Utrum magis congruerit genus humanum reparari per satisfactionem quam per aliam viam.
Secundo quaeritur, utrum magis congruat genus humanum reparari per satisfactionem quam per aliam viam. Et quod sic, ostenditur per quatuor suppositiones, quarum prima est haec : Illa via magis conveniens fuit ad reparationem humani generis, in qua magis servatur ordo divinae iustitiae. Secunda est haec : Illa via magis congruit reparationi humani generis, in qua magis servatur ordo divinae sapientiae. Tertia est haec : Illa via magis convenit reparationi humani generis, in qua magis servatur praesidentia divinae potestatis. Quartaest haec : Illa via magis convenit reparationi humani generis, in qua magis servatur honorificentia divinae maiestatis.
Rationes Principales
His praesuppositis, arguitur sic : Magis servatur ordo divinae iustitiae, cum malum punitur quam cum relinquitur impunitum ; sed, cum peccator reparatur per satisfactionem, malum punitur ; cum sine satisfactione, relinquitur impunitum : ergo magis servatur ordo divinae iustitiae in reparatione per satisfactionem quam sine satisfactione. Ergo per primam suppositionem via ista magis convenit reparando generi humano.
Item, secundo arguitur sic : Ordinatio peccantium in suppliciis sive peccati in poena, manifestat decorem divinae. sapientiae, quae non patitur universum ex aliqua sui parte turpari ; sed, cum peccator relevatur per satisfactionem, ad culpam sequitur poena ; cum vero sine satisfactione, culpa non ordinatur per poenam ; ergo reparatio generis humani per satisfactionem plus convenit divinae sapientiae quam sine. Ergo per secundam suppositionem via ista reparandi magis est congrua et idonea in se.
Item, tertio arguitur sic : Si malum non puniretur et relinqueretur sine aliqua satisfactione, iniustitia nulli legi subiaceret ; et si hoc, divina potestas non omnibus praesideret ; sed, cum pro peccato satisfactio exigitur, peccator subditur poenae auctoritate divinae iustitiae : ergo in modo reparandi genus humanum per satisfactionem magis praelucet praesidentia divinae potestatis quam per aliam viam. Igitur per tertiam suppositionem via ista magis est congrua.
Item, quarto arguitur sic : Peccator, cum peccat, per praevaricationem Deum inhonorat. Si ergo peccatum dimittitur sine satisfactione, peccatum relinquitur absque honoris ablati recompensatione ; cum autem satisfactio redditur, honor recompensatur : ergo in modo reparandi hominem per satisfactionem magis servatur honorificentia divinae maiestatis quam per alium modum. Igitur per quartam suppositionem hac via repatationis magis congruit genus humanum reparari.
Ex his eisdem rationibus non solum potest concludi quod haec via sit magis congrua, sed etiam quod alia non potest esse congrua ; verumtamen non sunt ita efficaces ad probandum secundum sicut ad probandum primum, quia praeter has congruentias possunt et aliae reperiri, licet istae sint magis excellentes.
Sed contra : Magis decet Deum facere quod magis facit ad ostensionem suae benignitatis et misericordiae ; sed dimittere peccata omnia absque aliqua satisfactione poenae, hoc est maioris misericordiae quam exigere ab illis poenam : si ergo Deus est misericordissimus et benignissimus, adeo ut benignior cogitari non possit, videtur ergo quod modus ille reparandi, qui est praeter satisfactionem, magis conveniat divinae excellentiae.
Item, modus ille magis convenit reparationi humani generis qui magis est ostensivus divinae sufficientiae ; sed, si sic Deus genus humanum repararet quod nullam requireret satisfactionem, magis appareret divina sufficientia - ostenderetur enim tunc quod emendarum nostrarum et bonorum nostrorum non indiget - ergo modus reparandi absque omni satisfactione magis esset conveniens humano generi.
Item, ille modus magis convenit reparationi humanae qui magis est ostensivus divinae potentiae, pro eo quod reparatio est quaedam recreatio ; sed, si Deus absque omni satisfactione solo verbo reparasset genus humanum, sicut fabricavit mundum, maior esset ibi divinae virtutis ostensio ; ergo magis convenit iste modus humano generi reparando.
Item, modus ille magis convenit reparationi generis humani in quo homo magis astringitur ad amandum et laudandum Deum ; sed, si Deus culpam homini reliquisset absque omni satisfactione et poena, esset magis amandus et laudandus ab homine, homo enim plura a Deo percepisset : ergo talis modus reparationi humanae magis congrueret.
Item, modus ille magis congruit reparationi generis humani in quo magis eruditur homo ad exsecutionem divini mandati et imitationem Dei ; sed homo debet remittere et condonare alii culpam et poenam : ergo, si Deus homini debuit dare exemplum perfectionis, videtur quod magis Deum decuerit reparare genus humanum totum relaxando quam satisfactionem aliquam exigendo.
Item, ille modus reparandi magis decet Deum qui est a Deo immediate quam qui est a Deo mediante adiutorio creaturae, quoniam sicut decuit Deum magis per se ipsum creare, sic magis videtur esse decens per se ipsum recreare ; sed reparatio per satisfactionem est mediante creatura satisfaciente : ergo videtur quod magis decuerit Deum reparare genus humanum absque omni satisfactione per se ipsum quam mediante satisfactione per creaturae adiutorium.
Conclusio
Magis fuit congruum et ex parte Dei et ex parte nostra, genus humanum reparari per satisfactionem.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio magis congruum fuit genus humanum reparari per satisfactionem quam per aliam viam, secundum quod dicit Anselmus et Augustinus. Et ratio huius est ex parte Dei et ex parte nostra. Ex parte, inquam, Dei, quia universae viae Domini misericordia et veritas, cum ipse sit summe iustus et misericors. Et ideo in reparatione generis humani, quae est excellentissima viarum Dei, congruum est ut simul currat misericordia cum iustitia. Et ideo decens fuit ut Deus ab homine satisfactionem exigeret pro iniuria sibi facta, et si homo non posset, tunc misericordia divina subveniret dando sibi mediatorem qui pro eo satisfaceret. Et iste modus magis fuit congruus quam alius. Nam, si Deus culpam non dimisisset, sed vindictam exegisset, non manifestaretur eius misericordia ; si vero omnino dimisisset nec satisfactionem exegisset, non manifestaretur iustitia. Si ergo istae duae conditiones sunt in Dei opere servandae praecipue, magis congruebat humanam naturam reparari per satisfactionem quam per aliam viam, ex parte Dei reparantis.
Magis etiam congruebat ex parte nostri, pro eo quod reparatio nostra ad hoc erat ut nos reduceret a culpa ad iustitiam, a miseria ad gloriam. Sicut ergo, cum genus humanum cecidit per culpam, Deum inhonoravit per praevaricationem et inordinatam delectationem, sic, cum redit a culpa ad iustitiam, decens est ut Deum honoret sustinendo poenam, et in hoc magis reparatur ad normam iustitiae. Rursus, sicut gloriosi us est acquirere vitam aeternam per merita quam sine meritis, sic gloriosius est reconciliari Deo per satisfactionem quam sine. Modus igitur reparandi per satisfactionem plus convenit nostrae iustificationi et nostrae glorificationi. Si igitur haec duo principaliter considerantur in reparatione generis humani, planum est quod hic modus reparandi magis conveniens est tam ex parte Dei reparantis quam ex parte humani generis reparati. Unde rationes quae hoc ostendunt concedendae sunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur de manifestatione benignitatis et misericordiae, dicendum quod summa benignitas et misericordia in Deo non excludunt iustitiam, et ideo non sic debuit manifestari in opere reparationis quod iustitia non haberet locum ; sed ita debuit manifestari divina misericordia quod simul cum hoc ostenderetur divina iustitia. Et hoc idem factum est, cum Deus reparavit genus humanum per mortem Filii sui, ubi fuit maxima aequitas in exigendo tantae satisfactionis pretium et maxima benignitas in tradendo unigenitum Filium suum.
Ad illud quod obicitur, quod magis manifestaretur divina sufficientia, si non exigeret satisfactionem, dicendum quod sicut Deus exigit a nobis mandatorum suorum observantiam, non propter suam indigentiam, sed propter ordinationem nostram, qua debemus ei tamquam Domino obedire, sic et peccatorum exigit emendam, non propter hoc quod. indigeat, sed ut nos reducat ad ordinationem debitam. Et ideo obiectio illa procedebat ex suppositione falsi, cum dicebatur magis sine satisfactione divinam sufficientiam manifestari.
Ad illud quod obicitur, quod modus alius magis manifestaret divinam potentiam, dicendum quod, etsi in omni opere Dei ostendatur divina potentia, in opere tamen reparationis magis manifestatur benignitas et misericordia et per consequens tpsa iustitia eis annexa. Et ideo, cum posset uno verbo genus humanum reparare, maluit tamen reparare cum difficultate et poenaIitate, quia magis opportunum erat ibi ostendi misericordiam quam potentiam. Potentia enim satis claruerat in rerum eductione ; sed adhuc latebat. misericordia, quam ostendebat Deus in hominis reparatione.
Ad illud quod obicitur, quod reparatio, praetermissa satisfactione, magis astringeret nos ad laudandum et amandum Deum, dicendum quod hoc falsum est. Plus enim nos astringit ad amorem et laudem Dei hoc quod dedit Unigenitum suum pro nobis quam si absque hoc condonasset nobis et poenam et culpam. Multo enim maius fuit quod Deus pro nobis mortem subiret quam.peccata nostra condonaret ; multo etiam maius fuit dando nobis Filium peccaia condonare quam si simpliciter peccata condonasset. Qui enim proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non omnia nabis cum illo donavit ? sicut dicitur ad Romanos 8, 32. Et sic patet illud quod procedebat ex suppositione falsi.
Ad illud quod obicitur, quod si satisfactionem non exegisset, magis praebuisset formam imitandi se, dicendum quod, etsi debeamus Deum imitari in aliquibus, non tamen nostrum est imitari in omnibus. Ad Deum enim spectat quaerere gloriam et vindictam, secundum quod dicitur ad Romanos 12, 19 : Mihi vindicta, et ego retribuam ; ad nos autem non pertinet, quia nostrum non est iudicare, sed iudicari ; et ideo in hoc non debuit dare formam imitandi se. Aliter posset dici quod Deus exigendo satisfactionem magis praebuit nobis formam quam si non exegisset. Praebuit enim exemplum et sttbditis et praelatis : subditis in hoc quod remisit et pepercit ; praelatis vero in hoc quod emendam requisivit, ut decor iustitiae servaretur, quod spectat ad eos qui iudicant terram, secundum illud Sapientiae 1, 1 : Diligite iustitiam qui iudicatis terram.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod decentius fuisset reparare genus humanum sine adiutorio humano et ita sine satisfactione, dicendum quod hoc falsum est. Summae enim bonitatis est communicare creaturae operationes nobiles, secundum quod ipsa nata est suscipere ; et creatura aliquid potest facere in reparatione, quamvis solius Dei sit operari in primaria rerum productione, tibi non est operatio in aliquam materiam praeiacentem.