III, D. 22, Divisio Textus
III, D. 22, Divisio Textus
Supra egit Magister de separatione facta in morte Christi. In hac vero parte agit de consequentibus ad separationem. Dividitur autem pars ista in tres partes. In quarum prima inquirit Magister, utrum Christus fuerit homo in triduo. In secunda vero, ubi fuerit in illo triduo, ibi : Hic quaeritur, si Christus in morte alicubi erat homo. In tertia vero ad maiorem explanationem inquirit utrum concedendum sit illum hominem descendisse de caelo, ibi : Solet etiam quaeri, si congruenter dici possit etc.
Prima pars, in qua inquirit utrum Christus in triduo fuerit homo, dividitur in duas partes. In quarttm prima opponit. In secunda dissolvit, ibi : Quibus respondemus, quia, licet homo mortuus fuerit etc.
Secunda vero pars principalis, in qua inquirit ubi fuerit homo, similiter habet duas. In quarum prima inquirit ubi fuerit secundum humanitatem. In secunda vero inquirit ubi fuerit secundum sui totalitatem, ibi : Et ideo totus eodem tempore erat etc :
Similiter tertia pars, in qua inquirit utrum filius hominis descenderit de caelo, habet duas partes. In quarum prima quaestionem praedictam determinat. In secunda vero praedeterminata in totali parte ista epilogat, ibi : Haec quidem de corrigia calceamenti etc. Quae quidem pars dividi potuit contra totam partem praecedentem, sed sub aliis partibus diffusioribus comprehensa fuit ad vitandam divisionis confusionem.
On this page