Text List

III, D. 19, Dubia

III, D. 19, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : "A peccatis per eius mortem soluti sumus, quia per ipsius mortem commendatur nobis caritas Dei". Videtur enim ratio illa nulla esse, quia, cum per beneficia Dei commendatur nobis caritas Dei sicut per passionem Christi, videtur quod per beneficia Dei iustificemur a peccatis sicut per passionem Christi. Item, Martyres patiendo excitant nos ad credendum et ad amandum Deum. Ergo, si passio Christi dicitur hos iustificare, quia nos accendit ad caritatem, pari ratione et passio aliorum Martyrum. Item, si hoc verum est, tunc videtur quod iustificatio non conveniat passioni Christi nisi solummodo per accidens, videlicet ratione caritatis nostrae.

Respondeo : Dicendum quod Magister in praedicta ratione non tangit causam iustificationis totam, sed partem causae. Praesupponit enim in ipsa passione rationem meriti, per quod passio Christi est fons nostrae salutis ; per illam enim plenitudo gratiae Christi in nos redundat. Et, illa praesupposita, adiungit aliam rationem, videlicet rationem exempli provocantis et excitantis ; et haec quidem bona ratio est et sufficiens, priori praesupposita ; per se autem non sufficit. Et ideo omnes illae rationes procedunt ex insufficienti. Et per hoc patet responsio ad illas tres obiectiones.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod subiungit : Dicimur per mortem Christi iustificari, quia per fidem mortis eius a peccatis mundamur. Hoc enim videtur falsum, quia multi sunt articuli praeter articulum passionis, sine quorum fide non possumus iustificari. Ergo sicut passio Christi dicitur nos iustificare in quantum est credita, pari ratione et ascensio et adventus ad iudicium. Item, sicut fides et caritas requiruvtur ad iustificationem ; ita etiam et aliae virtutes. Ergo sicut dicimur iustificari per fidem et caritatem passionis, ita et per humilitatem et alias virtutes, quibus assimilamur Christo patienti.

Iuxta hoc quaeritur, cum Magister assignet adhuc tertiam rationem, quare dicimur iustificari per passionem, videlicet quod passio iustificat per modum sacrificii oblati, penes quid sumitur sufficientia et distinctio illarum trium rationum ?

Respondeo : Dicendum quod nec istam rationem assignat Magister tamquam principalem, sed ad istam praesupponit illam qua passio dicitur iustificare per modum meriti ; et illam assignat, cum dicit quod Christus morte sua tamquam uno verissimo sacrificio quidquid culparum erat in nobis destruxit ; et ita tres rationes innuit, secundum quas passio Christi dicitur iustificare. Iustificat enim ut hostia oblata, ut credita, ut amata. Et istae tres rationes reducuntur ad illas tres quae superius dictae sunt, videlicet quod passio Christi iustificat per modum meriti disponentis et per modum exempli excitantis et per modum exemplaris dirigentis, ut sit in ea meritum in quantum hostia oblata, directio in quantum credita, et excitatio in quantum amata, secundum triplex genus causae. Et sic passio dicitur iustificare nos per fidem et caritatem, quia mediantibus bis duabus virtutibus unimur ipsi passioni tamquam fonti salutis.

Et sic patet responsio ad illa tria obiecta. Primum enim obiectum procedit ab insufficienti ; secundum vero dissolvitur per defectum similitudinis : non enim est simile de fide et caritate et aliis virtutibus ; illud vero quod tertio quaerebatur, manifestum est.

Dus. III.

Item quaeritur de hoc qllod dicit : Incideramus in principem huius saeculi, qui seduxit Adam et coepit nos quasi vernaculos possidere. Hoc enim videtur falsum, quia fraus et dolus nemini debent patrocinari. Ergo, si diabolus hominem decepit, videtur quod ei non debuerit dominari. Item, diabolus nullum ius habebat in nobis : ergo non videtur quod aliquo iure nos possederit. Item, nos eramus servi Dei : ergo non erat in potestate nostra facere nos servos diaboli. Si igitur nec Deus facit nos servos diaboli nec nos potuimus nos facere nec diabolus potuit nos subiugare, non videtur verbum auctoritatis praedictae verum esse.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio homo iuste detinebatur ; sed diabolus nullo eum iusto titulo detinebat nec possidebat, quoniam malae fidei possessor fuit ; sed Deus, qui est iustus iudex, iusto iudicio suo hoc permisit. Iustum enim erat ut ille qui se voluntarie subiecerat suggestioni per culpam, eidem involuntarie subderetur per poenam.

Quod ergo obicit, quod diabolus non potuit possidere, quia nullum ius habebat, dicendum quod non valet, quia multi possident iniusto titulo, quorum diabolus princeps et dux est, qui est caput fraudis et malitiae. Nec fraus et dolus ei patrocinabatur, quia ad malum suum eum detinebat, sicut fures et latrones ad tempus ea possident quae furantur.

Ad illud quod obicitur, quod homo non potuit se facere servum, cum esset in altrius iurisdictione constitutus, dicendum quod Deus reliquerat hominem in manu consilii sui, et sicut ei permittebat ut posset se inducere in servitutem peccati, sic etiam ei permittebat ut posset semetipsum ducere in servitutem diaboli.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Unde ipse vere dicitur mundi redemptor. Videtur enim esse falsum. Nemo enim emit quod suum est : si ergo Deus dominium super homines non amiserat, videtur quod ad eum redemptio hominis non spectabat.

Item, quaero : a quo et per quem redemit ? Si tu dicas quod redemit a diabolo, sed contra : ei solvit pretium a quo redemit ; sed redemit nos pretio sanguinis sui : ergo videtur quod pretium sui sanguinis solverit diabolo. Si tu dicas quod redemit a Deo, contra : nullus redemit vel emit aliquid a se ipso.

Respondeo : Dicendum quod homo venumdatus erat, ut faceret malum in conspectu Domini, et se ipsum fecerat servum peccati et supplicii ; in his autem omnibus detinebatur auctoritate divinae sententiae et iustitiae. Et ideo pretium redemptionis ei oportebat offerri qui damnum et iniuriam passus erat ; et quoniam hic est Deus, ideo Christus in offerendo sanguinem suum Deo redemit nos a servitute diaboli, peccati et supplicii, ita quod manus misericordiae redemit hominem de manu severitatis et iustitiae. Transierat enim homo per culpam suam de una manu ad aliam. Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Redemptor dicitur Pater et Spiritus Sanctus propter usum potestatis. Si enim Deus ab aeterno habuit potestatem, videtur quod ab aeterno fuerit noster redemptor. Item, Augustinus dicit quod in nostra redemptione non erat utendum potestate, sed potius iustitia : ergo non videtur ratio illa recte assignata.

Respondeo : Dicendum quod in redemptione et fuit usus potestatis et usus humilitatis ; sed usus humilitatis apparuit in primordio, usus potestatis apparuit in fine. Vicit enim mortem et auctorem mortis patiendo et resurgendo ; et licet passio infirmitatis attribuatur soli Christo, tamen operatio virtutis debetur toti Trinitati. Et ideo dicit Magister quod tota Trinitas est redemptor usu potestatis.

Ad illud quod obicitur, quod potestas in Deo fuit ab aeterno, dicendum quod Magister non dicit quod fuerit redemptor ex potestate, sed ex usu potestatis ; et hunc quidem non habuit ab aeterno, sed ex tempore.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Redemptor dicitur secundum humanitatem, quia in ea suscepit illa sacramenta quae sunt causa nostrae redemptionis. Sed contra : poenitentia et confirmatio et extrema unctio faciunt ad nostram redemptionem, et tamen Christus ea in se non suscepit.

Respondeo : Dicendum quod sacramenta hic vocantur non illa quae sunt signa et vasa, in quibus confertur gratia, sicut sunt septem sacramenta Ecclesiae, sed sacramenta hic dicuntur sacra mysteria sive sacra secreta, quae ordinata sunt ad nostram redemptionem, sicut Christi incarnatio, nativitas, passio et resurrectio.

PrevBack to TopNext