Text List

III, D. 20, Divisio Textus

III, D. 20, Divisio Textus

Supra egit Magister de passionis efficacia. In hac vero parte agit de passionis congruentia. Dividitur autem ista pars in duas partes. In quarum prima comparat passionem Christi ad causam propter quam passus est. In secunda vero comparat ipsam ad causam a qua fuit passio in ipso, ibi : Christus ergo sacerdos, idemque hostia etc.

Prima pars dividitur in duas partes, in quarum prima ostendit quod modus iste redimendi, scilicet per passionem, valde fuit congruus et rationabilis, ostendens quare isto modo ; scilicet per passionem, genus humanum redimere voluit In secunda parte ostendit quod alio modo, si voluisset, redimere potuit, ibi : Si enim illi tres in causam veniant etc.

Similiter secunda pars dividitur in duas partes. In quarum prima inquirit a quo sit passio Christi, ostendens quod traditus fuit a Patre, a se ipso, a Iuda et a Iudaeis. In secunda vero inquirit utrum fuerit bona vel mala, ibi : Et fuit actus Iudae et Iudaeorum malus, actus vero Christi et Patris bonus. Sive, ut melius dicatur, inquirit causarum illarum differentiam penes bonitatem et malitiam. Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.

PrevBack to TopNext