Text List

III, D. 26, A. 1, Q. 3

III, D. 26, A. 1, Q. 3

Utrum spes sit virtus cardinalis an theologica.

Tertio quaeritur, utrum spes sit virtus cardinalis an theologica.

Rationes Principales

Et quod theologica, videtur. I ad Corinthios 13, 13 : "Nunc manent fides, spes, caritas, tria haec". Igitur ab Apostolo spes numeratur inter virtutes theologicas. Si ergo vere et proprie, necesse est spem reperiri in genere virtutis theologicae.

Item illa virtus est theologica, quae habet fineni cardinalium virtutum pro obiecto ; sed spes habet finem omnium virtutum pro obiecto : exspectat enim summam beatitudinem et perfectam remunerationem : ergo est virtus theologica.

Item, virtus quae maxime subservit contemplationi et facit sursum tendere est virtus theologica ; sed spes est huiusmodi ; quoniam sicut dicit Apostolus, ad Hebraeos 6, 19, spes incedit "usque ad interiora velaminis": ergo spes est virtus theologica.

Item, spirituale aedificium per virtutem theologicam inchoatur, utpote per fidem, et per virtutem theologicam consummatur, utpote per caritatem. Ergo per virtutem theologicam habet erigi, quia "eiusdem naturae debet esse medium cum extremis". Si ergo erigitur per spem, restat quod spes est virtus theologica.

Item, imago creationis reformatur per imaginem recreationis. Si ergo imago creationis necessario requirit tres potentias naturales, videtur similiter quod imago recreationis necessario requirat tres virtutes. Ergo, si imago habet reformari per virtutes theologicas, necesse est virtutes theologicas esse tres ; sed non est aliam dare praeter fidem et caritatem nisi ipsam spem : ergo spes est virtus theologica.

Sed contra : Nulla virtus, circa cuius actum contingit reperire excessum, est virtus theologica, immo potius cardinalis : quod patet, quia impossibile est nimis credere, impossibile et etiam nimis amare. Sed circa actum spei contingit reperire excessum, sicut patet in eo qui praesumit et plus sperat quam merita sua exigant. Ergo videtur quod spes sit virtus cardinalis, non theologica.

Item, virtus, quae est medium duarum malitiarum, est virtus cardinalis, non theologica ; sed spes est media inter duas malitias, videlicet inter desperationem et praesumptionem ; ergo spem non est reducere ad virtutem theologicam, sed magis ad cardinalem.

Item, consuevit multipliciter spes distingui, videlicet spes veniae, spes gratiae et spes gloriae ; sed venia et gratia sunt bona ordinata ad finem, virtus autem cardinalis consistit circa ea quae sunt ad finem : si ergo spes consistit circa talia, spes est virtus cardinalis, non theologica.

Item, sustinere et exspectare sunt actus longanimitatis et patientiae ; sed habitus distinguuntur per actus : ergo, cum expectare sit proprius actus ipsius spei, longanimitas et spes sunt habitus iidem et in eodem genere virtutis habent reponi. Sed longanimitas reponitur sub genere virtutis cardinalis : ponitur enim et assignatur esse pars fortitudinis : ergo videtur quod et ipsa spes sit virtus cardinalis.

Item, ad fortitudinem cardinalem spectat recte ordinare et fortificare contra affligentia et contra deterrentia ; sed spes est huiusmodi, quia facit hominem in tribulatione gaudere et stabilem esse : ergo videtur quod spes sit pars fortitudinis cardinalis : ergo non est in genere virtutis theologicae.

Conclusio

Spes est in genere virtutis theologicae.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio spes est in genere virtutis theologicae. Et ratio huius sumitur ex parte obiecti et ex parte subiecti. Ex parte quidem obiecti, quoniam sicut fides in credendo assentit ipsi Deo ut dictanti vera, sic spes ei innititur ut promittenti magna. Unde sicut obiectum ipsius fidei, quod habet rationem motivi, est quid increatum, quod Deus est, ratione cuius etiam fides ponitur esse in genere virtutis theologicae, sic etiam dicendum est et intelligendum de ipsa spe. Sumi etiam potest ratio ex parte subiecti, quia, cum anima secundum superiorem faciem reformari habeat per virtutes theologicas, et spes sit una de virtutibus faciens ad reformationem imaginis et perfectionem animae secundum partem superiorem, necesse est spem esse virtutem theologicam. Unde quemadmodum in patria tres erunt dotes secundum tres animae vires, quarum una reformabit et consummabit rationalem, videlicet ipsa visio, alia concupiscibilem, videlicet dilectio, tertia irascibilem, videlicet ipsa perfecta tentio, sic et in via necesse est ponere circa virtutes theologicas, quibus dotes habent correspondere.

Et sic tam ex parte subiecti quam ex parte obiecti colligitur quod spes sub genere virtutis theologicae debet reponi. Theologicae enim virtutes Deum habent pro obiecto et superiorem partem animae pro subiecto. Concedendae sunt ergo rationes quae sunt ad istam partem.

Ad Rationes

Ad illud quod obicitur, quod circa actum spei contingit reperire excessum, dicendum quod circa actum spei nunquam contingit reperire excessum propter nimietatem et intensionem ipsius actus : nemo enim potest nimis confidere in Domino ; sed, si habet excessum, hoc est propter defectum alicuius conditionis quae requiritur in actu sperandi, utpote si, neglectis meritis, omnino praesumit de misericordia Dei. Sed hoc non facit ipsam spem esse in genere virtutis cardinalis, quia quod dicitur virtus theologica differre a cardinali in hoc quod non est in theologica reperire excessum sicut in cardinali, intelligitur de illo excessu qui quidem consistit in actus intensione, non de eo qui est in debitae conditionis omissione. Nam huiusmodi excessus, secundo dictus, repugnantiam habet cum omni virtute ; primus vero non habet repugnantiam cum virtute theologica, quae habet obiectum infinitum, ita quod nec potest nimis amari nec nimis desiderari ; sed repugnantiam habet cum virtute cardinali, cuius obiectum est bonum creatum et finitum et limitatum ; ac per hoc exigitur quod in actu sit modus determinatus, ultra quem si procedat, egreditur limitem sibi secundum determinationem virtutis statutum.

Ad illud quod obicitur, quod spes est media duarum malitiarum, dicendum quod aliqua virtus potest dici esse medium duarum malitiarum dupliciter : aut sicut utriusque eliminativa et destructiva aut sicut ex utrisque constituta quantum ad ea quae sunt in eis bona. Si sit media sicut constituta, quemadmodum largitas habet aliquid de avaritia in hoc quod tenet tenenda, et aliquid de prodigalitate in hoc quod dat danda, sic est in genere virtutis cardinalis. Si autem sit media solum sit eliminativa, sic non oportet eam esse virtutem cardinalem ; et hoc modo media est spes inter desperationem et praesumptionem. Liberat enim ab illo duplici malo, sicut fides de Trinitate et Unitate liberat ab errore Arii et ab errore Sabellii Et ideo non cogit illa ratio quod spes non sit virtus theologica.

Ad illud quod obicitur, quod spe non tantum speratur gloria, sed etiam gratia et venia, dicendum quod non determinatur genus vel species ipsius virtutis penes obiectum quodcumque, sed penes illud obiectum quod habet rationem motivi. Quamvis autem spes versetur circa bona creata quae exspectat, ratio tamen movens non est aliquod creatum, sed aliqua immensitas illius summi Boni increati cui innititur. Et ideo, quamvis per spem exspectat quis gratiam plenam et veniam perfectam, quia ad ipsam comparatur spes tamquam circa materiam, propter illa non oportet eam reponi in genere virtutis cardinalis, sicut in praecedentibus habitum est de fide. Et si tu obicias, quod obedientia ponitur esse virtus cardinalis, et etiam latria, quia non tantummodo considerant obiectum increatum, sed etiam aliquid creatum concernunt, videlicet obedientia praeceptum et latria cultum debitum, ac per hoc, quod ita debeat esse in spe, dicendum quod non est simile, quia tam latria quam obedientia concernit aliquod creatum tali modo quod ratione illius respiciunt actum exteriorem. Non sic autem est de spe ; spes enim solummodo consistit in affectu interiori, qui praecipuam movendi rationem sumit ex parte superiori, videlicet ex parte obiecti increati.

Ad illud quod obicitur, quod longanimitatis est exspectare secundum quod spei, dicendum quod alia est exspectatio longanimitatis, quae est pars fortitudinis, quam sit exspectatio spei. Nam exspectatio spei consistit in quadam protensione ad bona aeterna, quae quidem consurgit ex confidentia qua anima innititur ipsi Deo ex tota virtute sua. Sed exspectatio longanimitatis est qua anima constantia mentis et robore animi exspectat de omnibus affligentibus et deterrentibus triumphare, et sic actus longanimitatis, secundum quod est fortitudinis, differt ab actu spei et quantum ad obiectum circa quod et quantum ad motivum. Et ideo non sequitur, quodsi longanimitas est in genere virtutis cardinalis, quod propter hoc virtus spei debeat sub eodem genere reponi.

Ad illud quod obicitur, quod spes fortificat contra affligentia, dicendum quod aliquis actus potest esse alicuius virtutis tripliciter : vel sicut elicientis vel sicut imperantis vel sicut adminiculantis. Fortiter autem perferre terribilia est ipsius virtutis fortitudinis sicut elicientis ; sed fidei est sicut imperantis et dictantis, iuxta illud quod dicitur ad Hebraeos 11, 33 de viris sanctis, quod per fidem vicerunt regna et fortes facti sunt in bello ; sed ipsius spei et caritatis est sicut adminiculantis. Amor enim Dei et certa exspectatio futurae beatitudinis multum adiuvant virtutem fortitudinis, ut possit omnia mala perferre, iuxta illud beati Gregorii : Spes praemii minuit vim flagelli.

PrevBack to TopNext