Text List

III, D. 25, A. 1, Q. 1

III, D. 25, A. 1, Q. 1

Utrum in Symbolo apostolico sufficienter contineantur omnia illa quae opportunum est credere ad salutem.

Circa primum sic proceditur et quaeritur de sufficientia fidei quantum ad continentiam Symboli apostolici, et est quaestio, utrum sufficienter contineantur ibi omnia illa quae opportunum est credere ad salutem.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, per verba Cassiani, Ad Leonem Papam, libro VI : "Symbolum Latine ideo collectio nominatur, quia, collecta in unum ab Apostolis Domini totius catholicae legis fide, quidquid per universum divinorum voluminum corpus immensa funditur copia, totum in Symbolo colligitur brevitate perfecta".

Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quoniam tota fides versatur circa : Deum sicut circa obiectum ; sed non contingit pluribus modis Deum cognoscere quam quantum ad divinam naturam et humanam : ergo, si uttoque modo in Symbolo Apostolorum traditur notitia de Deo, videtur quod fides ibi contineatur, in integritate perfecta.

Item, non contingit habere notitiam de divina substantia nisi per aliquam eius operationem, quamdiu sumus in via ; sed omnis divina operatio continetur sub aliqua istarum trium, videlicet sub opere creationis vel reparationis vel glorificationis : si ergo Deus in Symbolo Apostolorum ab hac triplici operatione notificatur, quia ostenditur ibi Deus esse creator et reparator et glorificator, videtur quod tota fides ibi contineatur.

Item, hoc ipsum ostenditur ex perfectione auctorum. Si enim ad Symbolum illud componendum convenit coetus Apostolorum, qui repleti fuerant Spiritu Sancto et plenam et integram notitiam fidei habuerunt, dicere quod in Symbolo illo contineatur fides insufficienter, non est aliud quam dicere quod Spiritus Sanctus et magistri totius Ecclesiae insufficientes fuerunt. Si ergo hoc dicere est impium et absurdum, necesse est ponere finem ibi contineri integre et plene.

Sed contra : Sicut a doctoribus catholicis traditur, Symbolum illud fuit compositum tantum a duodecim Apostolis ; ita quod quilibet posuit ibi suam particulam : Si ergo ultra duodecim fuit Barnabas et Paulus, qui fuit specialissimus et maximus fundator et doctor, et ipsi non posuerunt ibi suam particulam, videtur quod in Symbolo illo non fuerit fides sufficienter tradita, vel saltem videtur quod ad illius compositionem non sufficienter convenerit universitas apostolica.

Item, videtur quod insufficienter contineatur ibi fides a parte credendorum. Si quis enim, non crederet fornicationem vel adulterium esse peccatum mortale, iudicaretur haereticus ; si quis etiam non crederet Deum esse et multa talia quae in Symbolo non contineantur ibi illa quae fidei christianae sunt necessaria.

Item, hoc ipsum ostenditur a parte ipsorum articulorum, quia credere quod corpus Christi sit in altari et quod panis convertatur in corpus Christi, hoc est maximae difficultatis et in quo fides habet maximum meritum. Ergo videtur quod illud credibile in doctrina fidei fuit potissime explicandum : videtur ergo, cum ibi non explicetur, quod Symbolum illud sit defectivum.

Item, hoc ipsum ostenditur ex parte divinarum conditionum et operationum, quia, sicut Deus est omnipotens, ita etiam est immensus, ita aeternus, bonus et sapiens ; et sicut creavit, ita distinxit, ornavit et conservavit ; sicut etiam Christus incarnatus est, ita etiam inter homines conversatus est ; sicut resurrexit, ita et post resurrectionem apparuit ; et de omnibus his nihil tangiturin doctrina Symboli. Ergo videtur in ea fides insufficienter contineri, cum omnia haec oporteat credi et ad omnia haec arctemur sicut ad articulos ibi expressos.

Item, hoc ipsum ostenditur ex additione aliorum Symbolorum, scilicet Athanasii et Nicaeni Concilii. Si enim in Symbolo Apostolorum fides sufficienter traditur, ergo alia Symbola superfluunt ; quodsi non superfluunt : ergo in illo fides insufficienter exprimitur.

Iuxta hoc quaeritur ultimo de diversitate illorum Symbolorum quantum ad continentiam et quantum etiam ad recitationem et quantum ad alias differentias quae sunt inter illa.

Conclusio

InSymbolo apostolico sufficienter contineri fidei principia principalia et propria, monstratur tum ex parte auctorum componentium, tum ex parte articulorum constituentium.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod doctrina fidei quaedam habet antecedentia, quaedam consequentia, quaedam principalia sua obiecta. Sicut in aliis scientiis videmus esse quaedam principia communia, quae supponuntur, sicut dignitates ; quaedam vero sicut principia propria illarum scientiarum, ut sunt intrinseca principia suarum demonstrationum ; quaedam vero sunt sicut consequentia, sicut sunt conclusiones corollariae : per hunc etiam modum in doctrina fidei antecedentia sunt illa quae sunt de dictamine iuris naturalis ; principalia vero sunt illa ad quae fidei illuminatio directe dirigit, et ista dicuntur articuli ; consequentia sunt illa quae ex illis articulis possunt elici et ad illos articulos habent sequi.

Cum ergo quaeritur, utrum doctrina fidei sufficienter contineatur in Symbolo apostolico, dicendum est quod, si loquamur de doctrina fidei. quantum ad ea quae sunt in ea principalia et propria, sicut sunt ipsi articuli, sufficienter in illo Symbolo continentur. Potest autem ipsius sufficientia ex duplici parte monstrari, videlicet ex parte ipsorum auctorum componentium et ex parte articulorum constituentium.

Ex parte auctorum componentium, quia universitas ibi Apostolorum convenit, quam non est dubium aliquid non potuisse latere de his quae pertinent ad fidei complementum. Et ut maiorem haberent firmitatem, singuli posuerunt ibi suas partes et omnes insimul singulas approbaverunt, ut una Ecclesia, quae super Apostolos fundari debebat, unam fidei credulitatem et confessionem haberet, quae quidem diceretur fides catholica, hoc est fides universalis : universalis, inquam, quia universis data et ab universis Apostolis, qui erant fundamentum universalis Ecclesiae, constituta.

Unde Petrus primo posuit particulam suam dicens : "Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae".

Secundo Andreas subiunxit : "Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum".

Tertio Ioannes addidit : "Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine".

Quarto intulit Iacobus maior : "Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus".

Quinto adiunxit Thomas : "Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis".

Sexto addidit Iacobus minor : "Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis".

Septimo adiecit Philippus : "Inde venturus est iudicare vivos et mortuos".

Octavo intulit Bartholomaeus : "Credo in Spiritum Sanctum".

Nono subiunxit Matthaeus : "Sanctam Ecclesiam catholicam" ; et est sensus : credo in Spiritum Sanctum, sanctificantem universalem Ecclesiam.

Decimo addidit Simon Chananaeus : "Sanctorum communionem, reinissionem peccatorum", quia in Sanctorum communione fit peccatorum remissio.

Undecimo superaddidit Iudas Thaddaeus : "Carnis resurrectionem" ; et est sensus, quod Deus resuscitabit ipsam carnem.

Duodecimo Mathias consummavit : "Vitam aeternam. Amen".

Et sic Apostoli in numero duodenario pleno et integro composuerunt illud Symbolum, quando erant insimul congregati ; in quo quidem numero significatur superabundans perfectio. Et illud praefiguratum fuit Iosue 4, 2, ubi dicitur quod duodecim viri portaverunt de medio Iordanis alveo duodecim lapides et posuerunt in loco in quo castrametati sunt. Per duodecim namque viros de singulis tribubus praefigurantur duodecim Apostoli. Per duodecim vero lapides praefigurantur duodecini partes Symboli, quae sunt firmae et immutabiles, ex quibus unicum Symbolum constituitur, quod ideo Symbolum appellatur quia ex pluribus Apostolorum sententiis fuit constitutum. Dicitur enim Symbolum a syn, quod est simul ; et boule, quod est sententia : unde Symbolum quasi plurium sententia simul constituta. Et sic sumitur sufficientia contentorum in Symbolo a parte auctorum componentium.

Potest etiam nihilominus sumi a parte articulorum constituentium. Cum enim omnes articuli sint de Deo, aut secundum quod est in natura propria a ut secundum quod est unitits humanae naturae, necesse est quosdam articulos esse spectantes ad Divinitatem, quosdam ad humanitatem.

Illi autem qui spectant ad Divinitatem aut respiciunt divinam essentiam in se aut respiciunt divinae essentiae personas et hypostases aut respiciunt eius operationes. Si respiciunt ipsam divinam essentiam in se, sic est unus articulus ; secundum quod unica et simplex est divina essentia. Et hoc insinuatur, cum dicitur : "Credo in Deum".

Si autem respiciant divinae essentiae personas sive hypostases, secundum quod tres sunt personae, tres sunt articuli. Quorum unus est : Credo in Patrem omnipotentem ; alius vero notatur, cum dicitur : "Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum" ; alius, cum dicitur : "Credo in Spiritum Sanctum".

Si autem respiciant divinae essentiae operationes, hoc potest esse tripliciter, secundum quod triplex est eius operatio, quarum una est in collatione naturae, et haec est creatio ; altera in collatione gratiae, et haec est sanctificatio ; tertia in collatione gloriae, et haec est gloriosa resuscitatio. Et secundum hoc sunt tres articuli, quorum unus notatur, cum dicitur : Credo in Creatorem caeli et terrae ; alter notatur, cum dicitur : Sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum ; alius vero, cum dicitur : Carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen. Et sic septem sunt articuli circa Divinitatem respicientes ipsam divinam essentiam in se et in personis et in operationibus suis ; et patet eorum sufficientia, quia non habet ipsa pluribus modis considerari.

Similiter circa humanitatem non est reperire nisi septem articulos principales secundum septem actus Christi Redemptoris, qui ordinantur ad nostram reparationem. Quorum primus est incarnari ; et de hoc est unus articulus : Qui conceptus est de Spiritu Sancto. Secundus est nasci ; et de hoc est alius articulus : Natus ex Maria Virgine. Tertius est pretium pro nobis solvere ; et de hoc est alius articulus : Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Quartus est infernum exspoliare ; et de hoc est alius articulus : Descendit ad inferos. Quintus est de morte triumphare ; et de hoc est alius articulus : Tertia die resurrexit a mortuis. Sextus est caelestia transcendere ; et de hoc est alius articulus : Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Septimus est ad iudici um venire ; et de hoc est alius articulus : Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Et sic patet quod septem sunt articuli spectantes ad Divinitatem et septem spectantes ad humanitatem, in quibus universitas fidei continetur, secundum quod significatur in 1, 12 Apocalypsis, ubi dicit Ioannes, se vidisse "septem candelabra, et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, et ille habebat ad dexteram septem stellas". Per septem namque stellas luminosas, quae sunt de natura caelesti, intelliguntur septem articuli respicientes Divinitatem ; per septem autem candelabra aurea, quae sunt de terrena materia, verumtamen optima et depurata, intelliguntur septem articuli respicientes humanitatem ; et ideo dicit quod in medio illorum vidit similem Filio hominis. Quoniam igitur isti quatuordecim articuli continentur in Symbolo apostolico, hinc est quod ipsa fides continetur in illo Symbolo sufficienter et plenarie quantum ad illa quae principaliter sunt credenda. Et ideo concedendae sunt rationes ad istam partem.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod Paulus et Barnabas nihil ibi posuerunt, dicendum quod Paulus et Barnabas electi fuerunt post divisionem Apostolorum ad praedicandum, sicut patet in Actibus Apostolorum. Et quoniam Symbolum debuit constitui ab omnibus insimul congregatis, ut sic singula essent a singulis per expressionem et totum a quolibet per approbationem, hinc est quod nihil ibi apponitur quod Paulo et Barnabae approprietur. Nec tamen ex hoc arguitur insufficientia, quia alii fuerunt in numero completo et perfecto, in quanto numero Deus elegerat suos Apostolos. Praeterea, multitudo condentium non facit ad maiorem perfectionem Symboli conditi, quamvis faciat ad maiorem auctoritatem. Ita enim potuisset unus Apostolus in aliqua verborum serie enarrare fidem sufficienter sicut omnes fecerunt in illo Symbolo per concordiam edito. Magis tamen sic facere voluerunt sicut praedictum fuit, propter maiorem fidei unitatem servandam et propter maiorem eiusdem fidei firmitatem.

Ad illud quod obicitur, quod multa sunt credenda quae in Symbolo non continentur, dicendum quod verum est de antecedentibus, sicut est hoc quod est Deum esse, et de consequentibus, sicut sunt multa alia quae de ipsis articulis elicit Sacra Scriptura et doctrina theologica, sicut Christum a sui conceptione habuisse plenitudinem gratiae, et consimilia. Nullum tamen est credibile a fide quod non possit reduci ad articulos in Symbolo contentos sicut ad principia dirigentia et stabilia fundamenta.

Ad illud quod obicitur de insufficientia ipsorum articulorum quod credere corpus Christi in altari, hoc videtur pertinere ad articulum fidei, dicendum quod iste non est articulus principalis, sed sub aliquo articulo continetur, sicut et alia sacramenta. Volunt autem quidam dicere quod reducitur ad articulum de omnipotentia ; alii, quod reducitur ad articulum de passione, quia istud est memoriale passionis. Sed melius est ipsum reducere ad articulum de unitate Ecclesiae et peccatorum remissione, sicut et fides respectu aliorum sacramentorum. In ipsis enim sacramentis fit peccatorum remissio ; in ipsis etiam attenditur totius Ecclesiae Sanctorum unio. Unde in Symbolo Nicaeno additur : Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Unde sicut dico de hoc sacramento quod reducitur ad aliquem articulum principalem, sic intelligendum est de aliis sacramentis.

Ad illud vero quod obicitur ex parte divinarum conditionum et operationum, dicendum quod conditiones respicientes divinam essentiam non faciunt novos articulos distinctos ab articulo qui est de unitate essentiae divinae. In hoc enim quod credo ipsum esse Deum unum, credo ipsum esse immensum et simplicem et aeternum, omniscentem et omnipotentem, et similia ; alioquin, si unum de istis deesset, non esset Deus. Similiter non de omnibus operationibus debent esse articuli sed de operationibus principalibus, maxime de his quae ad nostram reparationem et salutem ordinantur, ad quam dirigit fides nostra. Possunt tamen omnes operationes Dei reduci ad illas tres : omnis enim operatio aut respicit esse naturae aut esse gratiae aut esse gloriae. Unde conservatio potest reduci ad creationem, similiter distinctio, ornatus ; punitio vero potest reduci ad iudicium ; vel potest dici quod non est secundum principalem intentionem, quia non est secundum voluntatem antecedentem, sed secundum voluntatem consequentem. Similiter operationes Christi, ut conversationis et apparitionis, ad illas possunt reduci, quia apparitio ordinatur ad manifestationem veritatis resurrectionis, et conversatio ad manifestandam veritatem incarnationis.

Ad illud quod obicitur de additione aliorum Symbolorum, dicendum quod alia Symbola duo, videlicet Athanasii et Nicaeni Concilii, addita sunt ad fidei maiorem explanationem et ad haeresum confutationem. Sed Symbolum Athanasii, doctoris praecipui, maxime ordinatum fuit contra errorem Arii ; et ideo ibi maxime exprimit unitatem essentiae et distinctionem personarum, et quoniam Christus est aequalis Patri secundum Divinitatem, minor Patre secundum humanitatem. Symbolum vero Nicaeni Concilii conditum fuit ad confutationem multimodarum haeresum pullulantium ; unde adduntur aliqua ad maiorem expressionem, per quae possunt haereses confutari. Et propterea ad elidendam haeresim Manichaei non tantum dicitur : Credo in Deum, sed credo in unum Deum ; nec tantum Creatorem caeli et terrae, sed etiam visibilium et invisibilium. Ad confutationem vero haeresis Arianae non tantum dicitur : Credo in Iesum Christum, Dominum nostrum, sed etiam additur : Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, usque ibi : Per quem omnia facta sunt. Ad confutationem vero haeresis Eutychis et Nestorii, qui dixerunt Spiritum sanctum esse servum Patris et Filii, non tantum dicitur : Credo in Spiritum Sanctum, sed additur : Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit ; et Latini adiderunt : Filioque, propter errorem Graecorum. Qui cum Patre et Filio simul adoratur etc., et additur : Qui locutus est per Prophetas, ad destructionem erroris quorumdam, qui dixerunt quod Prophetae locuti sint sicut fanatici.

Et sic patet quod ista Symbola non superfluunt. Nec tamen Symbolum Apostolorum fuit diminutum, quia, quamvis in illo fides sufficienter contineatur quantum ad propriam et simplicem fidei confessionem, opportunum tamen fuit aliquid addi ad explanationem propter confutandam haereticam pravitatem.

Ad illud quod quaeritur ultimo de diversitate istorum Symbolorum quantum ad continentiam et frequentationem, iam patet responsio pro magna parte ex his quae dicta sunt. Nam Symbolum Apostolorum pauciora continet quam aliud, quia est ad praecisam articulorum expressionem ; alia vero duo Symbola sunt ad haereticorum confutationem. Unde, etsi in aliis addatur quantum ad expressionem quorumdam articulorum, non tamen articuli exprimuntur magis plene ; immo etiam in Symbolo Nicaeni Concilii omittitur articulus de descensu ad inferos, sive quia circa hoc pauci vel nulli erraverunt, sive quod ex ipsa confessione descensus Christi ad inferos posset oriri error ; ideo maluerunt ilium subticere et implicite illum intelligere in resurrectione.

Et inde est quod Symbolum Apostolorum dicitur esse maius, non quantum ad continentiam verborum, sed quantum ad continentiam articulorum et quantum ad auctoritatem componentium. Maioris enim auctoritatis est illud Symbolum quam alia duo.

Hinc est etiam quod, quia Symbolum Apostolorum continet ipsum fidei fundamentum, quotidie recitatur in Ecclesia et frequentatur ; alia vero duo, quae sunt ad haeresum confutationem, non recitantur nisi in diebus solemnibus, quando ad ecclesias convenit populus. Hinc est etiam quod Symbolum Apostolorum dicitur submisse, quia est ad propriae conscientiae securitatem ; alia vero dicuntur alte, quia sunt ad compescendam haereticorum garrulitatem. Hinc est etiam quod Symbolum Apostolorum dicitur bis in die, mane videlicet et sero, quia fides est bonarum operationum principium et scutum ad victoriam tentationum ; et operationes bonae potissime fiunt in die et tentationes insurgunt de nocte. Alia vero duo Symbola dicuntur de die solum, et praemittitur Symbolum Athanasii et dicitur hora prima ; Symbolum sanctorum Patrum dicitur in Missa, pro eo quod plures ibi haereses eliduntur et maioris fuit auctoritatis. Compositum enim fuit a trecentis decem et octo Patribus, qui praefigurati sunt per trecentos decem et octo vernaculos Abrahae, quos numeravit quando prostravit quinque reges, qui Loth cum substantia eius captivaverant. Ideo autem magis dicitur in Missa quam in alia hora, quia tunc populus magis convenit ; et dicitur post Evangelium, ut ostendatur esse tractum de Evangelii veritate ; dicitur etiam ante communionem, ut per ipsam fidem praeparentur corda fidelium, qui volunt corpus Domini suscipere, ut possint digne manducare sacramentaliter vel saltem manducent spiritualiter. Et sic patet qualiter Symbola diversificantur in frequentia et continentia, quae tamen concordant in sufficientia.

PrevBack to TopNext