Text List

III, D. 20, A. 1, Q. 4

III, D. 20, A. 1, Q. 4

Utrum aliquis, adiutus gratia, potuisset satisfacere pro se ipso.

Quarto quaeritur, utrum aliquis, adiutus gratia potuisset satisfacere pro se ipso.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Quia tres sunt partes poenitentiae : contritio, confessio et satisfactio ; sed homo, adiutus gratia, potest de peccato suo conteri et ipsum confiteri : ergo potest satisfacere pro se ipso. Si tu dicas quod potest de actuali, sed non de originali, contra : maius est actuale quam originale, quia maior est ibi improbitas voluntatis, et gravius etiam quis punitur pro actuali quam pro originali. Si ergo per adiutorium gratiae potest satisfacere pro suo actuali, multo fortius videtur quod pro suo originali.

Item, "satisfacere, secundum quod dicit Anselmus, est honorem debitum Deo impendere". Sed quilibet homo, adiutus gratia, potest honorem debitum Deo impendere : ergo quilibet potest Deo pro peccato suo satisfacere. Si tu dicas quod non potest impendere honorem quem debet pro iniuria prius facta, contra : nulla iusta potestas exigit ab homine plus, quam potest - anathema enim sit qui dicit Deum praecepisse impossibile - ergo nullum honorem debet Deo reddere quem non possit.

Item, homo existens in gratia potest mereri summum bonum, quod Deus est. Ergo, si multo maius est mereri summum bonum quam reconciliari sibi et confoederari, videtur quod multo magis pro quolibet peccato suo possit satisfacere, non solum actuali, sed etiam originali.

Item, existens in gratia aut non erat dignus aliqua poena aut temporali sola. Si ergo debitor poenae temporalis potest illam poenam solvere, videtur quod homo pro quolibet peccato quod habet possit satisfacere : ergo pro originali.

Item, gratia adveniens in animam aeque bene detet culpam originalem sicut actualem ; sed sicut se habet gratia secundum essenti.am ad culpae deletionem, ita se habet secundum opera ad satisfactionem ; sed gratia, adveniens in animam, liberat eam ab omni culpa, tam originali quam actuali : ergo movens animam potest satisfacere pro omni culpa prius deleta : ergo quilibet homo potest satisfacere pro se ipso.

Sed contra : Si quilibet homo posset satisfacere pro se ipso, "ergo Christus gratis mortuus esset". Si ergo hoc est inconveniens et absurdum, restat quod et illud ex quo sequitur.

Item, sicut iniuria peccati totius generis humani est infinita ratione eius contra quem est, sic et illa. quae est in quolibet peccato singulari. Ergo, si aliquis purus homo non potuit satisfacere pro genere humano, pari etiam ratione videtur quod non possit satisfacere pro se ipso.

Item, impossibile est quod aliquis satisfaciat pro culpa, quamdiu nianet in eo radix et causa culpae : "satisfacere enim est, sicut dicit Augustinus, causas peccatotum excidere" ; sed vitium humanae originis nunquam separatur a carne peccati : ergo videtur quod nullus homo, qui originale peccatum habuit, possit satisfacere pro originali. Maior manifesta est per Augustinum ; sed. minor manifestatur per hoc quod quilibet generat filium habentem originale peccatum.

Item, ad hoc quod fiat satisfactio necessarium est quod fiat damni recompensatio ; sed propter peccatum originale quilibet habet necessitatem moriendi, et "corpus mortuum est propter peccatum", sicut dicit Apostolus : ergo, si quis debet satisfacere pro originali peccato, tenefur reddere animam pro anima. Sed quilibet est mortis debitor pro originali peccato : ergo non videtur quod aliquis, qui originale peccatum contraxit, possit unquam satisfacere pro illo.

Item, quod originale peccatum sit culpa, hoc habet quia processit a voluntate Adae. Si ergo requiritur satisfactio de ipso secundum quod culpa, nullus potest pro originali satisfacere nisi satisfaciat pro culpa Adae. Sed pro culpa Adae nullus potest satisfacere, secundtim quod originalis est ; nisi satisfaciat pro toto genere humano : ergo, a primo, nullus potest satisfacere pro peccato originali alicuius hominis, nisi satisfaciat pro toto genere humano. Sed hoc non potest aliquis purus homo : ergo nullus potest satisfacere pro originali suo.

Conclusio

Nullus, quantumvis gratia adiutus, potuit pro culpa originali satisfacere, ne semiplene quidem; nec pro suo proprio peccato plene, sed tantum semiplene.

Respondeo : Dicendum quod est satisfactio plena et est satisfactio semiplena. Satisfactio plena est quando simul fit satisfactio de iniuria et de damno ; satisfactio vero semiplena est quando, remissa offensa, satisfactio fit pro damno. Intelligendum igitur est quod pro nullo peccato, in quo fit aversio a Deo, potest satisfacere aliquis purus homo satisfactione plenaria, nec pro se ipso nec pro aliis, propter hoc quod offensa et iniuria illa superexcedit puram creaturam. Si vero loquamur de satisfactione semiplena, illa videlicet in qua, remissa offensa, requiritur emenda de damno, sic dicendum quod homo potest satisfacere pro suo actuali, sed non pro originali.

Ratio autem huius est quia peccatum actuale dicit depravationem voluntatis, sed originale dicit de pravationem naturae. In hoc autem differt depravatio naturae a depravatione voluntatis, quod corruptio voluntatis respicit ipsam personam ut est individuum, sed corruptio naturae ut est alterius principium. Item, quia voluntas est vertibilis, et corruptio in ea existens est facile mobilis ; quia vero natura uno modo movetur, corruptio in ea existens est difficile mobilis. Quoniam igitur deordinatio voluntatis, introducta per actuale, est personae singularis et facile mobilis, recompensari potest per usum gratiae gratum facientis, quae respicit personam singularem. Quia vero depravatio naturae est respiciens propagationem, et ita naturam communem, et ulterius eradicari non potest omnino, ideo pro damno illato nemo potest satisfacere per gratiam singularis personae. Illa enim non tollit omnino originalis peccati radicem ab eo in quo est, nec per se nec per usum suum ; et ideo non potest omnino tollere reatum et obligationem. Impossibile igitur fuit quod aliquis pro peccato originali. alicuitis hominis satisfaceret, nisi omnino a peccato originali mundus esset, nisi etiam haberet gratiam communem, hoc est gratiam capitis, cuius plenitudo nata est in alios redundare. Talis autem non potuit esse nisi homo et Deus, qui esset aliorum caput, sicut in praecedentibus fuit ostensum, quia nullus nisi Deus potest influere aliis motum et sensum.

Et sic patet quod pro minimo peccato originali, nec quantum ad satisfactionem plenariam nec quantum ad satisfactionem semiplenam, potuit satisfacere nisi Christus, id est homo et Deus. De actuali vero potest quidem purus homo, adiutus gratia, satisfacere, sed satisfactione semiplena, quae suppletionem et complementum recipit a passione Christi. Christus enim satisfaciens pro omni offensa, omnibus impetravit gratiam quantum ad sufficientiam : et merito illius satisfactionis homo suscipiens gratiam satisfacit postea Deo pro laesione quam intulit sibi actualis culpa.

Et ex hoc patet quomodo passio Christi influit in sacramenta, et quare amplius influit in sacramentum baptismi, quod est remedium contra originale, quam in sacramentum poenitentiae. Et hoc est fundamentum multorum quae in quarto libro determinantur et supponuntur ab hoc libro. Concedendum est igitur quod nullus, adiutus gratia, satisfacere potuit pro se ipso. Concedendae sunt etiam rationes quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur, quod satisfactio est pars poenitentiae, dicendum quod ipsa poenitentia, sicut ostensum est, efficaciam habet a passione Christi, non solum post passionem, sed etiam ante, quia Christus per passionem suam omnibus impetravit gratiain poenitentialem, et Deus praecedentibus Patribus dedit gratiam propter satisfactionem passionis promissam, sequentibus vero propter solutam. Et sicut nos iustificamur in fide passionis praeteritae, ita ipsi iustificabantur in fide passionis futurae. Unde et qui praeibant, et qui sequebantur clamabant : Hosanna filio David. Unde ex hoc non habetur quod aliquis sufficienter possit satisfacere pro se. Praeterea, ratio illa non concludit de originali, sed solum de actuali : poenitentia enim non est contra : originale, sed contra actuale. Necvalet quod obicit, quod gravius est actuale quam originale. Dicendum enim quod, etsi originale in posteris sit minus quam actuale, tamen quantum ad suam originem peccatum originale valde fuit grave, cum totam naturam humanam infecerit. Satisfactio autem peccati originalis respicit ipsam originem ; et ideo dico quod difficilius fuit satisfacere pro originali quam pro actuali, qui non potest fieri satisfactio pro uno originali quin fiat pro omnibus ; non sic autem est in peccatis actualibus.

Ad illud quod obicitur, quod satisfacere est honorem debitum Deo reddere, dicendum quod est debitum quo tenemur Deo iure conditionis et est debitum quo obligamur Deo reatu praevaricationis. Dico ergo quod debitum, quod cadit in notificatione satisfactionis, est debitum secundo modo dictum, et hoc quidem non potest solvere per se ipsum ; ipse enim se reddidit iinpotentem, et ideo ; nisi succurreret ei divina misericordia, salvari non posset. Et ideo non obligatur ad impossibile ; quamvis enim sit ei impossibile per se, est tamen ei possibile per divinum adiutorium.

Ad illud quod obicitur, quod homo existens in gratia potest mererl summum bonum, dicendum quod non est simile, quia gratia singularis bene habet ordinationem ad hoc quod faciat hominem mereri summam beatitudinem, sed non ad hoc quod faciat hominem satisfacere pro culpa originali, sicut prias ostensum fuit.

Ad illud quod obicitur, quod existens in gratia non mereretur nisi poenam temporalem, dicendum quod verum est, sed tamen nulli peccatori datur gratia nisi merito satisfactionis et passionis Christi. Unde gratiae collatio satisfactionem originalis non facit, sed praesupponit ; ideo non sequitur quod aliquis per gratiam possit satisfacere pro originali culpa.

Ad illud quod obicitur, quod gratia aequaliter delet omnem culpam, ergo aequaliter satisfacit pro omni culpa deleta, dicendum quod non est simile propter hoc quod deletio culpae attenditur in imaginis reformatione et conversione ad Deum ; et quia per conversionem ad Deum deletur omnis aversio, una gratia delet omnem culpam. Satisfactio vero respicit obligationem ad poenam, et possibile est quod una obligatio ad poenam solvatur, altera remanente. Ideo non sic indifferenter comparatur gratia ad satisfaciendum pro omni culpa sicut ad delendum omnem culpam.

PrevBack to TopNext