Text List

III, D. 22, A. 1, Q. 3

III, D. 22, A. 1, Q. 3

Utrum corpus Christi per triduum fuerit in sepulcro.

Tertio quaeritur de quiete corporis in sepulcro, et est quaestio, utrum corpus Christi per triduum fuerit in sepulcro.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Matthaei 12, 40 : "Sicut Ionas fuit tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti, sic Filius hominis erit tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae". Ergo corpus eius, fuit tribus diebus et tribus noctibus in sepulcro.

Item, Ioannis 2, 19 : "Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud" ; et subiungit Evangelista quod hoc intellexit de templo corporis sui. Ergo redit idem quod prius.

Item, in Symbolo : "Tertia die resurrexit a mortuis". Ergo corpus eius iacuit per tribuum in sepulcro.

Item, hoc ipsum probatur per communem Ecclesiae observantiam, quae mortem eius in die Veneris celebrat et resurrectionem in die tertia, scilicet in die dominico. Si ergo iacuit in sepulcro a morte usque ad resurrectionem, patet etc.

Sed contra : Figura debet respondere veritati ; sed resurrectio Christi praefigurata fuit in Samsone, de quo legitur Iudicum 16, 3, quod "dormivit usque ad medietatem noctis", et tulit portas civitatis etc. Ergo videtur quod Christus usque ad tertium diem in sepulcro non requieverit.

Item, Actuum 2, 24 : "Quem Deus suscitavit a mortuis, iuxta quod impossibile erat detineri eum". Sed si non potuit detineri, ergo videtur quod statim resurrexerit, alioquin detentus fuit.

Item, opus nostrae redemptionis statim post mortem consummatum fuit. Ergo glorificatio corporis Christi iam non debuit amplius differri, et ita corpus Christi non debuit in sepulcro per triduum relinqui.

Item, anima Christi in illo triduo aut appetebat uniri suo corpori aut non. Si non appetebat, ergo non habebat naturam aliarum animarum ; si appetebat, ergo retardabatur a contemplatione perfecta, si corpus eius non reddebatur ei. Sed hoc est inconveniens : ergo videtur quod statim corpus eius debuerit suscitari.

Est igitur quaestio de tempore et hora resurrectionis. Nam aliquae Glossae videntur dicere quod Christus surrexit in media nocte, aliquae vero quod in mane. Rursus, quaestio est : quare Christus praevenit resurrectionem aliorum mortuorum, et corpus eius non fuit nisi per triduum in sepulcro, cum corpora aliorum hominum exspectent usque ad diem extremum ?

Conclusio

Christus requievit per triduum in sepulcro; sed triduum intelligitur secundum synechdochen.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod non conveniebat corpus Christi statim post mortem suscitari ; nec tamen conveniebat suscitationem eius usque ad generalem resurrectionem differri.

Et ratio huius est, quia nostrae fidei certitudo, qua credimus nos resurrecturos, fundata est supra veram resurrectionem Christi. Ad hoc autem quod constet nobis de veritate resurrectionis, duo concurrunt : primum est quod opportunum est quod constet de veritate mortis ; secundum est quod oportet quod constet de veritate coniunctionis iteratae animae et carnis. Veritas mortis non constitisset nobis, si Christus statim resurrexisset, sed potuisset aliquis suspicari ipsum finxisse se mortuum. Veritas iteratae coniunctionis non constitisset, si Christus adhuc non resurrexisset, immo potius posset quis desperare quam exspectare ; immo certe, si non resurrexisset, fides in Apostolis omnino defecisset, nec aliquis fuisse Christum Deum crederet, sed hominem purum. Necesse igitur fuit propter nostrae fidei veritatem et firmitatem resurrectionem Christi accelerari, nec tamen adeo accelerari quin manifestaretur veritas mortis. Ideo usque ad tertium diem distulit et non amplius, quia per tempus illud vere poterat manifestari fuisse mortuus.

Requievit igitur, sicut dicit fides nostra, per triduum in sepulcro, non tamen per tres dies integros et completos, sed per ultimam partem diei Veneris et per primam partem dominicae diei et per totam diem sabbati, ita quod requietio ma per triduum intelligenda est per synecdochen. Et in hoc omnes Sancti concordant, licet de hora temporis videatur esse controversia. Nam quidam videntur dicere quod surrexit in media nocte, quidam vero quod surrexit in aurora.

Ratio autem huius diversitatis est, pro eo quod considerant diversimode in illa dilatione congruentiam quantum ad numerum horarum. Nam aliqui incipiunt tempus computare ab hora sexta qua crucifixus est et tenebrae factae sunt super universam terram ; et isti protendunt tempus usque ad mediam noctem inter diem sabbati et diem dominicam, et sic computant triginta sex horas, quia tunc erat aequinoctium vernale, quando Christus Dominus passus est. Aliqui inceperunt computare a sero in quo positus fuit in sepulcro et protendunt tempus usque ad diluculum dominicae diei ; et tam isti quam illi eamdem considerant congruentiam tantae dilationis. Ideo enim Dominus distulit per triginta sex horas, ut in hoc significetur quia liberatio et victoria est perfecta. Ille enim numerus est ex senario numero in se ducto, qui quidem numerus est primus numerus perfectus secund.um arithmeticum. Est et alia.congruentia, quia in triginta sex horis sunt duae noctes et unus dies, ita quod salva est ibi proportio simpli ad duplum, ut dicit Augustinus, in quo significatur quod Christus una simpla sua vetustate abstulit duas nostras vetustates, quae quidem intelliguntur per duas noctes ; et hanc rationem assignat Augustinus, in libro De Trinitate. Haec eadem ratio assignatur super illud Lucae 24, 46 : Oportuit Christum pati, Glossa : Merito una die et duabus noctibus in sepulcro iacuit, quia lucem, id est gratiam suae mortis, quae tantum in carne erat, tenebris nostrae duplae mortis, quae in carne et anima erant, opponit. Et hoc ipsum dicit super illud ad Romanos 6, 6 : Hoc scientes, quia vetus homo etc., Glossa : Quievit in sepulcro uno die et duabus noctibus, quia nostram duplam vetustatem sua simpla consumpsit.

Et ideo, licet videantur differre in temporis hora, conveniunt tamen in assignando temporis congruentiam. Nec tamen in hora sibi contradicunt, quia dupliciter dicitur res fieri : aut quando fit secundum veritatem aut quando innotescit. Et illi qui horam mediam noctis assignant resurrectioni, tempus determinant quando primo fuit ; qui vero mane assignant, tempus determinant quando innotuit. Vel certe resurrectio fuit inter horam mediae noctis et mane diei dominicae ; et quia medium denominatur ab extremis, ideo aliqui dicunt fuisse in media nocte, aliqui in mane sine aliqua contradictione. Concedendum est igitur quod Christus requievit per triduum in sepulcro, ita quod per synecdochen hoc intelligatur. Concedendae sunt nihilominus rationes quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud quod primo obicitur de Samsone, iam patet responsio, quia, esto quod media nocte resurrexit, non tamen ex hoc sequitur quod Christus non quieverit per triduum in sepulcro, quia media illa nox fuit pars diei dominicae, et per synecdochen per mediam illam noctem intelligitur tota dies sequens ; computatur enim nox cum die sequenti post Christi resurrectionem. Praeterea, non oportet quod veritas in omnibus respondeat figurae, quia nulla figura est ita similis veritati quin sit ex aliqua sui parte dissimilis.

Ad illud quod obicitur, quod impossibile fuit eum detineri, dicendum quod detentio dicit violentiam ; Christus autem distulit resurgere usque ad tertiam diem non propter violentiam, sed propter meram voluntatem : et ideo non erat detentio, sed rationalis exspectatio.

Ad illud quod obicitur, quod iam opus nostrae redemptionis consummatum erat, dicendum quod, licet consummatum esset secundum veritatem, non tamen nobis innotuerat. Ad hoc autem quod nobis valeret, necesse erat quod nobis innotesceret ; ad hoc autem quod nobis certitudinaliter innotesceret, necesse erat differre : ideo non absque causa, sed propter salutem nostram, resurrectionem distulit in diem tertium.

Ad illud quod obicitur, quod anima Christi, si appetebat uniri corpori, retardabatur a perfectione contemplationis, dicendum quod hoc non oportebat propter unionem ipsius ad Verbum et tantam plenitudinem gratiae quae in ipsa erat ut non solum separata a corpore, verum etiam existens in corpore passibili, non retardaretur a contemplatione divina. Non sic autem est in aliis animabus reperiri ; nec est mirandum, si illa anima inter alias animas habuit privilegium singulare.

PrevBack to TopNext