Text List

III, D. 2, A. 3, Q. 3

III, D. 2, A. 3, Q. 3

Utrum Verbum unitum sit humanae naturae mediante Spiritu Sancto.

Tertio quaeritur, utrum Verbum sit unitum humanae naturae mediante Spiritu Sancto.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Quia unio Verbi increati ad carnem est similis unioni verbi intelligibilis ad vocem ; sed verbum intelligibile non unitur voci nisi mediante spiritu vel flatu spirato, qui est vehiculum verbi, sicut dicit Damascenus: ergo nec Verbum tmitur carni nisi mediante Spiritu Sancto.

Item, omnis unio voluntaria est mediante amore, sicut dicit Dionysius, quia amor nihil aliud est quam vis unitiva ; sed unio Verbi ad humanam naturam est voluntaria : ergo est mediante amore. Aut ergo mediante am.ore creato vel increato. Non mediante amore creato, quia amor creatus non potuit facere illam tinionem : ergo mediante amore increato ; sed amor iste est Spiritus Sanctus : ergo unio in humana natura facta est mediante Spiritu Sancto.

Item, maior est unio divinarum personarum ad invicem quam naturae assumentis et assumtae ; sed persona Patris et Filii nectuntur Spiritu Sancto : ergo multo fortius natura humana unitur divinae mediante Spiritu Sancto.

Item, remotiora coniunguntur per propinquiora ; sed inter personas tres propinquior est nobis persona Spiritus Sancti, sicut vult Hilarius et Augustinus: nam omne donum et omnis usus doni est ex Munere ; ergo videtur quod persona Filii non uniatur humanae naturae nisi mediante persona Spiritus Sancti.

Sed contra : Si persona Verbi unita est humanae naturae mediante Spiritu Sancto, ergo Spiritus Sanctus est unitus humanae naturae : ergo sicut Filius est incarnatus, ita Spiritus Sanctus.

Item, magis unitur medium extremo quam extremum extremo. Ergo, si unio Verbi ad humanam naturam eit mediante Spiritu Sancto, magis est facta unio in persona Spiritus Sancti quam in persona Verbi ; sed hoc est falsum : ergo etc.

Item, in unione divinae naturae cum humana non potest esse unitas essentiae, sed personae. Ergo necesse est quod illa unio fiat mediante una persona ; sed Filius et Spiritus Sanctus non conveniunt in persona : ergo impossibile est Filium uniri humanae naturae mediante Spiritu Sancto in unitate personae.

Item, infinita est distantia in persona Spiritus Sancti, sicut in persona Filii ; sed quandocumque aliqua sunt in aequali distantia respectu eiusdem, unum non est medium uniendi alterum, pro eo quod medium plus appropinquat extremis quam extrema sibi invicem : ergo videtur quod persona Verbi non habeat uniri mediante persona Spiritus Sancti.

Conclusio

Verbum non est unitum animae humanae mediante Spiritu sancto ut vinculo interveniente, sed ut principio efficiente et per modum appropriationis.

Respondeo : Dicendum quod cum quaeritur, utrum persona Verbi habeat uniri humanae naturae mediante Spiritu Sancto, hoc dupliciter potest intelligi : aut ita quod illa unio fiat mediante Spiritu Sancto sicut vinculo interveniente ; aut ita quod fiat sicut principio efficiente. Si primo modo intelligatur, sic non habet veritatem, pro eo quod persona Verbi per se unitur humanae naturae, non persona aliqua mediante. Nequaquam enim persona Spiritus Sancti intercidit media inter personam Verbi et naturam assumtam. Si autem unio illa intelligatur fieri mediante Spiritu Sancto sicut principio efficiente, per modum cuiusdam subauctoritatis et appropriationis, sic veritatem habet : incarnatio enim Verbi fuit a Patre et a Filio mediante Spiritu Sancto. Sed hoc modo non est hic quaestio, sed infra erit suo loco, cum quaeretur, utrum incarnationis opus appropriari debeat Spiritui Sancto. Nunc autem est quaestio, utrum unio Verbi fiat mediante Spiritu Sancto sicut vinculo interveniente. Ad hanc quaestionem respondendum est quod hoc falsum est et non intelligibile, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae.

Ad rationes

Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod verbum intelligibile unitur voci mediante spiritu, dicendum quod similitudo est inter creaturam et Creatorem, ita tamen quod maior reperitur dissimilitudo ; unde quodam modo est simile et quodam modo non. In hoc, inquam, est simile, quod sicut mens format vocem exteriorem mediante spiritu, sic Deus Pater formavit carnem assumtam mediante Spiritu Sancto. In hoc est dissimile, quia spiritus est vehiculum verbi, non sic Spiritus Sanctus personae Filii. Nusquam enim est persona Spiritus Sancti, ubi non sit persona Verbi ; et ideo quantum ad hoc similitudo non potest nec debet attendi.

Ad illud quod obicitur, quod unio voluntaria est mediante amore, dicendum quod unio voluntaria dicitur dupliciter : aut quia est a voluntate aut quia est secundum voluntatem. Illa unio, quae est voluntaria a voluntate, est mediante amore sicut efficiente ; illa vero, quae est voluntaria secundum voluntatem, illa habet fieri mediante amore sicut glutino coniungente. Dico igitur quod unio Verbi ad humanam naturam est voluntaria, quia est a voluntate ; sed non est voluntaria, quia fit secundum conformitatem voluntaium, sed potius secundum coniunctionem naturarum in una persona. Et ideo non sequitur quod talis unio fiat mediante Spiritu Sancto sicut vinculo interveniente, sed potius sicut principio efficiente.

Ad illud quod obicitur, quod divinae personae nectuntur mediante Spiritu Sancto, dicendum quod non et simile, quia nexus duarum personarum attenditur secundum productionem personae illius per voluntatis fecunditatem, ita quod inter illas personas et earum nexum est distinctio personarum. Non sic autem est in proposito, quia duae naturae concurrunt in unitatem personae.

Ad illud quod obicitur, quod propinquior est nobis persona Spiritus Sancti, dicendum quod dictum est per appropriationem, non quia persona Spiritus Sancti magis accedat ad naturam creatam quam persona Verbi, sed quia tantum procedit ; ita quod non producit aliam personam ; et procedit per modum fecunditatis voluntatis. Et quoniam onmes creaturae productae sunt voluntarie et ex divina liberalitate, hinc est quod persona Spiritus Sancti dicitur nobis magis appropinquare. Et ideo secundum quamdam appropriationem, concedi potest quod unio illa fiat mediante Spiritu Sancto, cum sit gratuita, Spiritu Sancto, inquam, efficiente secundum appropriationem, non interveniente tamen secundum personalem discretionem.

PrevBack to TopNext