III, D. 23, Tractatio Quaestionum
III, D. 23, Tractatio Quaestionum
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo. Primo enim quaeritur de ipsa fide simpliciter dicta sive formata. Secundo quaeritur de fide quodam modo diminuta sive informi. Circa primum quaeruntur quinque. Primo quaeritur, utrum fides sit virtus proprie dicta. Secundo quaeritur, utrum sit in parte animae cognitiva vel affectiva. Tertio quaeritur, utrum sit virtus una. Quarto quaeritur, utrum sit tantae certitudinis quantae certitudinis est scientia. Quinto quaeritur de notificatione eius ab Apostolo assignata.
On this page