III, D. 23, Divisio Textus
III, D. 23, Divisio Textus
Sicut a pricipio dictum fuit, in hoc libro intendit Magister determinare qualiter Deus, qui est dives in misericordia, convivificavit nos Christo. Et quoniam hoc idem fecit per Christum assumentem vitam naturae nostrae et dantem nobis vitam gratiae, ideo totus iste liber a principio dividebatur in duas partes generali divisione. In quarum prima agit Magister de vita quam Christus pro nobis assumpsit, quam etiam pro salute nostra morti exposuit. In secunda vero agit de vita gratiae quam nobis contulit. Prima parte determinata, quae durat a principio libri usque huc, hic incipit secunda pars, quae durat ab hoc loco usque in finem. Et quoniam perfectio vitae gratiae in duobus consistit, videlicet in multitudine habituum gratuitorum et in impletione divinorum mandatorum, ideo pars ista dividitur in duas partes principales. In quarum prima agit Magister de habitibus gratuitis. In secunda vero agit de praeceptis decalogi, infra, distinctione trigesima septima : Sed iam distributio decalogi etc. Et quoniam habitus gratuiti distinctionem habent et connexionem, ideo prima pars dividitur in duas. In quarum prima agit de habitibus gratuitis, in quantum ab invicem. distinguuntur. In secunda agitur de eisdem, in quantum ad invicem connectuntur ; infra, distinctione trigesima sexta : Solet etiain quaeri, utrum virtutes sint sibi coniunctae. Et quoniam habitus gratuiti sunt in triplici differentia : quidam namque sunt qui ordinant in. finem, ut sunt virtutes theologicae ; quidam vero in ea quae sunt ad finem, ut sunt virtutes cardinales ; quidam vero expediunt in utrisque, sicut dona septiformis gratiae ; ideo ista pars dividitur in tres. In quarum prima agitur de virtutibus theologicis. In secunda agitur de cardinalibus, infra, distinctione trigesima tertia : Post praedicta de quatuor virtutibus. In tertia vero de septem donis Spiritus Sancti, infra, distinctione trigesima quarta : Nunc : de septem donis Spiritus Sancti. Et quia virtutes theologicae sunt tres, scilicet fides, spes et caritas, ideo pars prima dividitur in tres. In quarum prima agitur de fide. In secunda vero de spe, infra, distinctione vigesima sexta : Est autem spes virtus etc. In tertia vero de caritate, infra, distinctione vigesima septima : Cum autem Christus fidem et spem non habuerit etc.
Et quoniam fidem est tripliciter considerare, scilicet quantum ad suam essentiam et quantum ad obiectum sive materiam et quantum ad sufficientiam, ideo prima pars dividitur in tres partes secundum tres distinctiones. In quarum prima agit Magister de fide quantum ad eius essentiam. In secunda quantum ad eius obiectum sive materia, infra, distinctione proxima : Hic quaeritur, si fides tantum de non visis est etc. In tertia de eius sufficientiar infra, distinctione vigesima quinta : Praedictis adiciendum est de sufficientia fidei etc.
Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in partes tres. In quarum prima dicta dicendis continuat. In secunda vero fidem definit sive notificat, ibi : Fides est virtus, qua creduntur etc. In tertia vero definitionem explanat, ibi : Accipitur autem fides tribus modis etc. Primis duabus partibus indivisis remanentibus, tertia pars subdividitur in duas, secundum duas partes illius definitionis quas explanat. Primo enim intendit explanare qualiter fides sit virtus. Secundo vero qualiter per fidem creduntur quae non videntur, quod est in illa definitione loco differentiae, ibi : Notandum quoque est quod fides de non apparentibus etc.
Prima pars dividitur in tres partes In quarum prima explanat qualiter veritatem habeat quod dictum est : fides est virtus. Cum enim fides dicatur multipliciter, proprie ibi accipitur pro habitu, et hoc non pro qualicumque, sed pro habitu gratia informato. In secunda vero, cum fidem contingat esse informem et formatam, comparat unam istarum ad alteram, ibi : Si vero quaeritur, utrum illa informis qualitas etc. ln tertia vero, cum dictum sit fidem dici multipliciter, Magister ostendit eam esse unicam, ibi : Cumque diversimode dicatur fides etc.
Similiter illa secunda pars, in qua explanat qualiter fide creduntur quae non videntur, habet tres partes. In quarum prima ponit illius membri explanationem. In secunda vero explanationem suam confirmat per definitionem Apostoli, qua fidem notificat ; ibi : Ait enim Apostolus : Fides est substantia rerum sperandarum etc. In tertia vero inquirit de illa descriptione, utrum sit convenienter assignata, ibi : Si vero quaeritur, an haec descriptio spei conveniat etc. Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.
On this page