Text List

III, D. 22, A. 1, Q. 4

III, D. 22, A. 1, Q. 4

De descensu animae Christi ad inferos.

Rationes Principales

Quarto quaeritur de descensu animae Christi ad inferos.

Et quod anima Christi illuc descenderit, ostenditur. Primo per illud quod dicitur Actuum 2, 24 : "Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni" etc. Ergo videtur quod in inferno fuerit anima eius.

Item, in Symbolo Apostolorum : "Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis". Nihil hoc expressius dici potest.

Item, Damascenus: "Descendit ad inferna anima deificata, ut quemadmodum his qui in terra sunt, ita et his qui in inferno sunt et in tenebris et in umbra mortis sedent, superlucescat". Ergo descendit ad inferos.

Item, sicut Christus nos docuit per adventum suum in carnem, ita etiam detentos in inferno liberavit per egressum suum a carne ; sed adveniendo in terris nobiscum conversatus est et vixit : ergo moriendo ad inferna descendit.

Sed contra : Augustinus, Ad Dardanum, et etiam Super Genesim ad litteram : "Non facile in Scriptutis nomen inferni in bono invenitur". Si ergo Christo nihil mali attribuendum est, videtur quod Christus ad inferna non descenderit.

Item, optimo debetur optimus locus ; sed anima Christi erat optima, et infernus erat locus vilissimus : ergo nunquam videtur fuisse conveniens quod anima Christi descenderet ad inferna.

Item, maioris potestatis est liberare subditos de manu adversarii sola voluntate et virtute quam praesentia corporali. Ergo, si Christus iam triumphaverat in cruce de diabolo, videtur quod non oportebat ipsum ad infernum descendere ad liberandum suos.

Item, per mortem Christi illi qui prius descenderant ad infernum merebantur ascendere in caelum. Ergo, si idem non est causa oppositorum, videtur quod Christus moriendo non descenderit ad inferos.

Conclusio

Christi anima descendit ad inferos propter vinctorum in limbo consolationem et propter adversariorum confutationem.

Respondeo : Dicendum quod nomine inferni aliquando intelligitur poena, aliquando locus poenae ; et secundum hoc dupliciter potest aliquis dici descendere ad inferos : aut quia descendit ad poenam aut quia descendit ad locum poenae. Primo modo non convenit Christo ; in eo enim nec fuit poena damni nec fuit poena sensus. Secundo vero modo competit Christo. Descendit enim quantum ad illam partem in qua erant iusti, qui detinebantur merito peccati primi parentis, quae quidem pars consuevit limbus appellari ; ad illam, inquam, partem descendit, non compulsus necessitate, sed sua voluntate et potestate.

Ratio autem quare voluit descendere ad eripiendos illos qui tenebantur ibi compediti, cum etiam posset facere hoc non descendendo, fuit duplex, videlicet propter consolationem vinctorum. et propter confutationem adversariorum. Propter consolationem vinctorum, quia magna fuit eis consolatio de praesentia ipsius animae Iesu Christi et maximae fuit dignationis ostensio in hoc quod ipse personaliter voluit descendere ad eos. Propter hoc dicit Damascenus quod descendit ut his qui in tenebris et in umbra mortis sedent superlucescat, sicut in sua nativitate descendit ut luceret his qui erant in terris. Propter confutationem. adversariorum, ut ipsi daemones confunderentur ex sua praesentia, et sicut vicerat eos in terra. in natura assumpta, sic anima eius de eisdem triumpharet apud inferos, ipsos invitas exspoliando. Concedendae sunt igitur rationes et auctoritates quae inducuntur ad hoc.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod inferni nomen non de facili invenitur in bono, dicendum quod verum est ; quia ad infernum nullus descendit praeter solum Christum nisi ad poenam damni vel ad poenam sensus ; ideo dicit ipsum non de facili inveniri in bono, qia hoc convenit soli Christo.

Ad illud quod obicitur, quod optimo debetur optimus locus, dicendum quod verum est de loco qui debetur alicui pro remuneratione ; Christus autem non descendit ad infernum tamquam ad locum remunerationis sibi debitum, sed potius descendit ad ipsum frangendum et exspoliandum.

Ad illud quod obicitur, quod maius est triumphare in absentia quam in praesentia, dicendum quod, licet hoc non sit ostensivum tantae virtutis, tamen est ostensivum maioris dignationis. Christus autem in liberatione nostra potius intendebat nobis ostendere dignationis affectum quam virtutis imperium ; malebat enim quod haberemus spiritum dilectionis et amoris quam spiritum servitutis et timoris.

Ad illud quod obicitur, quod mors Christi merebatur ascensum ab inferis, dicendum quod est descensus ordinatus ad ascensum ; et hoc modo descendit Christus, quia descendit ut faceret alios ascendere ; et iste descensus non est contrarius ascensui nec est ex causa contraria. Est et alius descensus qui venit ex impotentia ascendendi ; et hic descensus repugnat ascensui ; et de hoc descensu opponit. Et hoc hoc concedi potest quod isto modo Christus ad inferos non descendit, sed modo alio, sicut praedictum est.

PrevBack to TopNext