Text List

III, D. 19, Divisio Textus

III, D. 19, Divisio Textus

Supra egit Magister de Christi incarnatione et de his secundum quae incarnatio habebat ordinari ad nostram reparationem. In hac vero parte agit de redemptione nostra, quae facta est per passionem. Dividitur autem ista pars in duas partes. In quarum prima agit de Christi passione. In secunda de morte quae consecuta est passionem, distinctione vigesima prima : Post praedicta considerandum est, utrum in morte etc. Prima pars dividitur in duas partes. In quarum prima agitur de efficacia eius et utilitate. In secunda vero agitur de congruentia et necessitate, infra, distinctione vigesima : Si vero quaeritur, utrum alio modo possit etc.

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in duas partes : In quarum prima agitur de efficacia passionis. In secunda vero agitur de persona redemptoris, ibi : Unde ipse vere dicitur mundi redemptor. Prima pars dividitur in quatuor partes. In prima ostendit efficaciam passionis in remissione peccatorum. In secunda vero in deletione chirographorum, ibi : Itaque in Christi sanguine, qui solvit quae non rapuit etc. In tertia vero in liberatione a potestate diaboli, ibi : Factus est igitur homo mortalis. In quarta in absolutione peccati, ibi : A qua poena ? Temporali et aeterna.

Similiter secunda pars principalis quatuor habet partes. In quarum prima determinat Magister quare dicitur redemptor. In secunda quare dicitur mediator, ibi : Qui solus dicitur mediator etc. In tertia vero quare solus Filius dicitur mediator, ibi : Sed cum peccata deleat non solus Filius etc. In quarta, secundum quam naturam dicitur mediator, ibi : Unde et mediator dicitur secundum humanitatem. Subdivisiones autem partium in littera satis apparent.

PrevBack to TopNext