III, D. 23, A. 1, Q. 1
III, D. 23, A. 1, Q. 1
Utrum fides sit virtus.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum fides sit virtus ; et loquimur hic de fide qua quis credit in Deum.
Rationes Principales
Et quod sic, ostenditur. Quod est principium nostrae salutis habet rationem virtutis ; sed, fides est huiusmodi, secundum quod saepe dicitur in Evangelio : "Fides tua te salvum fecit": ergo fides est virtus.
Item, quod est principium purificationis cordis habet rationem virtutis : sicut enim cor non inquinatur nisi per vitium, sic non purificatur nisi per virtufem ; sed fides est principium purificationis cordis, secundum quod dicitur Actuum 15, 9 : "Fide purificans corda eorum": ergo etc.
Item, omnis habitus qui est principium divinae acceptionis habet rationem virtutis, maxime cum respicit determinatum genus operis ; sed fides est huiusmodi, secundum quod dicitur ad Hebraeos 11, 6 : "Sine fide impossibile est placere Deo": ergo fides plenam et perfectam in se continet rationem virtutis.
Item, quod directam habet contrarietatem ad vitium et peccatum virtus est ; sed fides est huiusmodi, quoniam directe opponitur haeresi et infidelitati, quae sunt vitia et peccata : ergo fides est virtus proprie dicta ; et hoc ipsum potest probari expresse per auctoritatem Augustini in littera.
Sed contra : "In eodem genere sunt extrema et medium, pro eo quod medium participat naturam extremorum ; sed fides est media inter opinionem et scientiam, sicut dicit magister Hugo, in libro De sacramentis, ubi dicit quod fides est certitudo de rebus absentibus, supra opinionem et infra scientiam constituta". Si igitur nec opinio nec scienta est in genere virtutis, necessario sequi videtur quod nec fides in genere virtutis contineatur.
Item, "habitus distinguuntur per actus, et actus per obiecta" ; in hoc autem distinguitur "virtus et scientia, secundum Philosophum, quod virtus est in bonum et scientia est in verum" ; sed fides est in verum sub ratione veri : ergo fides non est in genere virtutis, sed magis in genere scientiae. Quod autem fides sit in verum sub ratione veri, patet, quoniam fidei est assentire primae Veritati propter se et super omnia.
Item, vituperabile est homini habenti usum rationis velle aliquid sine ratione. Ergo pari ratione vituperabire erit ei credere sine ratione ; sed fides, qua credimus in Deum, non inquirit rationem : ergo talis fides vituperabilis est. Sed nihil quod est vituperabile habet rationem virtutis : ergo ubi est fides, non potest esse virtus in nobis.
Item, quanto actus aliquis est rationabilior, tanto est virtuti proximior. Ergo credere per rationem cogentem plus spectat ad virtutem quam credere absque ratione. Si igitur credulitas, quam quis habet per violentiam rationis, nec est virtus nec actus virtutis, multo fortius videtur quod ipsa fides, quae rationem non sequitur nec rationi innititur, careat perfectione virtutis.
Conclusio
Fides, qua in Deum credimus, non tantum est virtus, verum etiam auriga virtutum.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio ipsa fides, qua in Deum credimus, non tantum est virtus, verum etiam auriga virtutum, sicut de prudentia dicit Bernardus, Ad Eugenium. Virtus quidem est, quoniam in ea consistit rectitudo vitae secundum regulam iustitiae. Iustum enim est ut intellectus noster ita captivetur et subiaceat summae Veritati sicut affectus noster debet subiacere summae Bonitati ; nec potest esse anima recta, nisi intellectus summae Veritati propter se et super omnia assentiat et affectus summae Bonitati adhaereat. Hanc autem rectitudinem non habet quis nolens, sed volens. Nemo enim plus credit Deo quam sibi, nisi per hoc quod vult intellectum suum captivare in obsequium Christi. Si ergo captivatio intellectus in obsequium summae Veritatis spectat ad rectitudinem vitae, voluntas, qua quis vult sic se captivare, est voluntas recta, et habitus, quo mediante ad hoc expeditur et adiuvatur, facit ad voluntatis rectitudinem. Si igitur iustitia non est aliud quam voluntatis rectitudo, et fides non est aliud nisi habitus, quo intellectus noster voluntarie captivatur in obsequium Christi, restat quod habitus fidei spectat ad rectitudinem vitae secundum regulam iustitiae : et ideo habet in se rationem virtutis vere et proprie.
Nec solum habet in se rationem virtutis vere, sed etiam aurigae virtutum quarumlibet, tam theologicarum videlicet quam cardinalium. Sine fide enim non est cognitio summi et veri Boni ; sine cognitione autem summi et veri Boni non potest esse veri Boni exspectatio et dilectio. Cognitio enim praeambula est et dirigit affectum ad expectandum et ad desiderandum ; et ita necessario fides spem et caritatem praecedit tamquam regula et auriga ipsarum. Rursus, sine cognitione summi Boni non potest esse recta intentio : hoc solum fit recta intentione, quod fit ad gloriam et honorem Dei ; sine vero recta. intentione nullus actus virtutis recte incedit. Quoniam igitur habitus fidei est, quo mediante summum Bonum a mentibus nostris agnoscitur, hinc est quod fides dirigit nostram intentionem, et per hoc regula est omnis operationis bonae et omnis virtutis meritoriae. Et ideo non tan-tum debet dici virtus gratuita, sed etiam virtutum gratuitarum regula et auriga. Et concedendae sunt auctoritates et rationes quae sunt ad istam partem.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod fides tenet medium inter scientiam et opinionem, dicendum quod fides assignatur quasi medium inter scientiam et opinionem ab Hugone, non quia conficiatur ex illis duobus sicut medium conficitur ab extremis, sed quia medium locum tenet quantum ad gradum certitudinis ; est enim magis certa quam opinio et minus quam scientia, sicut videbitur infra ; de hoc autem medio non est necesse quod sit in eodem genere proximo cum extremis. Posset etiam dici quod hoc non habet necessitatem in moribus, pro eo quod medium reperitur in genere virtutis, et extrema sunt in genere vitiorum.
Ad illud quod obicitur, quod scientia distinguitur in hoc a virtute quod ipsa est in verum et virtus in bonum, dici potest quod Philosophus loquitur ibi de virtute consuetudinali, quae consistit circa actiones et passiones, de qua dicit quod virtus est in passionibus et operationibus optimorum operativa ; et huiusmodi virtus ordinat in his quae sunt ad finem. De virtute autem intellectuali, cuiusmodi est sapientia et intelligentia, quae ordinant in ipsum finem, non habet veritatem ; et hoc modo fides est virtus, non modo praemisso. Sed hic modus dicendi videtur esse calumniabilis in hoc quod non tantum de virtute consuetudinali, verum etiam de omni alia virtute sub ratione virtutis videtur posse haec differentia assignari respectu scientiae.
Et propterea dicendum est quod aliter verum est obiectum fidei, aliter obiectum scientiae. Scientiae, inquam, obiectum est, quia est verum visum ; fidei autem est obiectum, quia est verum : verum, inquam, non visum, sed salutiferum. Quia enim est non visum, requiritur ad ipsum cognoscendum alius habitus quam sit habitus scientiae. Quia salutiferum, ideo habitus ille ad salutem ordinat et ad vitam beatam, et ideo habet rationem virtutis completam. Et sic patet quod. nihil impedit quin fides possit esse in verum et tamen nihilominus esse virtus, pro eo quod alio modo est in verum quam scientia, secundum duplicem conditionem praeassignatam. Est enim in veritatem non visam et veritatem salutiferam. Quia enim non visa est, creditur voluntarie ; quia autem non solum non visa, sed etiam salutifera, creditur voluntarie et meritorie, quae duo aliena sunt a speculatione scientiae. Unde et veritas, in quam est fides, est veritas secundum pietatem, quae quidem nota est Catholicis, sed ignota fuit philosophis.
Ad illud quod obicitur, quod credere sine ratione est vituperabile, dicendum quod illud verum est ubi auctoritas non supplet locum rationis ; ubi vero auctoritas locum supplet rationis, non est vituperabile, sed valde commendabile. Sic autem est in fide, quoniam, etsi non adsit intellectui ipsius credentis ratio propter quam debeat veritati assentire, adest tamen summae Veritatis auctoritas, quae cordi suo suadet ; quam etiam summam Veritatem scimus mentiri non posse, et ideo impium est ei non credere. Propterea hoc non tollit, immo potius confert fidei esse virtutem.
Ad illud quod obicitur, quod quanto aliquid magis est rationabile, tanto magis consonat virtuti perfectae, dicendum quod rationabile dicitur aliquid dupliciter : aut quia consonum est rationi elevatae et illustratae a lumine Veritatis supernae aut quia consonum est rationi conversae ad cognitionem sensibilem. Si primo modo dicatur rationabile, non habet instantiam. Si secundo modo dicatur rationanabile, falsitatem habet, quoniam frequenter ratio ad sensibilia conversa iudicat esse vera quae sunt falsa et esse bona quae sunt mala et e converso. Unde multa videntur sibi irrationabilia quae sunt valde rationabilia, sicut patet, quia multa videntur irrationabilia philosophis, quae tamen videntur valde rationabilia Christianis, ut omnino continere et omnino mendicare et similia. Et quantum praecellit iudicium viri iudicium pueri, tantum praecellit iudicium viri christiani iudicium unius philosophi et iudicium rationis sursum conversae iudicium rationis ad inferiora depressae. Et ideo hoc non impedit fidem esse virtutem, quia credit aliqua quae videntur esse irrationabilia homini animali : sunt enim rationabilia homini spirituali ; immo hoc facit ad rationem virtutis, ut credat sine ratione. Si enim crederet per rationem cogentem, illa credulitas non esset voluntaria, sed necessaria, et sic non esset virtuosa nec meritoria, sictit melius manifestabitur infra.