Text List

III, D. 22, A. 1, Q. 2

III, D. 22, A. 1, Q. 2

Utrum Christus, secundum quod homo, fuerit in loco determinato an ubique.

Secundo quaeritur, utrum Christus, secundum quod homo, fuerit in loco determinato an ubique.

Rationes Principales

Et quod fuerit in loco determinato, videtur. Quia Christus, secundum quod homo, non fuit nisi ubi fuit anima eius vel caro ; sed anima eius vel caro non fuit nisi in loco determinato : ergo nec Christus, secundum quod homo.

Item, Christus, secundum quod homo, "assumpit humanam naturam in atomo" ; sed humana natura in atomo est humana natura in individuo, et individuum est necessario hic et nunc, et ita in loco determinato : ergo Christus, secundum quod homo, est in loco determinato.

Item, cuicumque convenit moveri secundum locum ; convenit ei sse in loco determinato ; sed Christus, secundum quod homo, descendit ad inferos et ascendit ad caelos : ergo etc.

Item, quod Christus sit in pluribus locis ; secundum quod homo, hoc non habet nisi quia sub Sacramento. Si ergo tunc sub Sacramento non erat, ergo in aliquo loco ipsum existere oportebat.

Sed contra : Quaecumque sunt unita inseparabiliter, ubicumque unum est, et reliquum ; sed humana natura unita est inseparabiliter et erat tunc Verbo Dei unita, quod est ubique : ergo, si Verbum est ubique, et humana natura in Verbo.

Item, quaecumque sunt idem in supposito, ubicumque est unum, et reliquum : si enim aliqua duo accidentia uniantur in uno subiecto, impossibile est unum esse alicubi, ubi non sit reliquum ; sed humana natura et divina uniuntur in una hypostasi : si ergo divina natura est ubique et non in looo determinato, necessario sequitur quod et humana natura in Christo.

Item, haec est vera iste homo est Filius Dei ubique ergo, a simplici conversa Filius Dei est ubique homo sed ubicumque est homo, ibi est eius humanitas : ergo etc.

Item, demonstretur quicumque locus, Christus est ibi ; aut ergo est ibi homo aut non-homo : homo enim et non-homo opponuntur immediate ; sed non est ibi non-homo : ergo est ibi homo : ergo Christus est ubique homo : igitur secundum humanam naturnm non est in loco determinato nec fuit in triduo.

Item, bene sequitur : hoc est, et non est homo, ergo est non-homo : ergo similiter bene sequitur : Christus fuit ubique, et non fuit ubique homo, ergo fuit ubique non-homo ; sed haec est falsa : ergo aliqua praemissarum ; sed nonnisi ista : Christus non fuit ubique homo : ergo eius opposita vera Christus fuit ubique homo : ergo idem quod prius.

Item, quidquid convenit Filio Dei per naturam, convenit illi homini per gratiam. Cum ergo haec sit vera Filius Dei est ubique, haec similiter erit vera iste homo est ubique ; sed bene sequitur : homo albus est ubique, ergo est ubique homo et est ubique albus : ergo similiter bene sequitur : iste homo est ubique, ergo est ubique homo. Redit ergo idem quod prius, scilicet quod Christus sectindum humanitatem nec nunc nec in triduo fuit in loco determinato.

Conclusio

Christus, secuncum quod homo, non fuit ubique, sed in loco determinato.

Respondeo : Dicendum quod quaestio ista potest esse de re et potest esse de sermone. Tunc est quaestio de re, quando quaeritur, utrum humanitas Christi fuerit ubicumque fuit Divinitas ; et ad istam quaestionem de plano respondendum est quod non, quia divina natura est immensa et infinita : unde nullum locum sibi determinat ; sed humana natura, cum sit creata et finita, locum sibi determinat. Unde non erat ubicumque Divinitas erat, sed vel in sepulcro ratione corporis vel in inferno ratione animae, sicut dicit Magister in littera. Et nunc similiter ratione humanitatis, quantum est de se, in uno tantum loco est ; quod vero sit in pluribus, hoc est sub Sacramento, secundum quod dicit Innocentius, scilicet quod Christus dicitur esse alicubi sacramentaliter, alicubi personaliter, alicubi localiter : localiter est in caelo, sacramentaliter est in altari, personaliter ubique. Et sic humana natura in Christo habet ut sit in loco determinato ; et si de re fiat quaestio, satis plana est responsio.

Si autem fiat quaestio de sermone, hoc est, si quaeratur de veritate istius : iste homo est ubique, et iste est ubique homo, hic respondendum est quod iste terminus homo potest subici vel praedicari. Quando subicitur, tunc est locutio vera. Et ratio huius est, quia, cum dicitur iste homo est ubique, hoc pronomen iste potest demonstrare personam Christi vel singulare hominis. Si personam Christi, sic absque dubio vera est iste homo est ubique. Si vero singulare hominis, adhuc vera est, sed non per propriam naturam, sed per communicationem idiomatum, quia quod convenit Filio Dei per naturam convenit isti homini per gratiam.

Si autem ponitur ex parte praedicati, tunc est locutio falsa, quia iste terminus homo praedicatur ratione formae, et hoc adverbium ubique determinat praedicatum ; et ita significatur per hoc quod forma humanitatis se extendat ad omnem locum in Christo ; et hoc quidem falsum est, eo quod habet locum determinatum. Unde sicut haec est falsa Christus semper fuit homo, quia significatur ex hoc quod humanitas Christi non habuit principium in tempore, ita similiter haec est falsa Christus est ubique homo, quia ex hoc significatur quod humana natura Christi sit ubique. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod numana natura Christi sit in loco determinato et fuerit in triduo.

Ad Rationes

Ad illud quod obicitur, quod quaecumque sunt unita inseparabiliter, extendunt se ad omnem locum aequaliter, dicendum quod illud habet veritatem quando aliqua duo unibilia sic uniuntur quod unum non excedit reliquum. Quando autem unum est maioris ambitus quam reliquum, non habet veritatem ; et sic est in proposito : natura enim divina est immensa ; sed natura humana est limitata. Et est simile, quia animal inseparabiliter praedicatur de homine, et tamen alicubi est animal, ubi non est homo.

Ad illud quod obicitur, quod illa quae sunt unum in supposito, concomitantur se in omni loco inseparabiliter, dicendum quod quoddam est suppositum quod non excedit formam suam ; et de tali supposito habet veritatem sermo praemissus. Quoddam vero est suppositum quod excedit aliquam formam cuius est suppositum, sicut hypostasis Christi se habet respectu humanae naturae, quia primum esse non habet a natura humana, sed a natura divina ; et de tali supposito non habet veritatem.

A.d illud quod obicitur, quod haec est vera iste homo est Filius Dei ubique, ergo conversa est vera Dei Filius est homo ubique, dicendum quod haec, si quis attendat, non est eius conversa ; et hoc patet, quia in conversione alicuius propositionis quod determinabat praedicatum debet fieri determinatio ex parte subiecti, alioquin non fiet recta conversio, sicut patet aspicienti. Et ideo, cum in hac locutione homo est Filius Dei ubique, adverbium illud determinat praedicatum ratione istius attributi quod est esse Filius Dei ; eius conversa non est haec Filius Dei est homo ubique, secundum quod ubique deerminat hoc attributum quod est esse hominem ; sed haec Filius Dei, existens ubique, est homo ; et haec quidem est vera : unde, quamvis in ratione praedicta videatur arguere a simplici conversa, non tamen arguit.

Ad illud quod obicitur, quod si Christus est hic et non est homo, ergo est hic non-homo, dicendum quod illud tenet in his quae sunt unius naturae tantum, ratione cuius sunt, ubicumque sunt. In Christo vero non tenet, quia non solum habet naturam humanam, sed divinam, per quam potest esse alicubi, ubi non est per humanam. Unde in processu illo est peccatum secundum consequeris : non est hic homo, ergo est hic non-homo. Ista enim habet tres causas veritatis : non est hic homo : aut quia non est hic aut quia non est homo aut quia est hic et est homo, sed tamen humanitas eius non est in isto loco ; et in isto sensu habet locutio veritatem. Et si obiciat, quod homo et non-homo opponuntur immediate, dicenduin quod verum est quantum est de se, sed non est verum, addita determinatione. Haec enim duo non opponuittur immediate : albus homo et albus non-homo, quia neutrum horum vere praedicatur de homine nigro.

Ad illud quod obicitur, quod bene sequitur : est, et non est homo, ergo est non-homo, ergo similiter bene sequitur : est hic, et non est hic homo, ergo est hic non-homo, dicendum quod non est simile, quia pluribus de causis potest, ista verificari de aliquo iste non est hic homo, quam ista iste non est homo, propter determinationem adiunctam. Et ideo in praedicto processu est deceptio secundum consequens, a pluribus causis veritatis ad unam.

Ad illud quod obicitur, quod haec est vera iste homo est ubique, ergo iste est ubique homo, dicendum quod non sequitur, quia in prima attribuitur ei esse ubique ratione divinae naturae, in secunda ratione humanae. Non est simile de hoc quod obicit de homine albo, quia suppositum istius tennini album, cum sit hic et nunc, non se extendit ad aliquem locum, ad quem non extendit se eius proprietas ; non sic autem est de persona Verbi et de natura humana.

PrevBack to TopNext