III, D. 21, A. 2, Q. 3
III, D. 21, A. 2, Q. 3
Utrum propter mortem carnis sit mors persoane Verbi Dei attribuenda.
Rationes Principales
Et quod sic, ostenditur. Dicitur enim in Symbolo : "Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus" ; hoc autem dicitur de Filio Dei unigenito. Et hoc ipsum dicit Ambrosius expresse, et habetur supra, distinctione decima octava : "Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi unigenitus Dei Filius moreretur pro nobis debitoribus mortis".
Item, hoc ipsum videtur ratione. Carne nascente et concepta, Filius Dei natus dicitur et conceptus. Ergo pari ratione, carne mortua, Filius Dei debet dici mortuus.
Item, satisfactio pro peccato nostro fuit per passionem et mortem ; sed nullus potuit pro peccato nostro satisfacere nisi esset Deus : ergo, si pro peccatis nostris per mortem illam satisfactum est, vere Filius Dei fuit mortuus.
Item, unio illa facit communicationem idiomatum ; sed propter separationem animae a carne verum et necessarium fuit illum hominem mori : ergo vere et convenienter potest mors attribui Dei Verbo, ut dicatur Filius Dei mortuus et sepultus pro nobis.
Sed contra : Augustinus dicit, et habetur in littera, ultimo capitulo : "Si quis dixerit atque crediderit Deum passum, anathema sit". Sed cui non potest attribui passio, non potest attribui mors : si igitur non est credendum Filium Dei passum, sicut dicit, non est credendum neque dicendum Filium Dei mortuum.
Item, idiomata partis non communicantur personae Verbi : quamvis enim caro fuerit separata ab anima, non tamen propter hoc Filius Dei separatus fuit ab illa anima quam assumpsit. Ergo, si per passionem Christi non est mortua nisi sola caro, quia anima semper vixit, non videtur quod Filio Dei vere possit attribui mors ; aut, si attribuitur ei mors, tunc est quaestio : quare non similiter attribuitur ei separatio ?
Conclusio
Concectendum est, Filium Dei pro nobis fuisse mortuum secundum humanam naturam, et quidem per idiomatum communionem.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio concedendum est Filium Dei pro nobis fuisse mortuum. Et hoc quidem sibi vere attribuitur, non secundum naturam divinam, sed secundum humanam, non per essentiam aut per inhaerentiam, sed per idiomatum communicantiam. Et hoc in nullo derogat divinae dignitati et multum consonat pietati. Nullum enim verbum maioris dignationis resonare potest in auribus cordis nostri quam quod unigenitus Dei Filius mortuus fuerit pro nobis debitoribus mortis. Et ideo non tantum est hoc credendum et asserendum tainquam verum, sed etiam frequentissime recolendum. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Augustini, satis convenienter respondet Magister in littera. Non enim intendit removere passionem a persona Verbi simpliciter, sed secundum divinam naturam.
Ad illud quod obicitur, quod idiomata partis non communicantur personae Verbi, dicendum quod mori non tantum convenit carni, sed etiam toti homini assumpto. In separatione enim animae a carne non solum moritur caro, sed etiam totus homo. Et ideo ratio illa procedit ex suppositione falsi.
Ad illud quod obicitur, quod non communicantur idiomata, ubi est repugnantia, dicendum quod verum est, ubi est talis repugnantia quae non tollitur mediante convenientia. Sic autem non est in proposito. Mors enim dat praeintelligere humanitatem, quae sine repugnantia potest dici de persona Christi ; unde Filius Dei dicitur fuisse mortuus, quia fuit homo, in quo fuit passio mortis.
Ad illud quod obicitur, quod blasphemia est dicere Filium Dei esse mortuum, dicendum quod hoc videtur auribus infidelium, secundum quod dicitur I ad Corinthios 1, 23 : Praedicamus Iesum Christum crucifium, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Et ratio huius est : quia non credunt ipsius humanationis Filii Dei benignissimam dignationem nec intelligunt illius humiliationis altissimam rationem. Si enim haec intelligerent, viderent quod illud quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, et illud quod stultum est Dei sapientius est omnibus hominibus. His igitur duobus pensatis, videlicet ipsa Verbi incarnatione et ratione ob quam incarnatus est, non est blasphemia, immo laus, dicere quod Filius Dei pro nobis fuit mortuus secundum naturam assumptam. Per hoc enim decentissime, sicut in praecedentibus est ostensum, reparatum est genus humanum. Nec est simile de stultitia et malitia : non enim valebant ad nostram redemptionem sicut passionis et mortis tolerantia. Et per hoc patent quaesita.