III, D. 21, A. 1, Q. 1
III, D. 21, A. 1, Q. 1
Utrum in morte anima Christi separata fuerit a Deitate.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Ioannis 10, 18 : "Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam". Sed ponere ibi animam non est aliud quam deponere : ergo, si iste sermo est personae Filii Dei, videtur quod Filius Dei animam deposuerit in morte : ergo in morte anima fuit separata a Verbo.
Item, unio facit communicationem idiomatum ; sed in morte idiomata Dei non communicabantur animae : ergo in morte non mansit unio animae ad Deitatem.
Item, in morte dividuntur quae in nativitate con.iunguntur ; sed Divinitas iuncta est ipsi animae Christi in ipsius conceptione et nativitate in utero : ergo separata fuit ab ea in morte.
Item, Divinitas non potuit animae esse unita quin anima ipsa frueretur et delectaretur in ea ; sed in morte remota fuit delectatio ab anima, quam habebat in ipsa Divinitate : ergo separata fuit omnino ab anima. Maior propositio per se manifesta est. Minor probatur per illud quod dicitur Matthaei 26, 38 : Tristis est anima mea usque a mortem, Glossa : Remota delectatione aeternae Divinitatis, taedio humanae calamitatis afficitur. Ergo, secundum istam Glossam, delectatio removebatur : ergo unio solvebatur.
Sed contra : Augustinus et Damascenus: "Anathema sit qui dicit Verbum deposuisse quod semel assumpsit". Si ergo animam assumpsit, nunquam deposuit animam.
Item, Filius Dei dicitur descendisse ad inferos post mortem ; sed constat quod secundum Divinitatem non potest dici nec secundum carnem : ergo oportet quod dicatur secundum animam : ergo anima post mortem fuit sibi unita, non ergo in morte fuit separata.
Item, si anima fuit separata in morte a Verbo, cum non haberet gloriam fruitionis nisi per unionem sui ad Divinitatem, ergo anima Christi desiit esse beata ; et si desiit esse beata, nunquam fuit beata, quia beatitudo est bonum quod nunquam potest amitti. Si igitur hoc est inconveniens, anima non fuit separata a Divinitate.
Conclusio
Anima Christi in morte a Verbo non fuit separata.
Respondeo : Dicendum quod in morte non fuit anima separata a Verbo. Et ratio huius est : quia nec Deum decebat nec nobis expediebat nec illi animae congruebat. Deum non decebat, quia indissolubili matrimonio sibi eam coniunxerat. Unde sicut non decet virum relinquere uxorem, sic non decuit Verbum Dei ab anima separari. Nobis non expediebat, quia, si facta fuisset separatio, anima illa nec habuisset potentiam ad eripiendum genus captivum nec mediatricis officium ad reconciliandum ; et neutrum erat nobis expediens, sed potius eius oppositum. Animae etiam illi non congruebat, tum quia innocentissima, tum etiam quia beatissima. Quia beatissima erat, non poterat velle separari a Verbo ; quia innocentissima erat, non poterat contra voluntatem suam separari ab eo. Et ideo concedendum est quod in morte anima a Verbo separata non fuit. Nam, si qui contrarium diceret, iniuriam faceret Deitati et nobis et animae Christi, et ideo dignus esset anathematizari. Et ideo hoc dicit Damascenus, quod quicumque hoc dixerit, anathema sit. Concedendae sunt igitur rationes quae sunt ad partem istam.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, verbum illud est personae Filii Dei ratione carnis assumptae. Et si tu obicias, quod carni non competit ponere animam, cum non habeat posse super ipsam, dicendum quod hoc attribuitur ipsi carni ratione manentis in se Deitatis. Unde attendendum est quod est ibi deponens et unde deponit : depones est virtus divina, unde vero deponit est caro assumpta. Voluit enim Christus animam suam.separari non a se, sed a carne sua ; et sicut dictum est de depositione, ita intelligendum est de resumptione.
Ad illud quod obicitur de idiomatum communicatione, dicendum quod unio facit idiomata communicari non partibus rei unibilis ; sed magis ipsi rei naturae, quae nominat totam naturam, ut in supposito ; unde idiomata Filii Dei non communicantur ipsi animae, sed communicantur ipsi homini ; et quoniam anima unitur ipsi Verbo ut pars humanae naturae, ideo non oportet ipsi idiomata communicari.
Ad illud quod obicitur, quod illa dividuntur in morte quae coniuncta sunt in nativitate, dicendum quod est coniunctio naturalis et est coniunctio supernaturalis. Quando ergo dicitur quod illa in morte dividuntur quae in nativitate coniuncta sunt, hoc intelligitur de unione naturali. Unio autem Divinitatis ad animam non erat naturalis, sed supernaturalis ; et ideo de ista unione verbum illud non habet intelligi.
Ad illud quod obicitur, quod remota est delectatio in morte ab anima, dicendum quod sicut lux potest dupliciter offuscari, vel in se vel in sua irradiatione, sic et delectatio potest dupliciter removeri ab anima rationali : aut quia ipsa desinit in se delectari aut quia desinit redundare in partem inferiorem. Cum ergo dicitur quod delectatio Deitatis remota fuit in morte ab anima Christi, hoc non intelligitur ea ratione quod mens eius desineret frui Divinitate ; sed quod dispensative subtracta fuit redundantia in partem sensibilem et exposita fuit passioni acerbissimae. Propter quod clamat in passione : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? quod non intelligitur quia dereliquerit solvendo vinculum unonis, sed exponendo ad supplicium passionis.