Text List

III, D. 19, A. 1, Q. 2

III, D. 19, A. 1, Q. 2

Utrum per passionem Christi facta fuerit chirographorum deletio.

Secundo quaeritur, utrum per passionem Christi facta fuerit chirographorum deletio.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate Apostoli ad Colossenses 2, 13 : "Donans nobis delicta et delens quod adversum nos erat chirographum decreti quod erat contrarium nobis".

Item, hoc ipsum videtur auctoritate Augustini, quam Magister ponit in littera : Fuso sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa delata sunt.

Item, omnia merita et demerita scribuntur a iusto iudice, iuxta illud quod dicitur Ieremiae 17, 1 : "Peccatum Iudae scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino" ; sed passio Christi nos liberavit ab ira ventura : ergo delevit nostrarum culparum chirographa.

Item, ante adventum Christi etiam sancti Patres iuste detinebantur in limbo ; hoc autem non erat nisi propter peccatum Adae quod praecesserat : ergo peccatum illud adhuc remanebat in memoria tamquam in scriptura. Sed post passionem Christi non detinebantur : ergo videtur quod scriptura illa, per quam obligati fuerunt, deleta fuit. Restat igitur quod Christus in passione sua delevit culparum nostrarum chirographa.

Sed contra : Adhuc sunt aliqua peccata per quae diabolus detinet homines hic et in futuro ad luenda supplicia. Ergo, si tenentur propter alicuius culpae memoriam, videtur quod per passionem Christi non sunt deleta omnium culparum chirographa.

Item, si per passionem deleta sunt omnium culparum chirographa, ergo superfluunt omnia alia remedia ; quod si hoc est falsum, restat etc.

Item, crucifigentes Christum et passionem eius procurantes in ipsa passione graviter peccaverunt : ergo non videtur quod per passionem deleta sunt culparum ipsarum chirographa, sed potius inscripta et roborata. Si tu dicas quod deleta fuerunt quantum ad meritum per passionem, contra : tantum malum fuit occisio Christi, quantum bonum fuit vita Christi : ergo malitia occidentium aequabatur solutioni pretii : ergo non videtur quod per passionem Christi posset scriptura culpae ipsorum deleri.

Item, chirographum decreti aut est culpa aut est poena. Si culpa, ergo idem est delere chirographum et delere culpam : ergo male distinguit Apostolus, ad Colossenses 2, 13, inter haec duo, dicens : Donans nobis delicta et delens quod adversum nos erat chirographum. Si poena, contra : chirographum obligat, sed poena non obligat : ergo videtur quod chirographum non possit stare pro poena vei pro culpa. Si igitur passio Christi non est nisi contra culpam vel contra poenam, per passionem Christi non habent deleri culparum nostrarum chirographa.

Item, chirographum illud aut habebatur a Deo aut a nobis aut a diabolo. Si a Deo, ergo videtur quod delere non poterat, quia a nullo potest superari divina iustitia nec infringi divina sententia. Si a nobis habebatur, ergo videtur quod non esset adversum nos. Si a diabolo, contra : diabolus nullum ius acquisierat in nobis : ergo nullum adversum nos habebat chirographum.

Item, quaeritur iuxta hoc, quae sit differentia inter chirographum decreti et chirographum culpae, cum uno nomine nominet Augustinus et alio nomine nominet Apostolus ; et quae sit illa scriptura et qualiter per passionem Christi affixa sit cruci.

Conclusio

Christus per passionem suam delevit chirographa culparum, quia per passionem suam impetravit remissionem culparum quoad maculam et quoad reatum.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod sermo iste est metaphoricus, quo dicitur per passionem Christi deleri chirographa culparum. Dicitur enim chirographum a chiros, quod est manus, et graphia, quod est scriptura, quasi scriptura manu facta. Quae autem sit ista scriptura, quae dicitur chirographum decreti et chirographum culpae, diversimode potest assignari secundum diversas expositiones, quae innuuntur super 2, 13 ad Colossenses.

Secundum tamen expositionem, quae magis consonat verbo Apostoli et dicto Augustini, sciendum est quod chirographum culpae dicitur esse memoriale quo anima tenetur astricta et obligata alicui poenae, sicut aliquis, quando obligat se alteri, facit ei chirographum. Et hoc innuit Augustinus in littera, cum. dicit : Culparum chirographa deleta sunt, quibus debitores ante a diabolo tenebantur. Et dicitur illud chirograpbum culpae et chirographum decreti, quia talis obligatio consurgit ex nostra culpa tamquam ex merito et ex divina sententia tamquam ex decreto. Et sic chirographum illud dicitur esse memoriale illud quo quidem peccatum manet quantum ad reatum, ratione cuius divina iustitia habet nos punire, diabolica malitia potest accusare et detinere et conscientia nostra potest contra nos remurmurare. Et illud chirographum adversum nos habet inscribi non solum pro peccatis nostris actualibus, sed etiam pro peccato primi parentis ; et ratione huius diabolus habet in nos aliquam potestatem vel simpliciter vel ad tempus.

Quoniam igitur Christus per passionem suam non solum impetravit nobis remissionem culpae quantum ad maculam, sed etiam quantum ad reatum, hinc est quod dicit Apostolus et Augustinus quod Christus per passionem suam delevit chirographa culparum. Sed Apostolus dicit singulariter delens chirographum decreti, quia loquitur de memoriali transgressionis primi parentis ; Augusti nus vero pluraliter, quia loquitur de remissione omnium peccatorum quantum ad reatum, ut perfectum exprimat ipsius passionis effectum. Concedendum est igitur quod per passionem Christi delentur chirographa culparum. Concedendae sunt etiam rationes quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod diabolus multos detinet ad luenda supplicia, dicendum quod dupliciter est loqui de efficientia passionis Christi : aut quantum ad sufficientiam aut quantum ad efficaciam. Quantum ad sufficientiam, sic se extendit ad omnes homines et ad omnes culpas. Si vero quantum ad efficaciam, sic se extendit solummodo ad eos qui baptizantur in nomine eius, qui absolvuntur a reatu originalis et actualis, ita quod a diabolo non possunt amplius teneri, nisi forte se ei voluntarie subiciant et nova contra eos scribantur chirographa.

Ad illud quod obicitur, quodsi deleta sunt culparum chirographa per passionem, quod superfluunt alia remedia, dicendum quod illud non sequitur, quia alia remedia a passione habent efficaciam ; nec passio delet efficienter huiusmodi chirographa nisi interveniant illa remedia.

Ad illud quod obicitur, quod non sunt deleta crucifixorum chirographa, sed potius scripta, dicendum quod deleta fuerant in ipsis crucifixoribus quantum ad sufficientiam et quantum ad meritum, licet in pluribus eorum non sint deleta quantum ad efficaciam et quantum ad actum propter eorum negligentiam. Et si tu obicias, quod quantitas transgressionis eorum aequabatur qua :ntitati satisfactionis, dicendum quod excusabantur per ignorantiam, sicut dicit Anselmus ; si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Aliter etiam potest dici quod nunquam illi crucifixores ex tam mala voluntate Christum occidebant ex quam bona voluntate Christus passionem sustinebat ; et ideo longe potentior erat passio Christi ad satisfaciendum, quam esset illorum culpa ad obligandum.

Ad illud quod quaeritur, utrum chirographum decreti sit culpa vel poena, dicendum quod, proprie loquendo, nec est culpa nec est poena ; sed est reatus consequens culpam, qui est obligatio ad poenam, quae quidem dicitur chirographum, in quantum tenet obligationem respectu poenae et rationem memorialis respectu culpae praeteritae. Culpa enim frequenter transit actu et remanet reatu, sicut patet in sanctis Patribus, qui detinebantur in limbo, in quibus deletum erat originale quantum ad culpam, sed adhuc remanebat in eis reatus, propter quem ianua erat eis clausa.

Ad illud quod quaeritur : quis habebat illud chirographum ? dicendum, sicut tactum fuit, quod et Deus et homo et diabolus habebat, sed Deus ut iudex, homo ut reus, diabolus ut accusator. Et sicut latro fert insigne contra se, sic homo contra se ipsum ferebat chirographum, nec per illud chirographum acquirebatur aliquod ius diabolo. Quamvis enim homo iuste detineretur, ipse tamen iniuste detinebat. Nec in illius deletione factum est aliquod praeiudicium divinae iustitiae, sed potius satisfactum est ei per beneficium misericordiae Redemptoris. Ad illa vero quae quaerebantur ultimo patet responsio per ea quae dicta sunt in huius responsionis principio, sicut planum est pertractanti.

PrevBack to TopNext