Text List

III, D. 23, A. 1, Q. 3

III, D. 23, A. 1, Q. 2

Utrum fides sit virtus una

Tertio quaeritur, utrum fides sit virtus una.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Ad Ephesios 4, 5 dicitur : "Unus Deus, una fides, et unum baptima" ; sed baptisma unitatem habet secundum speciem, quod quidem est sacramentum fidei : ergo videtur multo fortius quod et ipsa fides.

Item, I ad Corinthios 13, 13 : "Nunc manent fides, spes, caritas, tria haec", sed spes et caritas habent unitatem secundum speciem : ergo et fides.

Item, fides nulli assentit nisi propter summam Veritatem, et summa Veritas tantum una est. Ergo ratio credendi est una ; sed habitus diversificatur secundum formam et speciem a parte rationis motivae et inclinativae : si ergo ratio credendi est una, necesse est virtutem fidei, qua creditur, unam esse specie.

Item, qui credit Deo non iudicatur esse fidelis, nisi credat in omnibus articulis ; sed fides-virtus facit unumquemque esse fidelem : ergo non est vera fides-virtus, nisi per ipsam omnia credibilia credantur et in unum colligantur. Sed non colligerentur in unum per fidem, nisi fides esset virtus una : ergo necesse est quod fides una sit respectu omnium credibilium.

Item, non est alia obedientia secundum speciem, qua obedio Deo in mandatis primae tabulae et in mandatis secundae, licet mandata primae tabulae ordinent ad Deum, mandata vero secundae ordinent ad proximum. Ergo pari ratione non erit alia fides, qua assentitur primae Veritati in articulis respicientibus Divinitatem et in articulis respicientibus humanitatem. Et non est dare aliud, secundum quod fides plurificetur et diversificetur : ergo necesse est fidei virtutem esse unam secundum speciem.

Sed contra : "Habitus diversificantur per actus, et actus per obiecta". Sed obiectum fidei non solum est verum increatum, utpote quod Deus sit trinus et unus, sed etiam verum creatum, utpote quod Christus sit natus et passus : si ergo creatum et increatum nihil habent commune, immo differunt essentialiter et formaliter, necesse est ponere quod fides, qua credimus Divinitatem, et fides, qua credimus humanitatem, sit alia et alia secundum speciem.

Item, sicut voluntas se habet ad volita etscientia ad scibilia, sic se habet fides ad credibilia ; sed voluntates diversificantur et numerantur secundum diversitatem volitorum, similiter scientiae secundum diversitatem scibilium : videtur ergo ratione consimili quod fides diversificari habeat secundum diversitatem credibilium ; et sic redit idem quod prius.

Item, donum sapientiae et scientiae sunt diversa dona, et hoc non ob aliud nisi quia unum est de aeternis et aliud est de temporalibus. Si ergo fides est de istis et de illis, videtur quod et ipsa habeat formaliter diversificari.

Item, timor et spes sunt affectiones formaliter differentes, et hoc quia timor est de futuris malis, spes autem de futuris bonis ; sed fides non tantum est de futuris bonis, utpote de gloria aeterna, sed etiam de futuris malis, utpote de supplicio aeterno : ergo videtur quod fides de his et de illis habeat formaliter diversificari.

Item, nulla virtus habet plenam rationein virtutis, nisi eam concomitetur recta intentio respectu finis ; sed "fides est, quae dirigit intentionem": ergo necesse est quod fides omnes virtutes circumeat quantum ad earum fines : ergo, si virtus, quae omnes virtutes circuit, non est virtus specialis, sed virtus generalis ad omnes, videtur ex hoc posse colligi fidem non esse virtutem unam secundum speciem.

Conclusio

Fides, sive sit in eodem, sive in diversis , est una virtus secundum speciem, quamvis in diversis diversificetur secundum numerum.

Respondeo : Dicendum quod fides, sive in eodem sive in diversis, una est secundum speciem, pro eo quod non dividitur in species, quamvis in diversis diversificetur secundum numerum. Et huius ratio est, quoniam unitas virtutis attenditur secundum unitatem actus principalis ; unitas autem actus principalis attenditur secundum unitatem obiecti primi ; et quoniam obiectum primum fidei unum est, hinc est quod necesse est virtutem fidei esse unam. Hoc autem planius fit per exemplum in consimili. Sicut enim videmus in habitu videndi quod virtus visiva habet obiectuni per accidens ; sicut dicimur videre equum et hominem ; habet etiam obiectum per se, sicut dicimur videre album et nigrum ; habet etiam obiectum non solum per se, sed etiam primo, sicut dicimur videre lucidum - et quamvis obiectum per accidens sive obiectum materiale ipsius visus diversificetur in specie, sicut equus differt specie ab homine, et etiam obiectum per se specie differat, sicut album specie differt a nigro, non tamen habitus videndi secundum speciem diversificatur, quia ratio obiecti primi ; videlicet ipsa ratio luminositatis ; una est in omni visibili sic et in proposito intelligendum est quod, licet fides habeat multa obiecta per accidens, sicut omnia quae consequuntur ad articulos, multa etiam obiecta per se, sicut ipsos articulos plures et distinctos, quia tamen una est ratio credendi in omnibus, videlicet ipsa summa Veritas, cui ipsa fides innititur propter se et super omnia, ideo ipsa fides est specie una, quantacumque reperiatur in credibilibus differentia. Et est simile : si ego crederem alicui homini veraci, quia verax est, eadem credulitate, qua crederem ipsum esse veracem, crederem omnia esse vera quae dicit, quantumcumque de diversis materiis loqueretur : Per hunc modum in proposito intelligendum est. Et idcirco concedendae sunt rationes ostendentes fidem habere unitatem secundum speciem.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur, quod actus diversificantur per obiecta, iam patet responsio, quoniam hoc non intelligitur de quocumque obiecto, sed de obiecto quod est obiectum per se et primo, quod quidem non tantum habet rationem materialis, sed etiam rationem activi et motivi. Hoc autem modo non est obiectum fidei nisi ipsa Veritas summa, sicut infra melius patebit, et cum de obiecto fidei inquiretur.

Ad illud quod obicitur, quod sic se habet fides ad credibilia sicut voluntas ad volita et scientia ad scibilia, dicendum quod non est simile, quoniam scientia in diversis scibilibus diversas intuetur rationes et diversa media per quae illa cognoscit ; similiter voluntas in diversis volitis diversa intuetur appetibilia propter quae illa appetit. Ideo tam voluntas quam scientia diversificatur penes illa quae appetit et cognoscit. Fides autem unicam intuetur rationem, secundum quam omnia credibilia credit. Et ideo propter diversitatem credibilium non habet diversificari.

Ad illud quod obicitur, quod donum sapientiae et scientiae diversificatur, dicendum quod non est simile, quia sapientia negotiatur circa aeterna secundum rationes aeternas, et scientia circa temporalia secundum rationes temporales ; et ideo diversificantur, quia negotiantur secundum rationes alias et alias. Fides autem non sic, immo tam circa creata quam circa increata versatur secundum dictamen Veritatis aeternae ; et ideo non sic habet diversificari.

Ad illud quod obicitur, quod timor et spes diversificantur, quia sunt de bonis et malis, dicendum quod non est simile, quia timor respicit malum secundum quod malum, et spes bonum secundum quod bonum, et ita secundum rationes diversas. Fides autem bona et mata non considerat nisi in quantum cadunt sub dictamine Veritatis et ita sub ratione una. Ita enim credit malos puniri sicut bonos praemiari ; ita enim est verum unum sicut et reliquum, et ita dictat Veritas unum sicut alterum.

Ad illud quod obicitur, quod fides dirigit omnes virtutes, dicendum quod ex hoc non sequitur quod fides sit virtus generalis, pro eo quod contingit virtutes se ipsas circumincedere, et obiectum unius virtutis bene potest esse materiale alterius virtutis et tamen ab invicem distinctae sunt, quia distinguuntur penes obiecta propria, quae non tantum habent rationem materialis, verum etiam rationem motivi obiectum enim materiale nec facit convenientiam in specie nec differentiam. Et propter hoc non sequitur quod fides sit communis aliis virtutibus, quia respicit earum obiecta et fines. Respicit enim illa solummodo per modum materiae circa quam versatur ; obiectum tamen proprium et primum habet distinctum ab aliis virtutibus, secundum cuius obiecti unitatem est por nere fidem esse unam secundum speciem, sicut in praecedentibus ostensum est.

PrevBack to TopNext