III, D. 23, A. 2, Q. 3
III, D. 23, A. 2, Q. 3
Utrum fides informis sit in daemonibus.
Tertio quaeritur de subiecto fidei informis, et est quaestio, utrum fides informis sit in daemonibus.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Iacobi 2, 19 : "Daemones credunt et contremiscunt". Si ergo fides, quae est principium timoris, haec est fides quae est virtus informis, videtur quod fides, secundum quod est virtus, sit in daemonibus.
Item, super illud ad Romanos 1, 17 : "Iustitia Dei revelatur ex fide in fidem", Glossa : "Fides daemonum est et nominetenus Christianorum". Sed in Christianis, qui sunt nominetenus Christiani, est fides informis tamquam in subiecto : ergo et in daemonibus.
Item, Marci 1, 24 : "Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene" ? et saepe in Evangelio daemones clamabant Christum esse Filium Dei ; sed constat quod eius Divinitatem non poterant intueri, et hoc est super rationem quod Deus fieret homo ; ergo videtur quod hoc non noverant nisi cognitione fidei : ergo videtur quod habuerunt fidem.
Item, cognitio Trinitatis et Unitatis supra rationem est, sicut in primo libro ostensum fuit ; sed daemones cognoscunt Deum esse trinum et unum ; et talis cognitio, qua cognoscitur Deus esse trinus et unus, vel est cognitio fidei vel est cognitio comprehensionis. Cum ergo daemones non habeant cognitionem comprehensionis de ipsa Trinitate, habent ergo cognitionem fidei.
Sed contra : Super illud II ad Corinthios 6, 15 : "Quae conventio Christi ad Belial" ? dicit Glossa : Sicut Christus omnia bene sic diabolus omnia male. Sed credere fidei informis est actu virtutis et actus bonus : ergo, si daemonis est omnia male facere, videtur quod ad ipsum non spectet ipsum credere, ergo nec habere fidem informem.
Item, fides informis est habitus infusus et donum Dei : si ergo daemones habent fidem, aut infusa est eis ante lapsum aut post ; ante lapsum non, quia tunc non erant in statu in quo esset eis fides opportuna ; post lapsum non, quia obstinati sunt, ut dona Dei non possint suscipere : ergo, si nunquam habuerunt habitum fidei infusum, et fides informis est per infusionem, non ergo habent fidem informem.
Item, credere, quod est actus fidei informis, est voluntarium, quia, "cum cetera possit homo nolens, credere non potest nisi volens" ; sed daemones, quantum est ex parte voluntatis suae, repugnant omni veritati et omni bono : si igitur ipsa fides informis facit credere voluntarie, videtur quod daemones non habeant ipsam.
Conclusio
In daemonibus est aliqua fides informis, prout lamen caret non tantum forma virtutis gratuitae, sed etiam forma habitus virtuosi, infusi et voluntarii.
Respondeo : Dicendum quod, sicut ex praecedentibus patet, fides informis dicitur duobus modis : quaedam, quae innititur primae Veritati propter se, quainvis in ipsam non tendat amando ; alia est fides informis, quae innititur ipsi veritati articulorum propter aliquam rationem creatam. Et prima quidem dicitur fides informis, non quia careat forma fidei secundum quod est virtus, sed solum secundum quod est virtus gratuita ; et de hac dictum est prius quod est habitus virtuosus et habitus infusus. Secundo vero modo dicitur fides informis, quia caret forma fidei et secundum quod virtus est et secundum quod gratuita est. Nam illa credulitas, qua quis assentit articulis propter rationem creatam principaliter, non solum caret intentione habitus gratuiti, sed etiam intentione habitus virtuosi. Nullius enim virtutis videtur esse credere, cum quis credit innitendo persuasioni quam videt.
Si igitur hoc secundo modo accipiatur informis fides, sic concedi potest eam reperiri in daemonibus. Habent enim aliquam notitiam et credulitatem de articulis et credibilibus, quae quidem fides potest dici sive credulitas, propter hoc quod non est in eis visio aperta. Et illa quidem cognitio partim fuit eis indita a prima conditione, partim est ex acquisitione. A prima enim conditione sua habuerunt cognitionem aliquam de articulis pertinentibus ad Trinitatem, quae, etsi tunc non mereretur dici fides, immo potius cognitio contemplationis, propter absentiam aenigmatis, peccato tamen superveniente et aenigmate subsequente, illa cognitio meruit dici fides, cum sit cognitio aenigmatica de his quae spectant ad divina. Quantum autem ad articulos spectantes ad humanitatem est in eis cognitio acquisita per multa miracula et experimenta et quasi extorta necessitate quadam. Dum enim daemones vident aperte eos qui Christum credunt et ei conformantur non posse damnari, manifesta ratione coguntur credere fidem credentium in Christum veram esse ; ac per hoc per consequens credunt omnia esse vera quae Christiani credunt ; et ex hoc etiam perterrentur, propter quod dicit beatus Iacobus, quod credunt et contremiscunt.
Si vero loquamur de fide informi secundum quod accipitur primo modo, videlicet prout est habitus virtuosus et habitus infusus et etiam voluntarius, hoc modo, etsi reperiatur in Christianis viatoribus, non tamen potest reperiri in daemonibus, tum quia ipsi non sunt apti ad suscipiendos habitus infusos, tum quia voluntas eorum magis prona est ad impugnandum veritatem secundum pietatem quam ad assentiendum ei. Unde concedendae sunt rationes que hoc ostendunt.
Ad rationes
Ad illud vero quod obicitur in contrarium de auctoritate Iacobi et de Glossa, quod informis qualitas est in daemonibus, dicendum quod in utrisque reperitur fides, sed tamen aliter et aliter, sicut prius dictum est. Christiani enim nominetenus voluntarie assentiunt, et illa fides potest eis esse via ad virtutem et quodam modo rectificat eorum mentem, etsi non plene. Non sic autem est in daemonibus, quia ipsi credunt coacti et quasi cum quodam murmure.
Ad. illud quod obicitur, quod confitebantur Christum esse Filium Dei, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, ipse Christus innotuit daemonibus, non per id quod est veritas et lux, sed per quaedam suae virtutis effecta. Unde, quia ipsi videbant miram Christi virtutem in suis effectibus cui nullatenus passent resistere, cognoscebant ipsum non purum hominem, sed etiam Deum esse. Illa tamen credulitas non erat fides informis, secundum quod fides informis est virtus, quia non adhaerebant ipsi primae Veritati propter se.
Ad illud quod obicitur, quod cognoscebant Deum esse trinum et unum, dicendum quod illa cognitio in daemonibus erat derelicta ex cognitione quam habuerunt ex prima sui conditione. Secundum enim quod dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus, capitula quarto : Data daemonibus dona nequaquam ipsa mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima, quamvis ipsi non videant, claudentes in se boni inspectivas virtutes. Et sic non oportet in daemonibus ponere habitum fidei infusae, eum talem notitiam habuerint a prima naturali sua conditione, licet eam habeant quodam modo minus perfecte propter suarum mentium obcaecationem.