Text List

III, D. 25, Divisio Textus

III, D. 25, Divisio Textus

Supra egit Magister de fidei essentia et de eius obiecto et materia. In hac tertia parte agit de eius sufficientia. Dividitur autem pars ista in duas partes. In quarum prima determinat de fidei sufficientia. In secunda vero ipsam fidem comparat ad virtutes alias, ibi : lllud etiam non est praetermittendum quod fides, spes, caritas etc.

Prima pars, in qua determitat de sufficientia fidei, dividitur in partes duas. In quarum prima inquirit de sufficientia fidei in quadam generalitate. In secunda inquirit descendendo ad speciales differentias personarum, ibi : Quid ergo dicetur de illis simplicibus etc.

Prima pars dividitur in tres partes. In quarum prima determinat Magister quid est illud de fide sine quo nunquam potuit esse salus. In secunda determinat quantum suffecit credere, ibi : Sed quaeritur, utrum hoc credere ante adventum etc. In tertia vero pluribus auctoritatibus confirmat, ibi : Unde Augustinus, Ad Optatum : Illa fides etc.

Similiter secunda pars, in qua descendit ad speciales differentias personarum, habet tres. In prima inquirit quid vel quantum suffecerit credere simplicibus, qui praecesserunt Christi adventum. In secunda vero inquirit de provectioribus, utrum necesse fuerit eos credere omnia quae modo creduntur, ibi : Sed quaeritur, cum sine fide Mediatoris etc. In tertia vero inquirit de fide Cornelii, quae fuit ante Evangelium promulgatum, ibi : Solet etiam quaeri de Cornelio etc. Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.

PrevBack to TopNext