III, D. 22, A. 1, Q. 6
III, D. 22, A. 1, Q. 6
Utrum Christus statim post mortem introduxerit animas liberatas in caelum.
Sexto et ultimo quaeritur de traductione animarum, quas liberavit de inferno, ad caelos, et est quaestio, utrum statim post mortem introduxerit eas in caelum.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Per illud quod dicitur Lucae 23,. 43 : Dixit Dominus ad latronem : "Hodie mecum eris in paradiso" ; et constat quod illud non intelligitur de paradiso terrestri, quia non magnum esset illi animae esse in illo paradiso : ergo intelligitur de caelesti.
Item, statim post mortem Christi aperta fuit ianua et nihil fuit omnino retardans. Ergo videtur quod anima Christi cum aliis animabus statim in Caeluni evolaverit.
Item, locus superior competit statui gloriae, sicut inferior competit statui culpae. Ergo sicut animae damnatae statim descendunt in infernum, ita animae beatae statim debent evolare in caelum ; sed statim post mortem Christi animae illae, quae fuerunt in inferno, fuerunt luce supernae veritatis irradiatae : ergo statim debuerunt in caelum traduci.
Item, nulia anima purior fuit quam anima Christi ; sed animae sanctorum Martyrum ; qui modo tnoriuntur, statim evolant : ergo anima Christi statim evolavit in caelum. Sed non ascendit caput sine membris : ergo aliae aniinae post mortem Christi statim ad caelum. fuerunt perductae.
Sed contra : Michaeae 2, 13 : "Ascendit pandens iter ante eos", dicitur de Christo ; sed Christus non ascendit in caelum usque ad quadragesimum diem post resurrectionem : ergo nec animae aliorum Sanctorum quae erant in limbo.
Item, resurrectio debuit praecedere ascensionem ; sed non resurrexit statim post mortem : ergo videtur quod nec anima ipsius nec aliae animae ascenderunt in caelum ante diem tertiam.
Item, in quadam collecta in die Resurrectionis dicitur : "Deus, qui aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti". Ergo videtur quod ante diem resurrectionis non fuerunt animae eductae de limbo inferni.
Item, Christus, cum resurrexit, dlcitur ab inferis redire ad superos ; sed, si anima eius statim post mortem alias animas duxisset in caelum, non ab inferis rediret ad superos, sed potius de supernis descenderet. ad inferiora : ergo non videtur quod animae Sanctorum statim post mortem Christi perductae fuerint in caelum.
Conclusio
Animae Sanctorum statim post mortem Christi non sunt perductae in caelum quoad locum, tamen stalim factae sunt beatae.
Respondeo : Dicendum quod animae Sanctorum non statim post mortem Christi perductae sunt in caelum quantum ad locum ; statim tamen post resolutionem animae a corpore in Christi descensu ad inferos viderunt lumen aeternum et beatae faetae sunt et patefactum est caelum eis quantum ad praerilium. Unde in loco etiam infernali existentes habuerunt paradisum et apertam Dei visionem, quae non est aliud quam vita aeterna.
Licet autem beatitudinem statim post mortem Christi haberent, non tamen locum beatitudinis statim adeptae sunt, quoniam ipse Christus debuit in omnibus primatum tenere et primogenitus esse in multis fratribus tamquam caput omnium. Resurrectio autem Christi et eius ascensio differri debuit propter nostrae fidei confirmationem. Ideo enim dilata fuit resurrectio ut ostenderetur quod vere Christus mortuus fuerit. Et ideo etiam dilata fuit ascensio, ut per multa argumenta ostenderetur quod vere resurrexerit, secundum quod dicitur Actuum 1, 3 : Praebuit semetipsum in multis argumentis, apparens eis etc. Quoniam ergo nulla anima in caelum debuit ascendere ante Christum et Christi ascensio propter nostram salutem debebat differri, hinc est quod animae Sanctorum nec statim fuerunt de limbo eductae nec statim in caelesti paradiso fuerunt locatae, divina dispensatione hoc faciente ad nostram salutem.
Ad Rationes
Ad illud quod opicitur de auctoritate Domini in Luca, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, hoc verbum exponens, paradisus ibi dicitur non locus empyrei nec locus paradisi terrestris, sed ipsa Dei visio. Ubicumque enim homo sit, dum tamen Deum aperte videat, potest dici esse in paradiso.
Ad illud quod obicitur, quod statim ianua fuit aperta et nihil erat retardans, dicendum quod statim in morte ianua fuit aperta quantum ad meritum, sed in resurrectione quantum ad egressum de limbo, in ascensione vero quantum ad ascensum in caelum. Unde in omnibus his tribus dicitur ianua fuisse aperta, ratione tamen alia. Praeterea, quod dicitur quod nihil erat retardans, hoc verum est quod- nihil erat retardans quantum ad violentiam, erat tamen aliquid retardans ex rationabili causa, videlicet dilatio ascensionis Christi, quae differri habebat ex causa supra dicta..
Ad illud quod obicitur, quod locus superlor competit statui gloriae, dicendum quod verum est ; attamen, sicut angeli beati ex causa mittuntur deorsum ad nostrae salutis procurationem, quamvis, in quantum beati sunt, eis competat locus sursum, sic etiam locus gloriae differri poterat ex causa illis animabus ad tempus.