Text List

III, D. 19, Tractatio Quaestionum

III, D. 19, Tractatio Quaestionum

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo. Primo enim quaeritur de efficacia passionis. Secundo vero quaeritur de persona redemptoris et mediatoris. Circa primum quaeruntur quatuor iuxta ea quae prius tacta sunt. Primo quaeritur, utrum per passionem fiat peccatorum remissio. Secundo vero quaeritur, utrum fiat chirographorum deletio. Tertio quaeritur, utrum per ipsam fiat liberatio a potestate diaboli. Quarto quaeritur, utrum per ipsam fit absolutio a poena peccati.

PrevBack to TopNext