III, D. 20, A. 1, Q. 3
III, D. 20, A. 1, Q. 3
Utrum aliqua creatura pura potuerit satisfacere pro toto genere humano.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Una creatura pura potuit totum genus humanum inficere per culpam suam. Ergo, si gratia est principium satisfaciendi sicut culpa principium inficiendi, videtur quod aliqua pura creatura per suam gratiam potuerit satisfacere pro toto genere humano.
Item, non plus exigitur in iusta poena quam commissum fuit in culpa. Si ergo genus humanum lapsum fuit per transgressionem purae creaturae, videfor quod pura creatura potuerit satisfacere pro genere humano.
Item, diabolus, iuste perdidit genus humanum, quia extenclit manum suam in innocentem. Ergo, si potuit esse aliqua pura creatura omnino innocens, quae se pro salute generis humani exponeret, et diabolus manum in eam extenderet, videtur quod aliqua.pura creatura redimere potuisset genus humanum de diabolica potestate, et ita satisfacere pro eodem.
Item, plus pensat Deus vitam et animam unius iusti quam vitam et animam innumerabilium peccatorum. Si ergo aliqua pura creatura innocens et sancta se Deo et Patri obtulisset pro peccatoribus hostiam, facta esset recompensatio iusta, ergo et satisfactio debita.
Item, esto quod Christus fuisset pura creatura et mortuus fuisset in cruce sicut mortuus fuit, quaero tunc : aut fuisset detentus in limbo aut non. Constat quod in limbo detentus non fuisset, quia non habuit reatum peccati originalis : ergo apertum fuisset ei caelum : meruisset ergo Christus apertionem ianuae. Si ergo ianua non habuit aperiri nisi per sufficientem satisfactionem, videtur quod pura creatura satisfacere potuisset pro toto genere humano.
Sed contra : Si pura creatura esset, aut esset homo aut non-homo. Si esset purus homo, ergo esset peccator et debitor : ergo non potuisset esse mediator et reconciliator, cum ipse indigeret reconciliatione Si esset non-homo ; sed pro homine non debet satisfacere nisi homo, quia ad eum pertinet satisfactio, in quo fuit transgressio : ergo, si nec purus homo nec nonhomo potuit satisfacere pro toto genere humano, videtur quod nulla pura creatura potuerit.
Item, satisfactio debet proportionari offensae et iniuriae ; sed tanta est offensa et iniuria, quantus est ille cui infertur : cum igitur Deus sit infinitus, offensa et iniuria Dei est infinita. Sed nulla creatura nec eiu operatio est infinita : ergo nulla pura creatura potest satisfacere pro offensa et iniuria Deo illata. Sed talis fuit iniuria Adae et posteritatis suae, quia Deum contempsit : ergo etc.
Item, nullus satisfacit nisi restituat tantum et amplius quantum abstulit ; sed nulla pura creatura valet totum genus, humanum, quod per peccatum Adae fuit Deo subtractum, sestituere : ergo nulla pura creatura potest satisfacere pro ipso.
Item, nullus potest satisfacere pro omni homine, nisi posset influere in omnem hominem iustitiam sicut primus parens transmisit culpam ; sed nulla pura creatura potest aliis influere iustitiam vel dare gratiam, sicut ostensum fuit in primo libro : ergo nulla pura creatura potest satisfacere pro toto genere humano.
Item, non minus obligamur Deo pro beneficio recreationis quam pro beneficio creationis. Si ergo pura creatura genus humanum redemisset, tantum essemus sibi obligati, quantum nostro Creatori : ergo tantum teneremur diligere creaturam quantum Creatorem. Si ergo impossibile est nos ad hoc obligari, impossibile fuit puram creaturam satisfacere pro toto genere humano.
Conclusio
Nulla pura creutura potuit satisfacere pro toto genere humano, nec respectu iniuriae nec respectu damni; nec decuisset, allcrius generis creahiram ad hoc a Deo assumi.
Respondeo : Dicendum quod de duobus consuevit fieri satisfactio et requiri, videlicet de iniuria et de damno. Si igitur Deus requirit satisfactionem ab humano genere, aut requirit pro utroque aut pro altero horum. Si pro utroque, planum est quod impossibile est aliquam puram creaturam Deo satisfacere pro humano genere, pro eo quod tam gravis est iniuria, quae infertur Deo, ob excellentissimam eius dignitatem, quod nulla pura creatura potest recompensare aliquid illi aequale. Si vero exigat satisfactionem de solo damno, condonando iniuriam, nec sic potest pro toto genere humano satisfacere aliqua pura creatura. Aut enim illa creatura esset homo aut non esset homo. Si esset homo, cum unus purus homo non possit aequivalere toti generi humano, talis homo, offerendo se ipsum Deo, nunquam recompensaret damnum quod Adam intulit corrumpendo totum genus humanum. Si esset non-homo, nec sic adhuc posset damnum recompensare, si pur creatura esset ; aut si posset, non tamen satisfaceret, quia ad illud genus spectat satisfactio ad quod spectavit transgressio. Aut si hoc posset, non tamen deceret, quia naturam humanam in statum pristiimm non revocaret ; esset enim ex hoc subiecta alii generi creaturae.
Et ex hoc habetur quod non solum pura creatura non posset Deo satisfacere, si esset alterius generis, sed etiam nec, si esseta Deo assumpta, conveniret ut pro humano genere satisfaceret. Et ideo, cum pura creatura non posset pro toto genere humano stisfacere, nec alterius generis creaturam deceret ad hoc assumi, oportuit ut persona satisfacientis esset Deus et homo. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod nulla pura creatura posset satisfacere pro toto genere humano.
Ad Rationes
Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod pura creatura potuit totum genus humanum inficere, dicendum quod non est simile, quia aliqua pura creatura potuit esse principium totius generis humani secundum propagationem carnalem, per quam genus humanum corrumpitur et inficitur ; sed nulla pura creatura potuit esse principium totius generis humani secundum regenerationem spiritualem.
Ad illud quod obicitur, quod non plus exigitur in iusta poena quam commissum est in culpa, dicendum quod culpa non solum aggravatur ex parte conditionis peccantis, sed etiam ex parte eius in quem peccatur ; et licet peccans fuerit pura creatura, ille tamen, in quem peccavit, fuit Creator. Ideo, cum exigitur quod satisfaciens non sit pura creatura, hoc non est supra id quod commissum est in culpa ; oportet enim quod persona satisfaciens pro peccati gravitate satisfaciat secundum omnes conditiones ecundum quas habet aggravari.
Ad illud quod obicitur, quod diabolus iuste amisit genus humanum, quia extendit manum in eum in quem non habebat ius, dicendum quod in hoc non exprimit ur sufficiens ratio satisfactionis, sed modus vincendi diabolum. Et bene verum est quod aliqua pura creatura innocens potuisset diabolum vincere ; sed tamen ex hoc non sequitur quod posset Deo satisfacere. Longe enim plus est recompensare Deo illatam iniuriam quam vincere diabolicam fraudem.
Ad illud quod obicitur, quod plus pensat Deus animam iusti quam animas innumerabilium peccatorum, dicendum quod Deus in satisfactione non quaerit recompensationem de genere humano secundum quod est in statu peccati, sed secundum quod fuisset, si non peccasset ; et hoc modo nullius puri hominis vitam Deus tantum appretiatur sicut totam generationem humanam.
Ad illud quod quaeritur, si Christus fuisset pura creatura, utrum moriens introisset in caelum, dicendum quod sic. Ex hoc tamen non sequitur quod meruisset ianuae apertionem, quia caelum nunquam fuerat sibi clausum ; hoc posito quod non habuisset peccati originalis reatum ; Alii vero, qui reatum peccati originalis habebant, propter hoc non fuissent in caelum introducti ; et ita adhuc remansisset ianua clausa, pro eo quod non fuisset sufficiens satisfactio persoluta.