Text List

III, D. 21, Dubia

III, D. 21, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Nemo tollit animam meam, sed ego pono eam a me ipso. Si ergo nemo potuit animam suam tollere, nemo potuit eum per violentiam occidere : ergo ipse non fuit mortuus per alienam violentiam, sed per propriam potentiam : ergo fuit homicida sui ipsius.

Respondeo : Dicendum quod Dominus in isto verbo non vult excludere violentiam crucifigentium respectu naturae, sed respectu voluntatis divinae. Et in hoc vult ostendere quod nemo posset ipsum occidere, nisi ipse vellet mortem sustinere secundum dispositionem voluntatis suae. Unde ponere animam ibi non est per exsecutionem, sed per voluntariam permissionem. Et sic patet illud.

Dub. II.

Item. quaeritur de hoc quod dicit : Caro animam posuit, quando exspiravit. Videtur enim quod potius deberet dicere e converso quod anima posuit carnem, quia plus habet virtutem anima super carnem quam caro super animam. Item, in resurrectione potius dicitur anima resumpsisse carnem quam caro animam. Ergo in morte potius deberet dici anima posuisse carnem quam e conversa.

Respondeo : Dicendum quod magis dicitur de carne quod posuerit animam quam e converso, non quia caro virtutem habuit super animam, sed quia, carne remanente, anima a carne discessit ; et quia per animam intelligitur vita, quae magis habet rationem pretii, et quoniam etiam anima praesidebat carni, ideo magis de carne dicitur deponi quam e converso.

Et per hoc patet responsio ad obiecta. Non enim dicitur caro posuisse animam, quasi hoc caro propria virtute fecerit, sed quia virtus divina aderat unita carni, sine cuius permissione anima non poterat deponi carne.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Idem patiebatur et non patiebatur, moriebatur et non moriebafur. Hoc enim videtur falsum, quia principium primum est in Prima Philosophia quod impossibile est simul et semel de uno et eodem dici duo contradictorie opposita. Ergo, si haec est vera Christus moriebatur, haec simpliciter erit falsa Christus non moriebatur. Si tu dicas quod non est ibi contradictio, quia hoc attribuitur ei secundum diversas naturas, et ad hoc quod sit contradictio oportet quod opposita non solum attribuantur eidem, sed etiam secundum idem, hoc non solvit, quia, si aliquis diceret Petrum esse album, quia est albus secundum corpus, et non esse album, quia non est albus secundum animam, nihil diceret. Prima enim esset simpliciter vera, secunda simpliciter falsa. Ergo, si haec est vera secundum humanitatem Christus est mortuus, ista erit simpliciter falsa Christus non est mortuus. Item, haec absque dubio est vera Christus homo est passus et mortuus. Si ergo est communicatio idiomatum, haec erit vera Deus est mortuus, ergo Christus, homo et Deus, est mortuus. Si igitur haec est vera omni modo Christus est mortuus, erit opposita eius simpliciter falsa.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio illud quod convenit Christo secundum naturam humanam et secundum divinam, simpliciter et vere potest ei attribui. Unde vere dicitur : Christus est creator omnium, Christus natus est de Virgine ; vere etiam dicitur : Christus est mortalis, Christus est immortalis. Quamvis autem aliquid conveniat Christo secundum naturam assumptam quod non convenit ei secundum naturam divinam, non potest tamen simpliciter removeri ab eo, quia plus tollit negatio quam ponat affirmatio. Et ideo affirmativae concedendae sunt tamquam verae, negativae vero negandae sunt tamquam falsae, nisi proponantur vel intelligantur cum addita determinatione. Unde haec est vera Christus non est mortuus secundum Deitatem ; haec autem simpliciter prolata Christus non est mortuus falsa est. Ambrosius autem et Magister praedictas locutiones intelligunt cum determinatione adiuncta, quod patet per finem auctoritatis. Praeterea, ex hoc ipso quod proponit ista simul moriebatur et non moriebatur, arctatur pars affirmativa ad humanam naturam et negativa ad divinam. Ideo non est ibi contradictio, quia non est secundum idem. Et per hoc patet satis responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext