Text List

III, D. 25, Tractatio Quaestionum

III, D. 25, Tractatio Quaestionum

Ad intelligentiam autem huius partis, secundum ea quae Magister tangit, incidit hic quaesto circa duo. Et primo quaeritur de fidei sufficientia. Secundo vero quaeritur de fidei profectu. Circa primum quaeruntur tria. Primo quaeritur de fidei sufficientia quantum ad continentiam Symboli apostolici. Secundo quaeritur de sufficientia eiusdem quantum ad notitiam eorum qui praecesserunt adventum Christi. Tertio quaeritur de sufficientia eiusdem quantum ad illos qui eius adventum fuerunt secuti.

PrevBack to TopNext