Text List

III, D. 25, A. 2, Q. 3

III, D. 25, A. 2, Q. 3

Utrum fides creverit quantum ad assensus certitudinem.

Tertio quaeritur, utrum fides creverit quantum ad assensus certitudinem.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Certius assentitur ei quod clarius cognoscitur ; sed fides secundum diversitatem temporum profecit in claritate cognoscendi : ergo in certitudine assentiendi.

Item, certius assentitur rei quanto certior est in se ; sed necessarium certius est quam contingens : ergo fides quae est de necessario certior est quam fides quae est de contingenti. Sed fides, qua credimus Christum esse passum, est de necessario ; fides, qua crediderunt Christum esse passurum, fuit de contingenti : ergo certior est fides post adventum Christi quam ante.

Item, certius est aliquid quanto pluribus testibus confirmatur ; sed fides Ecclesiae pluribus testibus confirmata est qitam fuerit fides Synagogae, sive quantum ad mirabilia sive quantum ad martyria sive quantum ad Prophetarum oracula.

Item, quanto fides firmius adhaeret, tanto certior est, sed quanto fides est devotior, tanto firmius adhaeret ; sed secundum diversitatem temporum crevit fidei devotio : ergo crevit ipsius fidei certitudo. Quod autem secundum diversitatem temporum fidei devotio creverit, manifestum est, quia devotionem ipsius Ecclesiae admiratur Synagoga in Canticis quasi per totum, secundum quod Glossae exponunt ; et hoc ipsum expresse videri potest in choris Martyrum, Virginum et Confessorum, qui amplius abundant post Christi adventum quam ante.

Sed contra : Tota certitudo ipsius fidei pendet ex divina Veritate dictante ; sed ipsi divinae Veritati dictanti nulla omnino potest accrescere certitudo : ergo pari ratione nec ipsi fidei assentienti.

Item, cognitio fidei est conformis divinae praescientiae, a qua recipit illuminationem ; sed divina praescientia aeque certa est de futuro, antequam eveniat, sicut et de praeterito, postquam evenit : ergo videtur quod fides Patrum praecedentium adventum Christi habebat tantam certitudinem quantam habet fides eorum qui sunt subsecuti.

Item, aeque certa est ipsa fides de eo quod cognoscit sicut et prophetia ; sed "prophetia est divina inspiratio, rerum eventum immobili veritate denuntians", quae adeo est certa de futuro sicut et de praeterito - unde et futura frequenter annuntiat per modum praeteriti - ergo pari ratione videtur quod et fides in Patribus praecedentibus adventum Christi aeque certa fuerit sicut et in consequentibus.

Item, sicut in fide nostra nullus cadit error, nulla dubitatio, sic nec in fide praecedentium Patrum. Si ergo "albius dicitur quod est nigro impermixtius" et certius quod remotum est ab omni dubitatione, et aeque erat remota fides antiquorum Patrum ab errore et dubitatione sicut et nostra, ergo aequaliter erat certa : ergo fides non crevit quantum ad certitudinem.

Conclusio

Fidei certitudo in comparatione ad Veritatem dictantem non crevit, licet in comparatione ad ipsum credentem crescere possit.

Respondeo : Dicendum quod de certitudine fidei est loqui dupliciter secundum duplicem comparationem. Habet enim fides comparari ad ipsam Veritatem dictantem, habet etiam comparari ad ipsum intellectum assentientem. Si loquamur de certitudine fidei per comparationem ad Veritatem dictantem, sic eius certitudo nec habet minui nec augeri, quia, cum ipsa Veritas divina certissima sit et falli non possit, quantum est ex parte rationis dictantis, in fide quacumque, qua assentit divinae Veritati propter se et super omnia, status est certitudinis, nec habet ex illa parte fides proficere in certitudine, sicut ostendunt rationes ad secundam partem inductae. Si autem loquamur de certitudine fidei per comparationem ad ipsum credentem, sic concedi potest quod fides crescit quantum ad certitudinem, tum propter clariorem cognitionem, tum propter maiorem devotionem. Illa enim fides certior est quae apertius cognoscit et devotius acquiescit. Et quantum ad haec duo fides secundum diversitatem temporum crescit, secundum quod dicit magister Hugo de Sancto Victore, in libro De sacramentis : "Duo, inquit, sunt secundum quae fides crescere dicitur, cognitio et affectus. Secundum cognitionem fides crescit, quando eruditur ad scientiam ; secundum affectum vero, quando ad devotionem excitatur et roboratur ad constantiam". Et utroque modo crevit fides secundum diversitatem temporum. Quod enim creverit quantum ad devotionem, satis ostendunt Martyrum passiones ; quod quantum ad scientiam, satis ostendunt Doctorum eruditiones. Unde Hugo dicit quod illud signatum fuit in Numerorum 13, 24 de botro, qui portabatur in vecte, de quo ait sic : "Botrus siquidem in vecte Christus in cruce est, cuius mysterium in sacramento duo populi portant. Qui praecesserunt portaverunt, sed non viderunt, quia praecedentes adventum eius sacramenta passionis ipsius portaverunt, sed non omnes per cognitionem intelligere valuerunt. Secundi autem portant et vident, quia fideles post adventum Christi sacramentum passionis eius per fidem suscipiunt et per revelatam cognitionem iam aperte cognoscunt". Sic igitur patet quod, etsi certitudo fidei a parte Veritatis dictantis non habet incrementum, habet tamen proficere ex parte ipsius credentis.

Et secundum hoc patet responsio ad quaestionem propositam. Patet etiam responsio ad obiecta, quia rationes ad primam partem procedunt secundum unam viam et rationes ad secundam partem procedunt per aliam, sicut manifestum est pertractanti.

Patet etiam generaliter ex praedictis quis sit modus proficiendi in ipsa fide. Proficit enim fides quodam modo extensive quantum ad articulorum explicationem ; proficit etiam intensive quantum ad clariorem illuminationem ; proficit etiam radicative quantum ad certitudinis et devotionis adhaesionem ; et hoc dico respiciendo ad statum communem. Et per consimilem modum proficere habet in eodem homine et etiam in diversis hominibus qui sunt sub eadem Lege, sese gradatim excedentibus secundum fidei profectum. Et hoc est quod dicit Hugo de Sancto Victore : "Secundum incrementa fidei divetsa genera hominum inveniuntur. Quidam enim fideles sunt, qui sola pietate credere eligunt, sed utrum credendum sit vel non credendum, ratione non comprehendunt. Alii vero ratione approbant quod fide iam credunt. Alii vero quod fide credunt et ratione approbant purificatae mentis intelligentia experiuntur. In primis sola fides facit electionem ; in secundis ratio adiungit approbationem ; in tertiis puritas intelligentiae apprehendit certitudinem". Et sic patet responsio ad propositam quaestionem.

PrevBack to TopNext