III, D. 24, Dubia
III, D. 24, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Haec est laus fidei, si quod creditur non videtur. Sed contra : carere lumine potius est ad vituperium quam ad laudem, secundum illud Psalmi [48, 13] : "Homo, cum in honore esse, non intellexit, comparatus est" etc. Ergo videtur quod privatio visionis potius reddat fidem vituperabilem quam commendabilem. Item, si in hoc consistit laus fidei, quia credit quod non videt, cum in gloria nihil credatur nisi illud quod videtur, videtur quod laudabilior sit fides in via quam gloria in patria ; quod absurdum est dicere. Item, si in hoc consistit laus fidei, quia credit quod non videt ; sed omnis qui stitlte et falso credit, credit quod non videt : ergo qui stulte credit laudandus est.
Respondeo : Dicendum quod privatio visionis facit ad laudem credulitatis, praesupposita tamen rectitudine in ipsa credulitate ; et hoc ex duplici causa : primo, propter humiliationem et captivationem intellectus, quae admodum est laudanda, sicut superbia intellectus admodum est vituperanda ; secundo, quia talis credulitas est a mera voluntate, non ab aliqua necessitate : nullus enim cogitur credere quod non videt. Et quia laus et vituperium consistunt circa opera voluntaria ; hinc est quod Augustinus dicit quod laus fidei est credere quod non vides : non propter privationem visionis tantum, sed propter positionem humilitatis et libertatis : humilitatis ex parte intellectus et libertatis ex parte voluntatis. Et per hoc patet responsio ad illud quod obicitur primo.
Ad illud quod obicitur secundo de gloria, similiter patet responsio, quia Augustinus non loquitur de laude quacumque, sed de laude meriti ; et haec laus est in statu viae : non patriae, et circa actus viae, non circa actus patriae. Similiter patet ultimum, quia hoc non dicitur de quacumque credulitate, sed de credulitate recta et vera, non stulta et falsa.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Cum "fides sit ex auditu" non modo exteriori, sed etiam interiori. Videtur enim hoc inconvenienter dici, quia, cum sensus visus plurimas rerum differentias nobis ostendat et nobilior sit, videtur quod magis fides debeat esse ex visu quam ex auditu. Item, fides Apostolorum fuit ex visu ita sicut ex auditu : ergo, si omnis fides subsequentium derivata fuit a fide Apostolorum, videtur quod magis debeat dici ex visu quani ex auditu. Item, cum fides sit habitus infusus, videtur quod nullo modo habeat ex auditu esse.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Philosophus, dupliciter contingit aliquid addiscere, videlicet per inventionem et per doctrinam. Et sensus quidem visus maxime dservit illi modo addiscendi qui est per inventionem ; sensus vero auditus illi modo qui est per doctrinam. Quoniam igitur ea quae fide novimus, non cognoscimus per inventionem, sed magis per doctrinam, per doctrinam, inquam, non solum praedicatoris loquentis per aurem corporis, sed etiam Spiritus Sancti loquentis per aurem cordis, hinc est quod in littera dicitur quod fides non tantum est ex auditu exteriori, sed etiam interiori. Et quamvis Apostoli multa didicerint videndo Christum, multo tamen plura didicerunt audiendo ipsum qui loqueretur exterius et qui loqueretur eis interius per Spiritum Sanctum. Et per hoc patet responsio ad primum et secundum obiectum.
Ad illud vero quod obicitur, quod fides est per infusionem, non per auditum, dicendum quod fides quantum ad suum formate per infusionem est, sed quantum ad materiale, videlicet quoad notitiam illam qua cognoscitur quid est quod per nomen dicitur, est per auditum, ita quod unum est per auditum cordis et aliud per auditum corporis. Ideo generaliter dicit Apostolus fidem ex auditu esse, magis principaliter ratione auditus interioris quam exterioris. Et sic dicit Gregorius quod in vanum laborat sermo praedicatoris, nisi adsit illustratio doctoris interioris.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Alia sunt quae, nisi intelligamus, non credimus ; alia quae, nisi credamus, non intelligimus. Primo videtur quod ista divisio sit insufficiens, quoniam ipse Augustinus in originali addit tertium membrum, videlicet quod quaedam sunt quae cred untur et nunquam intelliguntur. Ergo videtur Magister insufficienter ponere divisionem credibilium. Item, videtur implicare falsum, quod quaedam sunt quae prius creduntur quam intelligantur. Si enim credere est cogitare cum assensione, et cogitare est intelligere, videtur quod omne credere praecedat intelligere. Si tu dicas quod Augustinus intelligit de intellectu, qui innititur rationi, tunc videtur quod falsum dicat quod quaedam sunt quae prius intelliguntur quam credantur, quia dicitur Isaiae 7, 9 secundum aliam translationem : Nisi credideritis, non intelligetis : ergo illud intelligere semper sequitur ipsum credere.
Iuxta hoc etiam quaeritur, quae sunt illa credibilia, de quibus dicit Augustinus quod creduntur et nunquam intelliguntur , cum videamus quod omnia credibilia per rationes satis probabiles affirmentur.
Respondeo : Dicendum quod intelligere dicitur dupliciter, secundum quod Magister innuit in littera, Uno modo intelligere dicitur large nosse quid est quod dicitur per nomen ; et illud intelligere semper praecedit assensum fidei, nec alliquid creditur quin isto modo prius intelligatur. Alio modo intelligere, hoc est ratione praevia cogitare ; iuxta quod dicit Augustinus: Quod intelligimus, debemus rationi ; quod credimus, auctoritati. Et de isto intelligit Augustinus, cum dicit quod quaedam sunt quae prius creduntur et postea intelliguntur, sicut sunt articuli fidei, qui sunt, supra rationem. Quaedam sunt quae non prius creduntur quam intelligantur, sicut sunt antecedentia ad fidem et ea quae sunt de dictamine iuris naturalis, sicut Deum esse, Deum esse bonum. Quaedam sunt quae creduntur et nunquam intelliguntur, quia non possunt ratione probari, sicut est historia, humana gesta percurrens. Nemo enim probare potest per rationem quod Abraham genuit Isaac, sed solum per auctoritatem. Et sic patet quod intelligere aliquando praecedit fidem, aliquando sequitur secundum istum modum accipiendi, quamvis secundum primum semper praecedat.
Et per hoc patet responsio ad omnia quaesita. Nam quod primo obicitur de insufficientia divisionis, dicendum quod Magister non intendit hic dividere credibilia, sed ostendere quomodo fides et intellectus circa idem possunt se compati et qualiter circa idem habeant ordinari. Ad aliud similiter patet responsio, quia procedit de intelligere secundum quod primo modo accipitur. Ultimum similiter patet.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere firmiterque percipere ? Hoc enim videtur falsum, quia aut loquitur de conspectu mentis qui est per speciem aut de eo qui est per speculum et in aenigmate. Si de eo qui est per speculum, videtur falsum, quia hoc non est scire, sed potius credere. Si de eo qui est per speciem, hoc videtur similiter falsum, quia tunc non sciretur Deus nisi in patria ; Damascenus autem dicit quod cognitio existendi Deum omnibus est inserta. Item, dicit Augustinus, XII De civitate Dei, quod "quidquid scitur, scientis comprehensione finitur". Ergo, si Deus nullo modo scientis comprehensione finitur, videtur quod nullo modo possit sciri. Item, Dionysius dicit, secundum illud Psalmi [17, 12] quod Deus posuit tenebras latibulum suum. Igitur videtur impossibile Deum mente conspicere.
Respondeo : Dicendum quod Augustinus hic loquitur de cognitiqne experimentali, quam quis habet de Deo sive in patria sive in via : in patria quidem perfecte, sed in via imperfecte ; neutra tamen habetur nisi a mundis corde. Unde haec scientia sapientia est, quia secum habet iunctum saporem ; et per hanc illuminatur intellectus et stabilitur affectus. Et ideo dicit quod Deum scire non est aliud quam mente conspicere firmiterque percipere.
Ad illud ergo quod obicitur, quod non potest intelligi de cognitione viae nec de cognitione patriae, dicendum quod immo de cognitione viae intelligi potest. Sed cognitio viae multos habet gradus. Cognoscitur enim Deus in vestigio, cognoscitur in imagine, cognoscitur et in effectu gratiae, cognoscitur etiam per intimam unionem Dei et animae, iuxta quod dicit Apostolus : qui adhaeret Deo unus spiritus est. Et haec est cognitio excellentissima, quam docet Dionysius, quae quidem est in ecstatico amore et elevat supra cognitionem fidei secundum statum communem ; et de hac intelligit hic Augustinus et Magister.