Text List

Utrum Christus in triduo fuerit homo.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus fuerit homo in triduo.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Augustinus: "Talis fuit illa susceptio, quae faceret Deum hominem et hominem Deum". Sed susceptio non mutata mansit in triduo, sicut prius ostensum est : ergo Christus in triduo fuit homo.

Item, magister Hugo de Sancto Victore : "Quid stultius quam quod homo tunc esse desinat quando vere esse incipit". Ex hoc arguit ita : Cum ergo homo sanctus incipiat esse beatus, quod est esse verissimum, stultissimum est dicere quod tunc desinat esse. Ergo de quolibet homine post mortem verum est dicere quod sit homo : ergo multo fortius hoc debet concedi et dici de Christo.

Item, omne habens humanam naturam est homo ; sed Christus in triduo erat habens. humanam naturam : ergo Christus in triduo erat homo. Maior et minor per se manifestae sunt.

Item, quotiescumque anima et corpus uniuntur in unam hypostasim, faciunt hominem ; sed in triduo anima et corpus uniebantur in umam hypostasim in Christo : ergo Christus in triduo erat homo

Item, haec est vera Christus in triduo iacebat in sepulcro ; aut ergo secundum quod Deus aut secundum quod homo ; sed non secundum quod Deus : ergo secundum quod homo : ergo Christus hi triduo erat homo.

Item, Christus in triduo non desiit esse sacerdos : ergo Christus in triduo non desiit esse homo. Prima patet per hoc quod dicitur in Psalmo [109, 4] : "Tu es sacerdos in aeternum" ; et ad Hebraeos 7, 24 : "Christus habet sempiternum sacerdotium". Necessitas illationis in hoc ostenditur quod sacerdos erat secundum quod homo.

Item, Christus propter assumptionem animae rationalis, rationalis erat rationalitate creata ; sed Christus in triduo habuit animam rationalem sibi unitam : ergo Christus in triduo erat rationalis rationalitate creata : ergo erat angelus vel anima vel homo. Sed non erat angelus vel anima : ergo erat homo.

Sed contra : "Mortuus diminuit de ratione hominis". Ergo quicumque est homo mortuus, est deficiens a completa ratione hominis ; sed completunt non praedicatur de diminuto : ergo si Christus in triduo erat homo mortuus, haec est falsa Christus in triduo erat homo.

Item, secundum naturalem.philosophum, homo est compositum ex anima rationali et carne ; sed Christus in triduo non erat compositum ex anima rationali et carne : ergo Christus in triduo non erat homo vere.

Item, nulla forma praedicatur de toto quia forma, sed quia est forma consequens totum compositum. Si ergo bomo praedicatur de Christo, necesse est quod nominet formam consequentem totum compositum ; sed in Christo soluta erat compositio in triduo : ergo in triduo non poterat dici homo. Maior propositio manifesta est per inductionem et per auctoritatem Avicennae, qui eam ponit, et per auctoritatem Boethii, qui dicit quod "species est totum esse individui".

Item, corrupto superiori essentiali, necesse est corrumpi inferius ; sed esse vivum supe.rius est ad esse hominem et est ei essentiale, quia "vivere est esse viventis": ergo, si Christus in triduo desiit esse vivus, Christus in triduo desiit esse homo : non ergo Christus in triduo erat homo.

Item, Christus in triduo nec videre poterat nec audire nec loqui. Ergo, si erat homo, erat homo caecus, surdus et mutus ; sed hoc est absurdum dicere de Christo : ergo falsum est dicere quod Christus in triduo fuerit homo.

Item, sicut unio divinae naturae et humanae facit Deum esse hominem, ita unio animae ad carnem facit esse animtum. Ergo, cessante unione animae ad carnem, cessat esse animatum ; et si cessat esse animatum, cessat esse animal ; et si cessat esse animal, necessario cessat esse homo : ergo a primo, cum in Christo fuerit separatio animae a carne in triduo, Christus desiit esse homo in triduo : non ergo fuit homo in triduo.

Item, ad hoc ipsum sunt rationes Magistri in littera, quae super hoc fundantur : omnis homo aut est mortalis aut immortalis, omnis etiam homo est alicubi homo ; sed Christus in triduo nec erat mortalis nec erat immortalis nec erat alicubi homo, quia non in sepulcro, cum non esset ibi nisi corpus ; non in inferno, cum non esset ibi nisi anima : ergo Christus non fuit homo in triduo.

Conclusio

Christus in triduo non fuit homo, si loquamur de praedictione simpliciter actuali

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc fuit triplex modus dicendi. Primus est quod non solum vere Christus in triduo possit dici homo, sed etiam hoc potest dici de quolibet homine mortuo. Secundus vero modus dicendi est quod hoc non debet concedi de aliis, potest tamen concedi de Christo. Tertius vero modus dicendi est quod illud non debet concedi de Christo nec de aliis hominibus. Et primum modum dicendi tenuit magister Hugo de Sancti Victore ; secundum modum tenuit Magister Sententiarum ; tertium vero tenet communis opinio doctorum Parisiensium.

Si quis autem velit diligenter considerate, quilibet modorum praedictorum habet aliquid de veritate. Cum enim dicitur hoc de hoc, tripliciter potest dici : aut secundum esse actuale aut secundum esse aptitudinal aut partim secundum esse actuale, partim secundum aptitudinale : praedicatum enim aut dicit essentiam subiecti aut actum subiecti. Tunc est praedicatio secundum esse actuale, quando subiectum est ens in actu et forma praedicati actu inhaeret subiecto et est eius actus, sicut, homine existente, dicitur : homo est animal. Tunc autem est praedicatio secundum esse aptitudinale, quando nec subiectum est actu nec forma praedicati actu inhaeret subiecto, sed necessaria est ordinatio unius ad alterum, fundata super principia naturae, sicut, nulla rosa existente, conceditur quod rosa sit flos. Tunc autem est praedicatio partim secundum esse aptitudinale, partim secundum esse actuale, quando suppositum est in actu, forma vero praedicati non inest ei secundum actum, sed secundum necessariam ordinationem fundatam super principia naturae.

Cum ergo quaeritur, utrum Christus sit homo in triduo, si loquamur de praedicatione secundum esse aptitudinale, non tantum est verum de ipso, sed etiam de omni homine mortuo, quia secundum veritatem fidei nostrae et scientiam theologiae, quando homo moritur, remanent principia eius, in quibus salva est ordinatio, non solum respectu formae hominis, sed etiam huius hominis ; alioquin non esset vera resurrectio. Si autem loquamur de praedicatione partim actuali, partim aptitudinali, sic potest concedi de Christo quod fuerit homo in triduo, quia erat persona in actu, quamvis forma humanitatis servaretur in aptitudine coniunctionis animae et carnis ; sed hoc non potest dici de aliquo alio homine. Si autem loquamur de praedicatione simpliciter aetuali, nec de Christo nec de alio homine est verum dicere quod sit homo, quamdiu est anima separata a carne. Nihil enim facit hominem esse actu nisi actualis coniunctio animae cum carne.

Si igitur isti tres modi dicendi intelliguntur secundum tres praedictos modos praedicandi, sic in omnibus reperitur veritas et nulla est inter eos contrarietas ; et verum sensit Hugo de Sancto Victore et verum dixit Magister, si intellexerunt iuxta praeassignatos modos, et verum tenet communis opinio. Et per hoc ad omnes rationes ad utramque partem adductas satis potest patere responsio.

Verumtamen, si verba Hugonis velimus amplius considerare, invenimus eum sensisse Christum fuisse hominem in triduo, et quemcumque alium hominem mortuum, non solum quantum ad esse aptitudinale ; sed etiam quantum ad esse actuale. Posuit enim quod post mortem salvaretur esse hominis et quod anima separata esset persona et quod iterum multo fortius deberet homo dici anima quam corpus, si hoc admitteret usus. Unde arguit in hune modum : Cum homo ex anima et corpore constet, tamen propter unam partem, quae est corpus, dicitur homo corpus, multo ergo magis propter partem illam, quae est anima, debet dici anima. Et in hoc dicto magister Hugo communiter non sustinetur. Nec enim anima separata est persona, sicut ostensum fuit supra, nec homo est anima sua, nec verius est homo cum moritur quam cum vivit, quantum. ad esse naturae, licet fortassis possit augeri in eo esse gratiae ; nec corpus, secundum quod est pars integralis hominis, praedicatur de homine : et ideo non sine causa opinionem magistri Hugonis communis opinio non approbat in parte ista

Magister autem Sententiarum non solum voluit dicere quod Christus in triduo fuisset homo praedicatione partim actuali, partim aptitudinali, immo vere et actualiter. Et volunt aliqui hoc imponere ei quod hoc dixit, quia fuit de tertia opinione, quae dixit Christum hominem secundum habitum. Unde volebat dicere quod actu esset homo, quia actu habebat naturam humanam. Sed hoc non est imponendum Magistro, quia error est, sicut in praecedentibus ostensum fuit ; nec ex verbis Magistri potest expresse haberi, sed alia de causa hoc dixit. Intellexit enim in Christo duas fuisse uniones et vere, videlicet unionem animae ad carnem et unionem divinae naturae et humanae. Et unio divinae naturae et humanae faciebat Christum esse hominem, iuxta illud quod dicit Augustinus: "Talis fuit illa susceptio ut faceret Deum hominem". Unio vero animae ad earnem faciebat hominem illum vivere. Quia ergo in triduo mansit unio Divinitatis ad humanitatem et soluta fuit unio animae ad carnem, hinc est quod posuit Magister quod Christus in triduo non desiit esse homo, sed desiit vivere ; ideo verum est secundum ipsum dicere de Christo quod fuit homo in triduo et quod fuit homo mortuus, quamvis non possit dici de aliquo alio. Et in hoc etiam Magister defecit, quia ad hoc quod aliquis sit homo, necessario praeexigitur et coexigitur unio animae ad carnem, cum homo dicat formam totius sive consequentem totum compositum. Unde nequaquam illa susceptio fecisset Deum hominem et hominem Deum, nisi Deus assumpsisset corpus et animam ut coniuncta ad invicem. Et propter hoc positio Magistri communiter non sustinetur in parte ista nec positio etiam magistri Hugonis, non quia omni modo sit falsa locutio praedicta Christus in triduo fuit homo, sed quia falsitatem habet intelligendo de praedicatione secundum esse actuale, secundum quam praedicationem versatur inquisitio circa praedictam locutionem. Et isto modo videtur eam tractasse magister Hugo et Magister Sententiarum et communis opinio magistrorum, et secundum istum modum currit praesens inquisitio. Ideo rationes ostendentes locutionem praedictam esse falsam concedendae sunt ; procedunt enim secundum hanc viam.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod talis fuit illa susceptio etc., dicendum quod hoc fuit, non quia assumpsit corpus et animam tantum, sed etiam quia assumpsit corpus et animam unita ; et ideo desiit esse homo, non quia sit mutata unio Divinitatis ad carnem, sed quia soluta fuit unio animae et carnis ad invicem.

Ad illam auctoritatem Hugonis, qua dicitur quod nemo desinit esse quando verius esse incipit, dicendum quod nihil prohibet quod veritas esse moralis augeatur cum diminutione veritatis esse naturalis ; sicut videmus quod in debilitatione virtutis naturalis frequenter fortificatur virtus moralis. Et ideo non oportet, quodsi homo incipit esse beatus secundum animam, quod propter hoc non desinat esse homo.

Ad illud quod obicitur, quod habens humanam naturam est homo, dicendum quod nomine humanae naturae aliquando intelliguntur principia constituentia hominem ; aliquando intelligitur forma hominis completiva, quae dat ipsi supposito complementum et operationem debitam illi speciei, secundum illud quod dicit Boethius : Natura est unamquamque rem informans specifica differentia. Si ergo accipiatur natura primo modo, locutio est falsa ; si secundo modo, locutio est vera ; sed isto modo non habuit Christus humanam naturam in triduo : et ideo non sequitur quod fuerit homo.

Ad illud quod obicitur, quod, quando anima et corpus uniuntur in eamdem hypostasim, faciunt hominem, dicendum quod uniri animam et corpus in eamdem hypostasim, hoc potest esse dupliciter : aut ita quod illa hypostasis sit ex eis constituta, et sic talis hypostasis quae sit hic et nunc ; et isto modo non possunt uniri in eamdem hypostasim quin uniantur ad invicem, ac per hoc quin faciant hominem. Alio modo possunt uniri in eamdem hypostasim, ita tamen quod illa hypostasis ex eis non constituitur, immo unitur eis etiam localiter separatis ; et hoc modo uniri in eamdem hypostasim non necessario facit hominem, quia non est ibi unio per constitutionem naturae tertiae, qualis est unio materiae et formae, qualis : etiam requiritur ad hominis esse. Et quia isto modo unita erant anima et corpus in Christo in triduo, non modo praemisso, ideo non sequitur quod Christus in triduo fuerit homo.

Ad illud quod obicitur, quod Christus in triduo iacebat in sepulcro, dicendum quod talis locutio est vera per synecdochen. Dicitur enim Christus iacuisse in sepulcro, quia pars humanitatis eius iacuit in sepulcro. Unde nec iacuit ibi secundum quod homo nec secundum quod Deus, sed secundum aliquid hominis. Sicut ergo non sequitur : Petrus est in tumulo, ergo Petrus est homo, sic etiam intelligendum est in proposito.

Ad illud quod obicitur, quod Christus in sempiternum fuit sacerdos, dicenelum quod sacerdotium Christi dicitur fuisse sempiternum, non quia semper fuerit sacerdos in actu, sed quia illi sacerdotio nullum aliud successit.

Ad illud quod obicitur, quod Christus in triduo habebat animam rationale sibi unitam, ergo erat rationalis, dicendum quod hoc non sequitur, nisi intelligatur per synecdochen, pro eo quod idiomata partium hominis non communicantur hypostasi Verbi nisi mediante toto coniuncto, communicatione propria. Et quo.niam Chrlstus tunc non erat homo, ideo nec poterat dici albus ratione corporis nec rationalis ratione animae nisi per synecdochen, videlicet quod habebat corpus album et animam ratiocinantem. Quod ergo dicit : quod habet animam.rationalem sibi unitam est rationale, dicendum quod hoc habet veritatem, si intelligatur de unione quae est formae ad materiam ; hoc autem modo non uniebatur anima Christi Christo in triduo. Unde non sequitur quod fuisset homo in triduo.

PrevBack to TopNext