III, D. 22, A. 1, Q. 5
III, D. 22, A. 1, Q. 5
Utrum Christus in descensu ad inferos omnes animas liberaverit.
Quinto quaeritur de liberatione animarum ab inferno et est quaestio, utrum omnes animas, quae in inferno erant, liberaverit.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Iob 17, 16 : "In profundissimum infernum descendent omnia mea" ; sed constat quod Christus eripuit Iob de inferno : ergo eripuit aliquos de inferno profundissimo, multo fortius de parte superiori inferni : ergo videtur quod totum infernum exspoliaverit.
Item, in Psalmo [85, 13] : "Eruisti animam meam ex inferno inferiori". Aut hoc dicitur in persona Christi aut in persoria alicuius alterius ; sed quocumque modo intelligatur, aliqui eruti sunt de loco inferiori, quia Christus non descendit nisi ad locum illum unde animas eruit : ergo multo fortius erutae sunt de inferno superiori : ergo de toto inferno.
Item, Zachariae 9, 11, super illud : "In sanguine testamenti tui eruisti vinctos de lacu" etc., Glossa : "Eos qui tenebantur vincti carceribus, ubi nulla misericordia eos refrigerabat, quam dives ille petebat, tu liberasti". Sed tales erant damnati in inferno : ergo videtur quod illos liberavit : ergo omnes eduxit.
Item, si solos bonos de inferno liberavit et malos reliquit, cum plures essent mali quam boni, videtur quod Christus non plenam, sed semiplenam victoriam de diabolo obtinuit.
Item, Christus pro omnibus passus est in cruce ; sed ad illos liberandos ad inferna descendit pro quibus passus fuit : ergo videtur quod omns eduxerit de Inferno. Si tu dicas quod non est passus quantum ad efficaciam nisi pro bonis, licet quantum ad sufficientiam pro omnibus, contra hoc est quod dicitur ad Romanos 5, 6 : "Christus pro impiis passus est" ; et constans est quod multi peccatores merito passionis Christi liberantur de potestate et laqueis diaboli : ergo videtur quod multo fortius illi fuerunt liberati qui fuerunt ibi a Christo iriventi.
Sed contra : Isaiae ultimo, 24 dicitur de damnatis : "Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur". Ergo videtur quod reprobos et malos Christus ab igne inferni non liberaverit.
Item, Lucae 16, 26 : "Chaos magnum firmatum est inter nos et vos" etc. Ergo multo fortius inter Christum et damnatos : ergo non videtur quod Christus descenderit ad illos liberandos. Si enim alii Sancti non compatiebantur damnatis propter severitatem iustitiae, multo fortius nec ipse Christus, qui est iustus iudex. Transitus enim ille, sicut dicit Gregorius, intelligitur de compassione.
Item, Iudas et alii in peccato mortali decedentes damnati erant per sententiam definitivam ; sed Deus nunquam sententiam suam definitivam retractat : ergo etc.
Item, passio Christi non tollit liberum arbitrium, ergo nec merita liberi arbitrii : ergo, si aliqui erant ibi damnati per demerita sui liberi arbitrii, videtur quod nunquam merito passionis Christi deberent inde erui et liberari.
Item, aut isti peccatores, qui modo moriuntur in peccato, liberantur de inferno aut non. Si liberantur, ergo nihil est de rigore divinae iustitiae. Si non liberantur, et illi fuerunt liberati, ergo peioris conditionis sunt illi qui secuti sunt passionem Christi quam illi qui praecesserunt. Sed hoc est falsum : ergo nulli reprobi liberati fuerunt.
Est igitur quaestio, quos liberaverit et in quem infernum descenderit ; et specialiter dubium est de parvulis qui decesserunt in puro originali. Si enim illi non habent aliud peccatum nisi peccatum Adae, et pro illo satisfecit Christus, et merita Christi valent illis qui non utuntur libero arbitrio, videtur quod eos eripuerit de inferno ; aut, si non eripuit, quaeritur, quare non eripuerit.
Conclusio
Christus in suo descensu ad inferos quoad efficaciam eiam liberavit nisi animas electorum suorum, et corum qui eranl membra ipsius.
Respondeo : Dicendum quod Dominus in inferno non liberavit nisi animas electorum suorum et eorum qui erant membra ipsius. Quamvis enim passio Christi omnibus suffecerit, non tamen influit nisi in eius membra ; et ideo soli per passionem Christi salvati sunt qui vel erant eius membra, quando passus est, vel futuri erant per conversionem ad ipsum. Quoniam igitur multi erant in inferno qui nec membra, Christi erant nec membra Christi futuri erant, quia non erant in statu merendi, ideo non omnes Dominus eripuit de inferno, sed tantum electos. Et hoc est quod dicit Gregorius, in quadam homilia infra octavam Paschae. Ait enim sic : "Quod ante passionem suam dixit, in resurrectione sua Dominus implevit : Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me. Omnia enim traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit ; omnia abstulit, utique electa. Unde etiam recte per Osee [13, 14] dicit : Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne. Quia enim in electis suis funditus occidit mortem, mors mortis exstitit. Quia vero ex inferno partem abstulit et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum". Concedendum est igitur quod Christus in suo descensu ad inferos non omnes liberavit de inferno. Concedendae sunt etiam rationes quae inducuntur ad hoc.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de verbo Iob, quod dicebat se descensurum in profundissimum infernum, dicendum quod profundissimus infernus potest dici vel secundum statum inferni inferioris, qui est sub terra, vel respectu ad infernum qui est supra terram. Si primo modo dicatur, tunc in profundissimum infernum descendunt impii et damnati, quoniam in loco illo inferiori est quidam locus deputatus his qui puniendi sunt poena damni et poena sensus ; quidam vero deputatus his qui puniendi sunt solum ad tempus, sive sit poena damni sive poena sensus, sicut ille in quo erant sancti Patres et alii qui decesserant cum gratia, et vocatur limbus sive sinus Abrahae. Dico ergo quod Christus solum ad limbum descendit, unde sanctos Patres eripuit et ita ad superiorem partem, non autem ad mediam vel ultimam.
Alio modo accipitur profunditas inferni respectu inferni qui est supra terram, sicut respectu aeris caliginosi, qui est infernus daemonum, qui dicitur profundus respectu caeli empyrei ; locus vero terrae dicitur profundior ; locus vero infra terram respectu horum dicitur profundissimus. Et hoc modo dicebat Iob se in profundissimum infernum descensurum.
Et per hoc patet responsio ad sequens. Quod enim dicitur : Eruisti animam meam ex inferno inferiori, hoc dicitur respectu ipsius terrae, respectu cuius infernus ille dicitur inferior, non autem respectu status inferni, quia in parte inferiori nulla est redemptio.
Ad illud quod obicitur de Glossa Zachariae 9, 11, dicendum quod Glossa illa satis est impropria ; potest tamen exponi, ut per hoc quod dicitur nulla eos misericordia refrigebat, non intetligitur locus inferni quantum ad partem illam ubi erant liberandi, sed quantum ad partem illam ubi non erant liberandi, quasi dicat : emisit vinctos de inferno, ubi erant compediti cum malis, quos scilicet malos nulla refrigerabat misericordia. Potest etiam vis fieri in hoc quod dicitur misericordia, quia in limbo non erat misericordia liberans, quamvis esset misericordia relaxans ; et de illa misericordia intelligitur, non de alia.
Ad illud quod obicitur, quodsi non eripuit nisi bonos, quod semiplenam habuit victoriam, dicendum quod falsum est. Mali enim per peccatum quasi nihil facti sunt et ad non-esse tendunt ; et ideo ipsorum defectus in nihilum computatur, et propterea in nullo minuitur plenitudo victoriae, si ipsi non liberantur, sicut in nullo diminuta est plenitudo civitatis supernae per absentiam malorum.
Ad illud quod obicitur, quod illos liberavit pro quibus passus est, dicendum quod, sicut dicebatur, hoc verum est de illis pro quibus patiebatur quantum ad efficaciam, et isti soli erat electi qui erant in inferno. Et si tu obicias : Christus non solum pro electis, sed etiam pro impiis mortuus est, dicendum quod hoc intelligitur de impiis qui erant in statu viae, non autem de illis qui erant damnati per definitivam sententiam, quales erant illi qui erant in profundissimum infernum demersi.
Ad illud quod ultimo quaerebatur de parvulis, quod debuerunt liberari, dicendum quod nec ipsi potuerunt liberari, quia non erant in statu in quo essent capaces gratiae Christi ; nec merita Christi poterant eis suffragari nec satisfactio eius pro peccato Adae ad eos habebat extendi. Ad illos enim se extendit qui membra eius efficiuntur per fidem vel per aliquod sacramentum fidei. Unde sicut parvuli decedentes in originali carent in perpetuum vita beata, sic et illi qui iam in inferno erant detrusi. Alia vero quae quaerebantur per ea quae dicta sunt satis possunt manifestari.