III, D. 20, A. 1, Q. 1
III, D. 20, A. 1, Q. 1
Utrum congruum fuerit humanam naturam a Deo reparari.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum congruum fuerit humanam naturam a Deo reparari. Et quod sic, videtur per quatuor suppositiones manifestas, quae elici possunt ex dictis Anselmi, in II Cur Deus homo. Prima est haec : Nullatenus decet summam stabilitatem permittere suum propositum infirmari. Secunda est haec : Nullatenus decet summam benignitatem pro peccato unius hominis totam posteritatem eius sempiternaliter damnari. Tertia est haec : Nullatenus decet summam sapientiam nobilissimam creaturam permittere universaliter fine suo fraudari. Quarta est haec : Nullatenus decet summam virtutem permittere servum suum ab alio in sempiternum iniuste detineri.
Rationes Principales
Ex prima arguitur ita : Si non decet Dei propositum infirmari, et Deus proposuerat hominem perducere ad beatitudinem, et perduci non habet quamdiu manet in statu ruinae, ergo indecens est hominem in tali statu relinqui. Ergo, ab oppositis, decens est ipsum reparari et relevari.
Ex secunda arguitur sic : Non decet totam posteritatem sempiternaliter damnari pro peccato unius hominis ; sed tota sempiternaliter damnaretur, nisi reparatio interveniret : ergo congruum fuit et decens ut Deus hominem repararet.
Ex tertia arguitur sic : Non decet summam sapientiam permittere universaliter nobilissimam creaturam fine suo fraudari ; sed, ni si reparatio interveniret, omnes homines fine suo essent fraudati, et ita vane omnes filii hominum essent constituti ; quod divinae sapientiae non congruit, quae nihil incongruum facit : ergo restat quod valde congruum fuit genus humanum reparari.
Ex quarta arguitur sic : Non decet summam virtutem permittere servos suos iniuste et violenter ab adversario detineri ; sed, nisi reparatio intervenisset, multi servi Dei et Sancti detinerentur in limbo : ergo congruum fuit et decens per reparationis beneficium subveniri generi humano.
Sed contra hoc obicitur sic : Si indecens fuisset genus humanum non reparari et inconveniens, et "quodlibet minimum inconveniens, sicut dicit Anselmus, in I Cur Deus homo, Deo est impossibile", ergo fuit impossibile Deum genus humanum non reparare. Et ex hoc elicitur duplex inconveniens : unum, quod Deus non reparavit genus humanum propter miserlcordiam, sed potius propter vitandam indecentiam ; aliud, quod non reparavit ex liberalitate, sed ex necessitate. Quod si verum est, non tenemur ei ad tantas gratiarum actiones ; quod impium et crudlissimum est dicere.
Item, nobilior creatura est angelus quam homo et propter beatitudinem est facta sicut homo ; sed non decuit Deum relevare angelum a suo lapsu : ergo nec decuit reparare genus humanum.
Item, sicut decet divinam sapientiam et bonitatem relevare cadentem, sic etiam decet sustentare stantem ; sed non decuit Deum tenere genus humanum ne laberetur : ergo videtur quod non decuit ipsum relevare post ipsum lapsum.
Item, non decet Deum facere contra suam iustitiam ; sed homo, cum peccavit, meruit a Deo in aeternum separari : si ergo per reparationem Deo habet coniungi, videtur quod nunquam decuit genus humanum reparari.
Item, sicut homo meruit per peccatum mortem carnis, ita etiam meruit mortem sempiternae damnationis ; sed non decuit Deum sic reparare genus humanum ut non moreretur morte carnis : ergo non decuit sic reparare ut non moreretur morte sempiternae damnationis.
Item, non decet Deum facere contra dispositionem suae sapientiae ; sed Deus taleni fecerat hominem, ut, si vellet stare, staret, et si vellet cadere, caderet : ergo sicut non decet Deum facere : de stante ut cadat, ita non decet ipsum facere de cadente ut resurgat : ergo non decet eum reparare humanam naturam.
Conclusio
Genus humanum reparari, congruum et decens est tum ex parte Dei, tum ex parte hominis.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio congruum est et decens reparari genus humanum ; congruum, inquam, est et decens non solum ex parte Dei, sed etiam ex parte hominis. Ex parte Dei, quia decet Dei potentiam, sapientiam et misericordiam, sicut in opponendo monstratum est supra. Ex parte vero hominis congruentia est similiter, si consideretur dignitas hominis conditi et modus labendi et status lapsi. Dignitas namque hominis tanta erat ut propter ipsum facta sunt universa. Si ergo homo careret suo fine, iam omnia essent suo fine defraudata. Modus vero habendi fuit quod humana natura totaliter cecidit, alio peccante et alio suggerente ; et ideo decens fuit ipsam per alium relevari, ut, sicut filii peccaverunt in parente, et parens peccavit diabolo suggerente, sic etiam homo repararetur Domino relevante. Status etiam hominis lapsi reparationi congruit, quia in illo statu simul fuit poenitentia cum miseria ; et poenitentia quodam modo placabat divinam iustitiam, miseria vero provocabat misericordiam.
Et sic patet quod per omnem modum congruum fuit reparari genus humanum, congruum, inquam, ex parte opificis et congruum ex parte operis. Sed congruitas ex parte operis pura congruentia est, ita quod non ponit necessitatem. Congruitas vero ex parte opificis ponit necessitatem, necessitatem, inquam, non inevitabilitatis, quae dividitur in coactionem et prohibitionem, sed necessitatem immutabilitatis, quae consurgit ex stabilitate et immutabilitate divinae dispositionis. Haec autem non arctat divinam potentiam ad oppositum, sed eam determinat ad tale propositum. Unde Anselmus, in II Cur Deus homo : "Cum dicimus Deum aliquid facere necessitate, intelligendum est quod hoc facit necessitate servandi honestatem ; quae necessitas non est aliud quam immutabilitas honestatis".
Ex his quae dicta sunt patet responsio ad propositam quaestionem. Si enim quaeratur, utrum congruum sit reparari genus humanum, concedendum est simpliciter quod verum est. Si vero quaeratur, utrum sit necessarium, non est simpliciter respondendum, sed distinguendum. Est enim necessarium ex parte Dei, non ex parte nostri ; et ex parte Dei, non quacumque necessitate, sed necessitate immutabilitatis, quae non opponitur libertati voluntatis, ac pet hoc nec gratiae nec liberalitati.
Ad Rationes
Et per hoc patet responsio ad primum obiectum. Non enim sequitur, si Deus reparat necessitate suae immutabilitatis, quod propter hoc non reparet ex liberalitate suae benignitatis ; haec enim simul possunt stare.
Ad illud quod obicitur, quod creatura angelica nobilior est etc., dicendum quod, quamvis angelus nobilior sit creatura, non tamen est adeo ad reparationem idoneus sicut homo, propter modum labendi et statum hominis lapsi. Homo enim poenituit, angelus vero obstinatus fuit ; homo totaliter, angelus particulariter cecidit ; homo per alium, angelus per se ipsum ; et haec sunt quae faciunt angelum ad reparationem minus idoneum.
Ad illud quod obicitur, quod non decuit Deum tenere hominem ne caderet, dicendum quod, si homo voluisset stare, nunquam Deus dereliquisset eum ut caderet ; sed, quia stare noluit, non debuit ipsum conservare invitum ; sed, quia homo post lapsum voluit resurgere, ideo decuit Deum sibi manum porrigere, ita quod manus ista ad illos se extendit qui voluntarie resurgunt, non ad eos qui nolunt resurgere.
Ad illud quod obicitur, quod non decet Deum facere contra suam iustitiam, dicendum quod verum est. Decet tamen aliquid ipsum facere praeter rigorem iustitiae, quia reparatio humani generis non repugnat divinae iustitiae. Concurrunt enim in illa simul misericordia et veritas, sicut videbitur infra. Unde quod dicitur quod homo meruit per peccatum in aeternum separari a Deo, hoc verum est quantum est de se ; possunt tamen alia merita intervenire, quae infringent illam obligationem et in quibus servabitur ordo iustitiae divinae.
Ad illud quod obicitur, quod per peccatum meruit homo ita puniri poena sempiternae damnationis sicut poena mortis, dicendum quod non est simile, quia de poena mortis statim fuit sententia lata, de poena vero sempiternae dam nationis adhuc differtur sententia. Et quia divina sententia est irrevocabilis, postquam lata est - licet mutari possit sententia per prophetiam praedicata, sicut patet in Iona - antequam feratur, potest remedium inveniri ; ideo reparari potuit genus humanum ut non incurreret poenam damnationis sempiternae in aliqua eius parte, quamvis non fuerit liberatum ut non incurreret poenam mortis. Et si tu quaeras, quare sententia ista fuit lata et illa dilata, cum homo meruisset utramque de se, dicendum quod prima est via poenitentiae, secunda vero aufert locum poenitentiae ; ideo non debebat secunda sententia inferri contra hominem, quamdiu erat in statu viae.
Ad illud quod obicitur, quod non decebat Deum facere contra ordinem suae sapientiae, dicendum quod genus humanum reparando contra sapientiam suam non fecit, quia ex sapientia sua fecerat ipsum reparabilem, praevidens eius lapsum. Nec valet illud quod obicit : nec decuit facere de stante ut caderet : ergo nec decuit de labente ut resurgeret, quia, quamvis nullo sapiente fiat homo deterior, aliquo tamen sapiente potest fieri melior. Et licet non deceat Deum de bono facere viatum, decet tamen de malo facere bonum.