III, D. 23, A. 2, Q. 4
III, D. 23, A. 2, Q. 4
Utrum fides informis expellatur per adventum gratiae.
Quarto quaeritur de ipsius fidei informis duratione, et est quaestio, utrum fides informis omnino expellatur per adventum gratiae.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Maior est convenientia fidei formatae ad gloriam quam sit fidei formatae ad fidem informem, pro eo quod gloria non est aliud quam gratia consummata ; sed gloria superveniens evacuat habitum fidei formatae, sicut vult Apostolus : ergo, superveniente fide formata, tollitur fides informis et evacuatur.
Item, maius lumen absorbet minus lumen : ergo, si lumen gratiae gratum facientis superexcellit incomparabiliter lumen gratiae gratis datae, videtur ergo quod fides informis per gratiam supervenientem habeat expelli.
Item, fides informis nunquam est nisi in peccatore : nam in omni iusto est fides formata ; sed gratia gratum faciens nunquam potest esse cum peccato : ergo nunquam potest esse cum de informi : ergo necessario eam in adventu suo expellit.
Item, omnes virtutes simul infunduntur, ergo, cum infunditur caritas, infunditur fides formata ; sed impossibile est duo accidentia eiusdem speciei esse in eodem subiecto : ergo impossibile est duas fides esse in eadem anima : ergo necesse est fidem informem expelli ad adventum gratiae.
Item, aut lumen gratiae gratum facientis sufficit ad credendum aut non ; si non, ergo gratia gratum faciens non sufficit ad promerendum salutem ; si sufficit, et superfluum est facere per plura quod potest fieri per pauciora, ergo videtur quod, superveniente gratia gratum faciente, superfluat habere fidem informem.
Sed contra : Gratia non expellit nisi culpam vel consequens ad culpam ; sed fides informis nec est culpa nec consequens ad culpam : ergo fides informis non expellitur a gratia superveniente.
Item, sicut se habet actus ad actum, ita se habet habitus ad habitum ; sed gratia gratum faciens facit credere in Deum ; gratia vero gratis data facit Deo credere : si igitur credere in Deum non expellit credere Deo, sed potius praesupponit, videtur quod gratia gratum faciens non expellat fidem informem.
Item, magis conveniunt dona infusa cum infusis quam infusa cum acquisitis ; sed gratia gratum faciens, cum infunditur, non expellit habitus acquisitos : ergo multo fortius non expellit habitum fidei informis, qui est infusus.
Item, sicut se habet culpa ad fidem formatam, ita se habet gratia ad fidem informem : sed culpa, cum superinducitur, etsi expellat formam fidei, non tamen expellit ipsam fidem, quiae iam faceret hominem infidelem : ergo pari. ratione grada gratum faciens, cum superinducitur, etsi tollat informitatem fidei, non tamen tollit substantiam habitus.
Item, si habitus fidei informis tollitur in iustificatione impii, ergo, cum aliquis recidivat in peccatum, aut efficitur infidelis aut datur ei novus habitus fidei ; sed infidelis non efficitur, sicut patet, nec novus habitus datur, quia non decet ut peccant in ipso actu peccati infundatur donum gratis datum : ergo non videtur quod habitus fidei informis per gratiam supervenientem habeat expelli.
Conclusio
Fides informis per gratiae adventum non expellitur quoad habitum et usum, sed tantum quoad defectum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum dico fidem informem, dico tria, videlicet habitum et ipsius habitus usum et defectum annexum ; et quantum ad haec tria potest tripliciter intelligi quod fides informis expellatur sive evacuetur per gratiam supervenientem. Et secundum hune triplicem modum intelligendi tres fuerunt circa hoc opiniones. Quidam namque dicere voluerunt quod a gratia superveniente fides informis expellitur non solum quantum ad informitatis defectum, sed etiam quantum ad usum et quantum ad habitum. Et hoc quidem dixerunt propterea, quia gratia superveniens secum fert omnes virtutes ; et quia non est opportunum nec est possibile in uno et eodem esse duas fides, cum fides formata superinducatur cum gratia et quantum ad formae complementum et quantum ad usum et quantum ad habitum, ideo ad eius ingressum fides informis omnino expellitur. Et sic ponunt eam expelli propter incompossibilitatem et inutilitatem. Et si tu obicias eis, quod tunc per culpam efficitur homo infidelis, respondent breviter quod Deus sua gratuita bonitate, quia non permittit hominem totaliter cadere, infundit ei habitum fidei informis, ne omnino pereat in eo fundamentum spiritualis aedificii ; unde sicut ex malis eliciuntur bona, sic contingit in culpae transgressione alicui infundi habitum informem.
Sed quia illud non videtur multum rationabile quod Deus dona gratiae ipsi peccanti et se a se avertenti infundat in ipsa aversione, ideo alius modus est dicendi quod sicut per peccatum non introducitur habitus fidei informis, sed introducitur defectus et alius credendi modus, sic etiam, per gratiam non excluditur ipsius fidei informis habitus, sed solum usus et defectus. Et si tu obicias, quod frustra erit habitus sine usu, respondent quod non frustra est, pro eo quod cedit in dispositionem respectu fidei formatae ; et praeterea remanet, ut homo utilitatem habeat de eo in tempore opportuno. Sed quoniam actus et usus fidei informis est credere et assentire primae Veritati in omnibus articulis, et iste usus potissime competit usui gratiae, cum aliquid non tollatur nisi per suuin oppositum, non videtur rationabile usquequaque dicere quod per adventum gratiae tollatur usus fidei informis, cum potius videatur in ea perfici et compleri.
Et propterea est tertius modus dicendi, qui videtur probabilior esse praedictis quod fides informis per adventum gratiae excluditur quantum ad solum defectum, salvo habitu et usu. Et hoc quidem videtur satis rationabile, cum gratia opponatur habitui illi infuso solum ratione informitatis, sicut habitus opponitur privationi. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes habitum fidei informis per supervenientem gratiam non expelli.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod maior est convenientia fidei formatae ad gloriam quam informis ad gratiam, dicendum quod maior convenientia dupliciter potest attendi : aut secundum comparationem aliquorum in genere gratuiti aut secundum ordinationem habitus ad actum. Si primo modo, sic maior est convenientia fidei formatae ad gloriam quam ad fidem informem, quia utrumque est gratiae gratum facientis. Si secundo modo, sic maior est convenientia fidei formatae ad informem quam fidei formatae ad gloriam, pro eo quod actus fidei informis non habet oppositionem cum actu fidei formatae, sed actus fidei formatae, qui quidem est credere non apparentia et videre per speculum et in aenigmate, magnam repugnantiam habet cum statu gloriae ; ideo non sic evacuat sicut evacuatur. Hoc autem infra melius manifestabitur, cum de evacuatione fidei agetur.
Ad illud quod obicitur, quod maius lumen absorbet minus lumen, dicendum quod illud non intelligitur de luminibus quae sunt ad invicem ordinata, sed de his quae habent quamdam oppositionem et repugnatiam, nisi intelligatur absorbere quantum ad apparentiam. Et quoniam lumen fidei informis ordinem habet ad lumen gratiae, non oppositionem, hinc est quod ab ipso non absorbetur, sed magis in esse salvatur.
Ad illud quod obicitur, quod fides informis non est nisi in peccatoribus et cum peccato, dicendum quod hoc verum est ea ratione qua fides informis nominat defectum formae, non secundum quod nominat habitum. Et ideo ex hoc non potest concludi quod per gratiam advenientem tollatur fidei informis habitus, sed solum quod tollatur informitatis defectus.
Ad illud quod obicitur, quod omnes virtutes simul infunduntur, dicendum quod verum est quantum ad illud quod est in eis formale ; quantum autem ad materiale sive ad habitum substratum, non habet veritatem, nisi quando non invenit habitum in subiecto quem informet ; et ideo, cum gratia adveniens invenit habitum fidei informis, non oportet quod superinducatur nova fides. Praeterea, ratio illa in alio deficit, quia gratia gratum faciens cum gratia gratis data non est eiusdem speciei ; et ita procedit ex falsa suppositione.
Ad illud quod obicitur, quod lumen gratiae gratum facientis debet sufficere ad credendum, dicendum quod sufficit gratia gratum faciens, cum praesuppositione tamen gratiae gratis datae. Dona enim gratiae gratum facientis non excludunt dona gratiae gratis datae, immo magis illa in suo adventu complent et perficiunt et quodam modo ab eis vigorantur et perficiuntur. Ideo non sequitur quod, adveniente gratia gratum faciente, superfluat habitus fidei informis ; nec, remanente habitu informi, propter hoc lumen gratiae gratum facientis sit insufficiens. Unumquodque enim donum Dei sufficiens est secundum id ad quod habet ordinem.