III, D. 22, Dubia
III, D. 22, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Lux verae Sapientiae illuminabat infernum. Videtur enim hoc esse falsum, quia, sicut obscuritas repugnat caelo empyreo, sic luminositas repugnat inferno. Ergo sicut caelum empyreum nunquam habet obscurari, sic videtur quod infernus nunquam habeat illuminari. Item, damnati debuerunt carere omni consolatione et maxime consolatione quae est in aspectu lucis aeternae. Ergo, si lux illa corporalis non erat, quia sine corpore ad.inferna descendit, sed magis spiritualis, videtur quod in inferno irradiare non debeat.
Respondeo : Dicendum quod secus est de irradiatione lucis materialis et lucis spiritualis. Nam irradiatio lucis materialis immutat visum naturaliter, irradiatio vero lucis spiritualis immutat voluntarie ; unde nullus eam videt nisi cui se ostendit voluntarie. Et ideo lux ista splendere dicitur in inferno et infernum illuminasse, quia aliquos de inferno irradiabat, non tamen omnes, quia nec omnes volebat illuminare, nec omnes habebant oculos proportionales.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Utique totus eodem tempore erat in inferno. Hoc enim videtur falsum, quia aut hoc quod est totum refertur ad naturam aut ad personam. Ad naturam non, quia Christus secundum totam naturam non erat simul in caelo et in inferno. Si ad personam, adhuc videtur falsum, quia supra, distinctione sexta, dictum est quod persona Christi componitur ex tribus substantiis et duabus naturis, et est illa compositio inexplicabilis : ergo, si totus Christus erat in caelo et in inferno, videtur quod illae duae naturae simul essent in caelo et in inferno ; quod falsum est et absurdum. Item, differentiam contingit assignari inter hoc signum omne et hoc signum totus, quia omne distribuit pro partibus subiectivis, et totum pro partibus integralibus. Ergo, si Christus non habebat partes integrales nisi secundum humanam naturam., cum dicitur quod totus Christus fuit in caelo et in inferno, implicatur hoc de Christo secundum naturam humanam, quod simpliciter est falsum pro tempore illo.
Respondeo : Dicendum quod hoc nomen totus aliquando tenetur ut signum, aliquando ut adiectivum. Secundum quod tenetur ut signum, sic distribuit in aliquas partes, ut cum dicitur : totus Petrus est albus. Secundum quod accipifur ut nomen adiectivum, sic totum uno modo dicitur idem quod perfectum, alio modo idem quod habens partem et partem. Cum ergo dicit Magister quod Christus erat totus in caelo, totus ibi dicitur perfectus, quia persona Christi perfectissima simul erat in caelo et in terra et in inferno.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Totus est ubicumque est, sed non totum ; Videntur enim illa duo esse incompossibilia, quia totus et totum idem significant. Ergo, si totus erat in caelo et in inferno, necessario sequitur quod totum. Item, ubicumque ego sum, necesse est me esse totum : ergo pari ratione videtur de Christo, quia, ubicumque est aliquid, necesse est esse omne illud quod naturaliter est in eo.
Respondeo : Dicendum quod, sicut Magister subiungit, totus refertur ad personam, sed totum ad naturam. Et ratio huius est dlscretio sexus importata per genus masculinum et confusio per neutrum ; et quoniam persona Christi secundum se totam, ubicumque erat, tota erat, cum sit unica et simplicissima, natura vero, cum non solum sit in Christo simplex, utpote divina, sed etiam composita, utpote humana, nec illa possit esse ubique : ideo concedit Magister quod totus erat ubique, sed non totum, quia totus refertur ad Divinitatem, totum autem ad Divinitatem et humanitatem.
Dub. IV.
Item quaeritur de.hoc quod dicit : Nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo. Videtur enim hoc esse falsum, quia, si solus Christus descendit de caelo, ergo solus Christus ascendit in caelum et nullus alius ; quod est haereticum dicere. Item, hoc videtur falsum alia ratione, cum dicitur descendisse de caelo : aut enim hoc dicitur secundum naturam divinam aut secundum humanam. Secundum divinam non, quia secundum illam non mutat locum ; secundum humanam non, quia secundum illam non fuit in caelo.
Respondeo : Dicendum quod ascendere uno modo idem est quod propria virtute scandere sine adminiculo virtutis alienae ; et hoc modo soli Christo convenit. Alio modo ascendere idem est quod sursum scandere ; et hoc modo convenit aliis Sanctis ; in praemissa autem auctoritate accipitur primo modo. Vel aliter : est ascendere in caelum empyreum et est ascendere in caelum Trinitatis. Cum ergo dicitur : Nemo ascendit etc., hoc non dicitur quantum ad ascensum in empyreum, sed quantum ad ascensum in caelum Trinitatis ; et iste ascensus non est ascepsus ad locum, sed potius ad dignitatem et aequalitatem Patris. Nec est secundum acquisitionem novae dignitatis in Christo, sed propter manifestationem eius quod habuit ab aeterno. Unde sicut dicitur descendisse, non propter hoc quod in eo fuerit Divinitas minorata, sed propter hoc quod in assumptione humanitatis apparuit minorata, sic etiam dicitur ascendisse, quia in ascensione eius sublimitas est manifestata. Unde iste descensus et ascensus conveniebat divinae personae secundum divinam naturam, relatam tamen ad humanam. Et per hoc patet responsio ad utramque obiectionem prius factam ; utraque enim currit de ascensu et descensu locali.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Haec de corrigia calceamenti etc. : quid intelligitur per corrigiam et quid per calceamentum et quid per regem Idumaeae et quid per ossa eius ?
Respondeo : Dicendum quod calceamentum est humanitas Christi, tegens pedem Divinitatis. Corrigia vero calceamenti est unio Divinitatis et humanitatis. Rex Idumaeae est Christus ratione naturae mortalis assumptae, iuxta illud quod dicitur in Psalmo [59, 10] : In Idumaeam extendam calceamentum meum. Ossa regis Idumaeae sunt sacramenta Christi occulta et difficiliora ad perscrutandum. Haec usque ad cinerem consumuntur, quando per ignem curiositatis adeo vult quis ea penetrare usque ad minima, ut devotio exstinguatur. Et hoc quidem dicit Magister non esse faciendum, quia, cum loquimur de Christo quantum ad eius incarnationem et passionem vel etiam cogitamus, repleri debemus devotione, ne, dum tam magna et immensa beneficia corde arido cogitamus, per elationem inflemur et per ingratitudinem arescamus. Sed quis ad haec tam idoneus ? Ideo sanum consilium reputo dicere cum Ioanne : Non sum dignus, ut solvam corrigiam calceamentorum eius. Credo enim quod huius calceamenti alligatura, quanto curiosius et audacius eam quis solvere voluerit, tanto strictius alligatur. Ideo sequendo Magistrum, finis imponatur circa sermonem de Christo quantum ad incarnationis et passionis mysterium, quod exsuperat omnem sensum.