Text List

III, D. 19, A. 1, Q. 1

III, D. 19, A. 1, Q. 1

Utrum per passionem Christi fiat remissio peccatorum.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum per passionem Christi fiat remissio peccatorum.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur : Apocalypsis 1, 5 : "Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo ; sed peccata abluere" non est aliud quam peccata remittere sive iustificare : ergo a passione est peccatorum remissio et iustificatio.

Item, ad Hebraeos 9, 22 : "Omnia pene mundantur in sanguine, et sine sanguinis effusione non fit remissio" peccatorum ; et ibidem [9, 14] : "Sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis". Sed opera mortua sunt peccata : ergo per passionem Christi fit emundatio a peccatis.

Item, in Canone Missae dicitur trahitur de Evangelio : "Hic est calix novi et aeterni Testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum".

Item, sacramenta iustificant ; sed omnia sacramenta iustificationem habent a passione Christi : ergo multo fortius Christi passio est efficax in iustificando.

Sed contra : Ad Romanos 4, 25 : "Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram". Ergo videtur quod iustificatio sit a resurrectione, non a passione.

Item, Isaiae 43, 25 : "Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me". Ergo deletio peccatorum nostrorum est a solo Deo, non ergo a passione Christi.

Item, iustificatio a culpa est per gratiae infusionem ; sed solus Deus est qui potest gratiam infundere, sicut in primo libro et in quarto ostenditur : ergo solus Deus potest culpam delere et hominem iustificare : ergo culpae deletio et iustificatio non est a passione.

Item, nihil corporale influit iustitiam in rem spiritualem ; sed passio Christi fuit corporalis : ergo non potest animam iustificare sive a peccato mudare.

Item, necesse est iustificans esse coniunctum iustificato ; sed passio Christi est extra animam : ergo non potest iustificare animam.

Item, si passio Christi est causa iustificationis animae, aut ergo per modum causae materialis aut per modum formalis aut efficientis aut finalis. Non materialis, hoc constat, quia passio non est materia iustificationis ; non formalis, quia illud est gratia ; non efficientis, quia illud est Deus ; non finalis, quia illud est gloria aeterna : ergo etc. Si tu dicas quod passio dicitur iustificare, id est Christus patiens, eadem ratione et ambulatio et praedicatio diceretur nos iustificare et peccata nostra delere, quia Christus ambulans et praedicans nos iustificavit et peccata nostra delevit ; quod tamen non conceditur.

Est igitur quaestio qualiter Christi passio est causa nostrae iustificationis. Et si tu dicas quod per modum meriti, tunc est quaestio qualiter resurrectio potest esse causa nostrae iustificationis, cum Christus. non meruerit resurgendo. Et si utraque est causa, scilicet tam passio quam resurrectio, quaeritur, cui per prius conveniat et principalius.

Conclusio

Iustificatio nostra attribuitur passioni Christi per modum meriti intervenientis, exempli provocantis et exemplaris dirigentis; resurrectioni autem tribuitur per modum termini quietantis, exempli provocantis et exemplaris dirigentis.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod nostra iustificatio attribuitur tam passioni quam resurrectioni, sicut habetur in textu et Glossa in pluribus locis. Unde ad Romanos 4, 25 dicitur super illud : Mortuus est propter nostra delicta etc. : "Utraque, scilicet mors et resurrectio Christi, delicta nostra tollunt et utraque iustificant".

Attamen neutri, id est nec resurrectioni nec passioni, attribui potest proprie causalitas iustificationis sive deletio culpae, quia non invenitur lbi proprie aliquod genus causae, sicut in opponendo ostensum est. Habent tamen nihilominus aliquam causalitatem in hoc quod habent aliquam causae proprietatem. Attribuitur enim his iustificatio nostra per modum meriti intervenientis, quod quidem habet dispositionis rationem et reduci habet ad causam materialem ; per modum exempli provocantis et excitantis, quod quidem habet reduce ad causam moventem et efficientem ; per modum exemplaris regulantis, quod quidem habet reduci ad causam formalem ; per modum termini quietantis, quod quidem habet reduci ad causam finalem. Et ita his duobus attribuitur iustificatio secundum proprietatem cuiuslibet generis causae.

Attamen ratio merendi iustificationem attribuitur soli passioni, non resurrectioni ; ratio vero terminandi et quietandi attribuitur resurrectioni, ad quam ordinatur iustificatio, non passioni ; duo vero intermedia, scilicet excitatio et regulatio, attribuuntur utrique. Nam passio excitat nos ad Dei dilectionem, et ulterius insinuat nobis qualiter mori debeamus peccatis ; et ita est exemplum provocans et exemplar regulans. Et quod sit exemplum, habetur ex 1 Petri 2, 21 : "Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum". Quod sit exemplar habetur ad Romanos 6, 5 : "Si complantati sumus similitudini mortis ipsius" etc. Similiter et resurrectio habet rationem exempli provocantis et exemplaris dirigentis. Provocat enim nos ad iustitiam, per quam acquiramus illam gloriam quam credimus Christum habuisse in sua resurrectione ut talia sint corpora nostra quale Christus in sua resurrectione monstravit, sicut dicitur in quadam Glossa. Dirigit etiam nos, dum ad eius exemplar conamur ambulare in novitate vitae, iuxta illud quod dicitur ad Romanos 6, 4 : "Quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus".

Et sic tam passio quam resurrectio habet rationem excitantis et regulantis respectu nostrae iustificationis secundum duo, quae in nostra iustificatione habent considerari, scilicet ablatio mali et collatio boni ; et ablatio mali appropriatur ipsi passioni, collatio vero boni ipsi resurrectioni. Et hoc est quod dicitur in Glossa : Traditus est propter delicta nostra etc. : "Mors Christi sola interitum vitae veteris significat, et in sola resurrectione nova vita significatur".

Ex his igitur quae dicta sunt patet responsio ad quaestionem propositam, videlicet qualiter nostra iustificatio sive culpae deletio sit a passione Christi. Est enim ab ea per modum meriti et per modum exemplaris et signi. Patet etiam qualiter sit a resurrectione.

Ad Rationes

Et per hoc manifesta est responsio ad primum obiectum de auctoritate Apostoli, qua dicebatur quod nostra iustificatio est a resurrecitone. Est enim a resurrectione et passione sine aliqua contradictione, ut prius ostensum est.

Ad illud quod obicitur, quod solus Deus est qui delet iniquitates etc., dicendum quod verum est per modum efficientis. Per hoc tamen non excluditur quod alii non possit convenire per modum merentis et excitantis, sicut dictum est convenire passioni Christi.

Ad illud quod obicitur, quod iustificatio est per gratiam, quae infunditur a solo Deo, dicendum quod, etsi gratia a solo Deo habeat infundi, nihilominus tamen Christus per suam passionem potuit eam nabis promereri ; et sic dicimur a passione iustificari.

Ad illud quod obicitur, quod nullum corporale influit iustitiam in spirituale, dicendum quod quemadmodum caro Christi per se non est cibus animae, in se tamen est cibus ex unione ipsius ad divinam naturam ; sic et passio Christi, etsi non habeat potentiam iustificandi in quantum est passio corporalis, habet tamen in quantum a voluntate optima procedebat eius tolerantia et habebat fieri circa personam dignissimam, quae est omnis iustitiae et sanctitatis principium et causa.

Ad illud quod obicitur, quod iustificans debet esse coniunctum iustificato, dicendum quod aliquid coniungi alii potest dupliciter, videlicet per substantiam et per effectum. Quamvis autem passio Christi nobis non coniungatur per substantiam, coniungi tamen potest per efficaciam. Et si tu obicias, quod non videtur quod possit coniungi per efficaciam, nisi aliquo modo coniungatur per substantiam, dicendum quod non est necesse eam coniungi per substantiam, sed sufficit quod coniungatur mediante fide per dilectionem. Et hoc est quod dicitur ad Romanos 3, 25 : "Quem praeposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine eius", Glossa : "Fidem et passionem simul iungit, quia neutrum sine altero valet".

Ad illud quod quaeritur, in quo genere causae passio Christi sit principium nostrae iustificationis, iam patet responsio ex his quae dicta sunt. Non enim est causa proprie, licet aliquo modo habeat proprietatem causae, sicut prius explanatum est in principio responsionis, ubi etiam determinatum est qualiter differenti modo iustificatio nostra passioni et resurrectioni Christi habeat attribui.

PrevBack to TopNext