III, D. 20, Tractatio Quaestionum
III, D. 20, Tractatio Quaestionum
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio de congruentia nostrae redemptionis factae per passionem Christi. Et circa hoc sex dubitabilia possunt quaeri. Primo enim quaeritur, utrum congruum fuerit reparari humanam naturam. Secundo vero quaeritur, utrum magis congruum fuerit reparari humanam naturam per satisfactionem quam per aliam viam. Tertio quaeritur, utrum aliqua creatura satisfacere potuerit Deo pro humano genere. Quarto quaeritur, utrum purus homo possit satisfacere pro se. Quinto quaeritur, utrum Deus satisfactionem per mortem Christi debuerit acceptare. Sexto et ultimo quaeritur, utrum alio modo genus humanum potuerit liberare.
On this page