III, D. 23, A. 2, Q. 5
III, D. 23, A. 2, Q. 5
Utrum fides informis fiat formata, adveniente gratia.
Quinto et ultimo quaeritur de ipsius fidei informis formatione, et est quaestio, utrum, adveniente gratia, fides informis fiat formata.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Antequam aliquis peccet, non habet nisi fidem formatam ; cum autem peccat, tunc incipit habere fidem informem. Si ergo in peccando non infunditur ei nova fides, necesse est quod per peccatum fides formata fiat informis : si ergo fides informis ante fuit formata, videtur quodsi aliquis restituatur in gradum pristinum per adventum gratiae, quod fides informis fiat formata.
Item, gratia adveniens informat naturam. Si ergo fides informis plus approximat gratiae quam ipsa natura, videtur, per locum a minori, quod fides informis habeat per gratiam informari.
Item, plus convenit habitus infusus cum gratia, quae est infusa, quam habitus acquisiti ; sed habitus acquisiti per adventum gratiae informantur : quod patet, quia in eorum exercitio et usu homo meretur : ergo multo fortius habitus fidei informis formatur per ipsam gratiam supervenientem.
Item, opera mortificata per adventum gratiae vivificantur, secundum quod communiter dicitur, ergo pari ratione et habitus mortuus. Si ergo fides informis est huiusmodi, videtur quod per adventum gratiae habeat informari.
Item, nihil aliud est dicere habitum vivum esse quam per illum vitam aeternam mereri posse ; sed credere fidei informis, quod est assentire primae Veritati propter se et super omnia, superveniente caritate, habet omne quod necessarium est ad meritum : ergo videtur, quodsi actus eius est meritorius, quod habitus sit vivificatus. Quod autem habeat omne quod necessarium est ad meritum, planum est, cum ipsum opus de se sit bonum et rectum et sit a caritate imperatum.
Item, omne illud quod dicitur esse mortuum ex solo defectu alicuius, illo superveniente, vivificatur ; sed fides informis dicitur esse mortua ob defectum gratiae et operationis fructuosae : ergo, ipsis supervenientibus, reviviscit. Sed, cum reviviscit, formatur : ergo fides informis potest fieri formata. Et hoc est quod habetur in Glossa super illud Iacobi 2, 26 : "Fides sine operibus mortua est", Glossa : "Reviviscit ex operibus fides". Sed, si fides ex operibus reviviscit, ergo ex adventu operum habet vitam et formam.
Sed contra : Nullum peccatum potest fieri formatum, ergo nulla virtus potest fieri informis, ergo fides formata non potest fieri informis : pari ratione nec informis potest fieri formata.
Item, nullum opus mortuum potest fieri vivum : opera enim quae in peccato facta sunt nunquam revivificantur per gratiam, ut sint digna remuneratione vitae aeternae. Ergo, si fides informis mortua est, videtur quod per gratiam non habeat vivificari, ergo nec informari.
Item, nullum accidens potest alterari, secundum quod vult Boethius ; sed fides informis est accidens : ergo alterari non potest. Sed omne quod de informi fit formatum alteratur : ergo impossibile est fidem informem fieri formatam.
Item, ex his quae sunt diversa genere non potest fieri unum per essentiam ; sed fides formata dicit habitum unum per essentiam : ergo impossibile est ipsam constare ex gratia gratum faciente et gratia gratis data. Si ergo fides informis est donum gratiae gratis datae, videtur quod impossibile sit ipsam fieri formatam, superveniente gratia.
Item, fides informis per adventum gratiae non transmutatur nisi accidentaliter. Ergo, si per adventum gratiae efficitur virtus formata, accidit fidei quod sit formata : si ergo nullum genus accidit speciei, fides non est species virtutis proprie dictae. Quodsi hoc est falsum, ergo et illud ex quo sequitur, videlicet quod habitus fidei informis per adventum gratiae formetur.
Item, sicut se habet anima ad potentias suas, sic se habet gratia ad virtutes ; sed, quotiescumque anima infunditur, fert secum potentias suas : ergo, quotiescumque infunditur gratia, fert secum virtutes suas : ergo, cum infunditur gratia, infunditur simul fides formata : ergo fides formata non est eadem cum illa quae prius erat in anima. Et si hoc, restat quod fides informis pet adventum gratiae non formetur.
Conclusio
Fides informis formatur per ipsius gratiae adventum, ita ut ex utraque fiat unum per quandam ordinationem et relalionem.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod praeter illas positiones quae dicebant fidem informem ad adventum gratiae excludi, secundum illos qui dicunt ipsum habitum fidei informis remanere, cum gratia superveniente, triplex est adhuc modus dicendi. Quidam enim dixerunt quod habitus fidei informis non formatur a gratia superveniente nec ab aliquo quod sit a gratia vel cum gratia. Alii vero dixerunt quod, quamvis non formetur a gratia, formatur tamen ab aliquo quod infunditur simul cum gratia. Tertii vero dixerunt quod ipse habitus fidei informis formatur ab ipsa gratia.
Ratio autem huius diversae positionis est propter diversum modum intelligendi infusionem gratiae et virtutum. Quidam enim voluerunt dicere quod sicut anima est totum potentiale respectu suarum virium ; et cum infunditur anima, simul secum portat suas potentias, et cum egreditur, simul trahit, sic et de gratia dicere voluerunt quod gratia simul secum fert virtutes ipsas quibus informantur potentiae, simul etiam secum trahit. Unde nulla virtus formata efficitur informis nec aliqua informis efficitur formata ; infunditur enim quaelibet virtus plene et integre cum ipsa gratia, ita quod nihil extrinsecus intrat eius essentiam, nec quantum ad materiale nec quantum ad formate. Sed quoniam experimento videmus aliquam virtutem, quantum ad id quod est in ea materiale, minime infundi, ut contingit videre in parvulo baptizato, qui post gratiae infusionem indiget adhuc articulis fidei erudiri ad hoc quod in actum fidei exeat, non videtur iste modus intelligendi infusionem gratiae et virtutum omnino esse conveniens, videlicet quod cum ipsa gratia virtutes infundantur quantum ad ipsarum totalitatem et integritatem, hoc est, quantum ad id quod est in eis materiale et formale.
Et propterea alius modus est intelligendi infusionem gratiae, quod cum ipsa gratia infunditur formale omnium virtutum in genere gratuiti, quod quidem essentialiter differt ab ipsa gratia, sicut potentia animae essentialiter differt ab eius substantia. Et illud quidem formale virtutis cuiuslibet, infusum cum gratia, potens est suum materiale educere de potentia in actum, si non sit adhuc in actum eductum ; si vero iam est in actum eductum, potest ipsum facere gratuitum et vivum. Et isti dicunt et sentiunt quod habitus fidei informis formetur per ipsam virtutem fidei, quae simul cum gratia infunditur, et similiter efficitur informe, quando illud quod formate fuit in fide, simul cum gratia recedit et expellitur. Et secupdum hanc positionem gratia, qua virtus dicitur gratuita, differt ab ea qua anima dicitur Deo grata.
Sed quoniam in una anima una sola est gratia gratum faciens, secundum quod in secundo libro ostensum fuit, per quam accepta est Deo anima et eius potentia, ideo est adhuc tertius modus dicendi et intelligendi infusionem gratiae et virtutum, qui videtur esse probabilior et facilior quam praedicti, videlicet quod ipsa gratia gratum faciens comparatur ad habitus virtutum substratos sicut comparatur lux ad colores. In hoc tamen est differentia quod lux ista corporalis non ita efficaciter potest colores educere de potentia in actum quantum ad esse quod habet color in genere coloris secundum quod ipsa gratia existens in ipsa anima potest facere germinare habitus virtutum. Ipsa enim gratia, adveniens in animam carentem habitibus virtutum, se habet quasi originale principium illorum quantum ad esse primum. Unde sicut pluvia infusa terrae habenti in se seminarium facit eam germinare, donec veniat ad fructum completum ; sic intelligendum est de gratia respectu habituum ipsarum virtutum quantum ad ipsorum esse primum. Non sic autem potest facere lux superinfusa exterius respectu colorum. Sed si comparemus colores ad lucem et habitus virtutum ad gratiam gratum facientem quantum ad esse secundum, utpote quantum ad esse colorum in genere lucidi, et habituum in genere gratuiti, tunc est similitudo expressa : ut, sicut multi colores in una domo tenebrosa existentes efficiuntur luminosi per unam luminositatem supervenientem et ab illa informantur et decorantur et venustantur, sic habitus virtutum informes, existente in anima, venustantur et decorantur ab una gratia superveniente. Et secundum hunc modum intelligendi infusionem gratiae et virtutum facile est intelligere qualiter habitus fidei informis formetur per ipsius gratiae adventum : dicitur enim formari sicut color tenebrosus formatur ad luminis ingressum. Et sicut ex colore et lumine superinfuso non fit unum per essentiam, sed unum per ordinationem quamdam, sic nec ex gratia gratum faciente et informi fide intelligitur fieri unum nisi secundum quamdam ordinationem et relationem, quia fides informis per adventum gratiae incipit complete ordinari in finem et in Deum tendere et eidem complacere. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes fidem informem fieri formatam per adventum gratiae.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod nullum peccatum efficitur formatum, ergo etc., dicendum quod non est simile. Facilius enim est aliquid deformari quam informari, quia plura exiguntur ad bonum quam ad malum ; ideo non sequitur, quodsi habitus substratus virtutis possit obliquari, quod peccatum et vitium possit rectificari. Et ex eadem causa non sequitur, quodsi peccatum non potest fieri formatum, quod virtus non potest fieri informis. Aliter etiam potest dici quod peccatum dupliciter potest accipi, videlicet abstracte et concrete. Si abstracte accipiatur, impossibile est peccatum posse formari, cum sit malitia pura ; si autem accipiatur concrete, ut dicatur peccat um aliqua habilitas animae, in qua est deformatio malitiae - utpote cum aliquis abstinet propter vanam gloriam, ipsa abstinentia efficitur ei culpa - hoc modo ratione talis habitus substrati, qui deformatur a culpa, potest informari a gratia. Et per hunc modum dicimus virtutem formatam effici informem, ratione videlicet habitus substrati, qui indiffereris est ad statum culpae et gratiae.
Ad illud quod obicitur, quod opus mortuum non potest fieri vivum, dicendum quod non est simile. Opus enim transit nec manet nisi in sua radice ; ideo impossibile est aliquod opus vivificari, quod a radice vivente ortum non sumpserit. Et pro tanto dicimus opera facta in caritate posse reviviscere, quae autem extra caritatem facta sunt vivificari non posse ; gratia enim illa non posset attingere, cum simpliciter cesserint in praeteritum. Non sic autem est de habitibus virtutum informium, quae manent in anima post ipsius gratiae adventum et per ipsam gratiam possunt venustari et decorari et in finem ordinari.
Ad illud quod obicitur, quod nullum accidens potest alterari, dicendum quod hoc verum est secundum propriam mutationem ; sed nihil prohibet intelligere alterationem fieri in accidente ratione alterationis factae in subiecto ; sicut albedo modo est clara, modo obscura ratione alterationis factae in subiecto proprio ; et color modo est tenebrosus, modo est luminosus ratione transmutationis factae in perspicuo sibi coniuncto. Sic fides modo est informis, modo formata ratione alterationis factae in anima, quae modo habet gratiam, modo privatur ipsa per culpam.
Ad illud quod obicitur, quod ex his quae sunt diversorum generum non fit unum per essentiam, iam patet responsio, quoniam, sicut praedictum fuit, informatio habitus informis virtutis a gratia non est per essentialem unionem, sed magis secundum quamdam ordinationem et directionem in finem. Nam, proprie loquendo, accidentia non habent materiam et formam, sed quod dicitur habitus informis esse materia fidei et illud quod superinducitur esse forma, hoc est secundum quamdam comparationem, sicut prius dictum est de lumine et colore. Unde sicut, quando dico colorem illuminatum, dico duo, tamen per modum unius, propter hoc quod ordinantur ad unum actum, videlicet ad movendum visum, sic, quando dico fidem formatam, duo dico, videlicet fidem et gratiam, tamen per modum unius, propter hoc quod ordinantur ad unum opus meritorium, scilicet ad credendum in Deum.
Ad illud quod obicitur, quod fides informis non fransmutatur nisi accidentaliter, dicendum quod transmutatio accidentalis in genere naturae potest esse essentialis in genere morum ; sicut patet de aliquo actu qui per privationem alicuius circumstantiae accidentalis est in genere vitii et per positionem est in genere virtutis. Per hunc modum est intelligendum in. proposito. Quamvis enim illi habitui accidat esse cum gratia vel sine gratia, essentiale tamen est ei esse cum gratia, prout est principium meriti. Praeterea, ipse habitus fidei informis, et iam gratia circumscripta, tenet rationem virtutis ; ideo ex hoc non potest concludi quin fides sit sub genere virtutis tamquam sub proprio genere.
Ad illud quod obicitur, quod sicut se habet anima ad suas potentias, sic se habet gratia ad virtutes, dicendum quod ista non est omnimoda similitudo, pro eo quod non est tanta diversitas ipsius gratiae ad virtutes quantum ad earum principium formale sicut animae ad suas vires, quemadmodum in secundo libro ostensmn fuit, ubi fuit haec quaestio pertractata. Virtutes enim non dicuntur esse virtutes ipsius gratiae, per quas ipsa gratia operetur, sicut anima operatur per suas potentias. Nec est intelligendum quod gratia et virtus sint in diversis subiectis. Haec enim ducunt in imaginationem falsam, in hanc videlicet quod gratia omnino ita veniat in animam et eius potentias sicut anima venit in corpus et eius organa. Tunc enim necessario oporteret quod, gratia abeunte per peccatum, expellerentur omnes habitus virtutum quos secum defert ; quod ex ipsa experientia planum est esse falsum. Et ideo ratio illa non concludit, quia accipit pro simili quod valde est dissimile.
Potest autem accipi simile de infusione gratiae et virtutum in pluvia et terra. seminata, sicut de informatione virtutum a gratia accipitur in lumine et colore. Si enim una pluvia adveniat in terram in sunt plantata diversa semina quae non germinaverunt, facit illam germinare et secundum diversitatem seminum diversas plantas producere. Si vero iam alias germinavit, sed propter defectum aquae iam arefactae sunt plantae, tunc pluvia denuo veniens facit illas plantas virescere. Sic gratia adveniens in animam, in qua sunt seminaria habituum virtutum, facit ipsam germinare ita quod, ipsa habita, habentur per consequens et virtutes et continue facit illa germina crescere, quousque perducat usque ad perfectionem. Et si contingat merito peccati humorem gratiae auferri, habitus illi virtutum efficiuntur quasi aridi ; et postmodum, si restituatur pluvia et humor, gratiae, non oportet quod anima iterum de novo germinet ; sed illa quae germinavit per humorem gratiae advenientem iterum reviviscunt. Sic satis aperte intelligi potest qualiter gratia cum virtutibus simul infundatur in animam et quare aliquando simul dicitur infundi cum habitibus substratis, aliquando vero minime, cum tamen gratia, quantum est de se, infundatur semper uniformiter.
Quod autem seminaria virtutum quantum ad habitus substratos sint plantata in natura mentis rationalis, expresse potest haberi ab Augustino in multis locis, et a Bernardo, in 10 capitulo De amore Dei, et in libro De collationibus sanctorum Patrum, et in aliis locis pluribus. Quidquid tamen sit de hoc, quia quaestio ista alibi habet locum, ad praesens tantum sufficiat dixisse de quaestione proposita quod, iuxta sententiam et opinionem Magistri, illa positio videtur esse verior, quae dicit quod fides informis per advenientem gratiam fiat formata, sive formetur ab ipsa gratia mediate sive immediate.