III, D. 2, A. 3, Q. 2
III, D. 2, A. 3, Q. 2
Utrum anima Christi assumpta fuerit a Verbo mediante aliquo habitu gratuito.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Augustinus, in XIII libro De Trinitate : "In rebus per tempus ortis summa gratia est quod Deus in unitatem personae, nullis praecedentibus meritis, homini copulatur". Ergo videtur quod Dei Filius uniatur animae mediante aliqua gratia sive dono gratuito.
Item, Augustinus: "Quidquid convenit Filio Dei per naturam, convenit Filio hominis per gratiam". Ergo videtur quod unio Verbi et animae fiat mediante aliquo dono gratiae.
Item, perfectius est Deus cum est cum aliquo per unionem quam per inhabitationem ; sed si Deus in nullo habitat nisi mediante aliquo dono gratuito, ergo non videtur quod animam assumat nisi mediante aliquo habitu vel gratia disponente.
Item, plus est animam uniri Verbo quam frui Deo ; sed anima Christi non fruitur Deo nisi mediante aliquo habitu gloriae, per quam fit deiformis : ergo videtur quod nec uniatur ipsi Verbo nisi mediante aliquo habitu gratiae, cuius deiformitas superexcellat deiformitatem gloriae.
Item, unio est relatio ; sed nulla relatio introducitur in esse nisi per introductionem alicuius absoluti, quia in ad aliquid non est motus per se. Si ergo Deus assumit aliquam animam, quam prius non assumsit, cum hoc non sit secundum mutationem sui, quia est immutabilis, nec secunqum mutationem animae de non-esse in esse, quia haec mutatio est creatio, restat ergo quod hoc erit mediante infltsione alicuius gratiae nobilissime.
Item , uniri divinae naturae in unitatem personae, hoc excedit omnem naturam creatam ; sed cum creatura aliqua ordinatur ad aliquod quod est supra naturam suam, indiget habitu adiuvante et elevante : ergo videtur quod anima uniatur divinae naturae aliquo habitu gratiae mediante.
Sed contra : Omnis gratia, quantum est de se, aequaliter respicit tres personas, cum sit totius Trinitatis effectus. Ergo, si habitus gratuitus faceret uniri personae Filii Dei, eadem ratione et personae Patris et Spiritus Sancti ; sed constat quod persona Patris et Spiritus Sancti non sunt unitae illi animae in unitatem personae : ergo illa unio non fuit alicuius gratiae.
Item, omnis habitus gratuitus dicit quid creatum ; sed omne creatum est in infinitum Deo inferius : ergo per nihil creatum efficitur homo Deus. Sed per unionem factum est ut homo esset Deus : ergo non videtur quod illa unio fieret aliquo habitu gratuito.
Item, si illa unio fieret aliquo habitu gratuito, cum corpus non sit illius gratiae susceptibile, ergo corpus non esset unibile ; sed corpus est unibile et unitum : ergo non videtur quod unio fiat animae ad Deum per habitum medium.
Item, intelligamus quod Deus assumeret unam animam gloriosam et ipsam deponeret ; planum est quod anima illa et ante unionem et in unione et post unionem non haberet nisi habitum gloriae. Si ergo habitus ille communis est creaturae unitae et non unitae, videtur ergo quod unio divinitatis ad animam non fiat aliquo habitu gloriae mediante. Nec alium habitum supra hune est dare : ergo non videtur quod anima uniatur Verbo mediante aliquo habitu gratuito.
Conclusio
Anima Christi non fuit assumta a Verbo mediante aliquo habitu gratuito, cooperante per modum causae.
Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur, utrum anima uniatur ipsi Verbo mediante aliquo habitu gratuito, hoc dupliciter potest intelligi : aut quod ille habitus in illa unione teneat rationrem congruentiae vel rationem causae. Si ita quod teneat rationem congruentiae, sic concedi potest quod anima unitur ipsi Verbo mediante habitu creato, quia non decet ipsam Verbo uniri, nisi assimiletur habitu perfectae deiformitatis. Unde anima Christi non tantum fuit grata in instanti unionis, sed etiam glorificata super omnes animas beatas, quia non decet animam Dei carere deiformitate.
Si autem intelligatur unio illa fieri mediante habitu gratuito, ita quod ille habitus respectu unionis teneat rationem causae, sic veritatem non habet, quoniam illa unio, quae est per habitum infusum, sicut est unio amoris et cognitionis ; com muniter respicit tres personas ; unio autem illa respicit unam solam. Rursus, unio illa facit hominem esse conformem Deo et ad Deum, quia gratia est influentia a Deo exiens et ad Deum reducens ; sed haec unio facit hominem esse Deum ; et ideo nullus habitus creatus potest hoc efficere nec per collationem alicuius boni creati fit ut homo sit Deus, sed per hoc quod ipsa persona Verbi se ipsam facit humanae naturae hypostasim et suppositum. Hoc autem non facit secundum mutationem factam in se, sed secundum mutationem factam in natura assumta. Illa autem mutatio in natura assumta fuit in ipsius naturae formatione, ita quod careret personali distinctione in genere proprio et inniteretur personae divinae. Sed quia hoc totum Deus gratuita bonitate facit, ideo maxima gratia didtur esse in unione divinae naturae ad humanam, non quia illa unio perficiatur vel compleatur per aliquam influentiam creatam, sed quia fit per gratuitam Dei bonitatem, simul coexistente influentia doni gratuiti ad congruitatem, non ad causalitatem.
Unde rationes, quae ostendunt quod non fiat unio illa mediante aliquo habitu gratuito, sunt concedendae, quoniam ea via procedunt secundum quod dicitur aliquid fieri per habitum gratuitum cooperantem per modum causae, sicut homo iustificatur mediante gratia informante et meretur mediante caritate movente et regulante.
Ad rationes
1-2. Ad duas igitur auctoritates Augustini adductas de gratia unionis dicendum quod large accipitur ibi gratia, non pro habitu animam informante, sed pro eo quod gratis accipitur et superexcellit terminum naturae ; et sic potest dici factam magnam gratiam corpori, dum assumtum fuit a persona Verbi. Et ita ex hoc non sequitur quod unio illa Verbi ad animam fiat mediante aliquo habitu gratuito.
3-4. Ad illas duas rationes de inhabitatione et fruitione dicendum quod non est simile, quoniam in. habitatio Dei in anima et fruitio ipsa ponit aliquem actum, qui fit ab anima, respectu cuius gratia infusa est causa et ad quem habilitatur anima mediante gratia et in quem exit cum a gratia est adiuta et regulata. Non sic autem est de unione, quoniam natura humana unitur divinae absque actu suo et solum se habet ibi per modum passivi, et non activi ; et ideo non sic indiget per habitum adiuvantem et regulantem dispositione, quae quidem sit principium illius unionis
Ad illud quod obicitur, quod relatio non introducitur nisi per aliquam mutationem factam in aliquo absoluto, dicendum quod verum est ; sed quemadmodum duae lineae possunt intelligi uniri in puncto et continuari, ita tamen quod non sit mutatio in altera linearum nisi per hoc quod amittit discretionem unitatis, sic intelligendum est quod, si Deus assumeret aliquod individuum hominis in esse constitutum et gratia informatum, solum amitteret personalem discretionem per unionem cum ipso Verbo in unitate personae. In assumtione autem illius naturae quam Filius Dei assumsit de Virgine, simul fuit formatio et unio ; et ideo nunquam fuit in illo homine quantum ad humanam naturam personalis discretio ; hoc enim faciebat unio ipsius cum Verbo : Et propterea non sequitur ex hoc quod unio in unitate personae fieri habeat mediante aliquo habitu gratuito. Assumtio enim proprie respicit illam naturam, quamvis congrue non habeat fieri absque gratia.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod uniri divinae naturae superexcellit gradum creaturae, dicenctum quod verum est ; et ideo concedendum est quod talis unio ex gratia fit ; sed tamen non sequitur ex hoc quod fiat per donum gratiae creatae, quia omne donum creatum est hac unione inferius.
Unde si quaeratur, utrum gratia unionis dicat quid creatum aut increatum, dicendum quod gratia unionis tripliciter potest accipi. Potest enim gratia unionis dici illud per quod efficitur anima gratis congrua ad unionem : et sic dicit donum gratiae creatae, per quod anima habuit excellenter deiformitatem. Alio modo dicitur gratia unionis gratia effectiva unionis : et sic dicit donum gratiae increatae. Tertio modo potest dici gratia unionis ipsa unio gratuita sive gratis facta : et sic ex parte divinae naturae dicit quid increatum ; ex parte humanae naturae dicit quid creatum, non. absolutum, sed relatum ; et sic patet totum.