III, D. 26, A. 2, Q. 3
III, D. 26, A. 2, Q. 3
Utrum spes praecedat caritatem ordine naturae an e converso.
Tertio quaeritur de spe per comparationem ad habitum caritatis, et est quaestio, utrum spes praecedat caritatem ordine naturae an e converso ; et loquimur hic de habitibus in comparatione ad actus.
Rationes Principales
Et quod spes praecedat, videtur. Super illud Matthaei 1, 2 : "Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob", Glossa, id est : "Fides generat spem, spes generat caritatem". Ergo, si generans secundum ordinem naturae prius est generato, necesse est quod spes praecedat caritatem.
Item, constructio aedificii spiritualis similis est aedificio materiali ; sed in aedificio materiali non solum fundamentum praecedit aedificii complementum, sed etiam paries secundum rectum ordinem antecedit ipsum tectum : si ergo fides assimilatur ipsi fundamento sustentanti et spes parieti erigenti et caritas tecto consummanti, videtur quod spes praecedat ipsam caritatem.
Item, secundum naturalem ordinem imperfectum antecedit perfectum, non e converso ; sed caritas maior est et perfectior quam fides et spes, secundum quod dicitur I ad Corinthios 13, 13 : "Maior autem horum est caritas": ergo etc.
Item, nullus potest amare propter se et super omnia bonum, ad quod non sperat se passe pervenire. Si ergo caritas diligit Deum propter se et super omnia, actus caritatis consequitur actum spei : ergo caritas ipsam spem.
Sed contra : Primo auctoritate Magistri in littera : "Spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, veniens ex meritis praecedentibus ipsam spem, quam natura praeit caritas". Ergo secundum naturalem ordinem caritas est ante spem.
Item, Augustinus, in XIV De civitate Dei, dicit quod omnis affectio oritur ex amore. Ergo omnis affectio recta ex amore recto. Cum ergo caritas dirigat ipsum amorem voluntatis, virtus autem spei dirigat unam de quatuor affectionibus, videtur quod spes sit posterior caritate.
Item, nullus sperat nisi quod amat : quod enim non cupit aliquis nullo modo sperat. Ergo rectitudo amoris praecedit rectitudinem exspectationis ; sed caritas dirigit in amando, spes autem dirigit in exspectatio : ergo caritas ante spem.
Item, timor et spes sunt duae affectiones quasi simul currentes ; unde in Glossa, Deuteronomii 24, 6, dicuntur esse "duae molae". Sed omnis timor procedit ex amore : ergo et omnis spes : ergo spes gratuita procedit ex amore gratuito. Igitur secundum naturalem ordinem caritas antecedit spem.
Conclusio
Actus spei secundum ordinem naturae antecedit actum caritatis; unde etiam habitus spei in comparatione ad talem actum prior est caritate, licet secundum se consideratus cum habilu caritatishabeat simultatem.
Respondeo : Dicendum quod dupliciter est comparare habitum spei ad habitum caritatis, aut ratione habituum secundum se consideratorum aut ratione habituum comparatorum ad actus. Si loquamur de ipsis habitibus secundum se consideratis, sic non habent ordinem, sed simultatem. Omnes enim virtutes gratuitae simul infunduntur, secundum quod infra manifestabitur. Si autem loquamur de ipsis habitibus in comparatione ad actus, sic unus habet ordinem ad alterum, quia actus unius praeparat et disponit ad actum alterius et praeparando et disponendo est eius quodam modo principium et origo ; et ratione talis praeparationis et originis est ibi ordo. Quoniam igitur actus spei praeparat et disponit ad actum caritatis tamquam ad perfectionem et spiritualis aedificii complementum : nemo enim diligit aliquod bonum propter se et super omnia, nisi speret se ad illud bonum perventurum, hinc est quod secundum ordinem naturae actus spei antecedit actum caritatis, et bine est quod habitus spei in cormparatione ad talem actum caritate prior est. Unde concedendae sunt rationes ad istam partem.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur in contrarium ex auctoritate Magistri, quod spem natura praecedit caritas, dicendum quod spes accipitur ibi vel pro re sperata vel pro ipso statu spei, non autem pro primo eius actu vel habitu. Posset etiam dici quod istud dicit Magister secundum suam opinionem, qua credidit caritatem non esse habitum creatum, sed Spiritum Sanctum, qui est principium omnium aliorum bonorum. Unde, quia in hac opinione communiter Magister non sustinetur, et illud est verbum suum, auctoritas illa nullum habet robur.
Ad illud quod obicitur, quod amor est principium omnium affectionum, dicendum quod verum est de amore secundum statum imperfectum ; sed sicut amor secundum imperfectionem status est omnium affectionum principium, sic secundum suam perfectionem est omnium affectionum terminus finalis et complementum. Unde omnes affectiones animae ad id ordinantur ut Deus ametur perfecte ; caritas autem non nominat qualemcumque amorem, sed amorem praecipuum. Et ideo ex hoc non potest concludi quod caritas secundum naturalem ordinem praecedat ipsam spem.
Ad illud quod obicitur, quod nullus sperat nisi quod amat, dicendum quod verum est ; sed tamen ex hoc non sequitur quod spes caritatem sequatur, pro eo quod caritas addit talem circumstantiam super amorem, quae necessario subsequitur actum sperandi et eius rectitudinem, sicut prius tactum est. Cum enim duplex sit motus amoris caritatis, videlicet amor amicitiae et amor concupiscentiae caritas amore concupiscentiae desiderat Deum super omnia, amore vero amicitiae similiter diligit Deum propter se et super omnia. Unde Deum concupiscit plus quam aliud bonum, Deo etiam bonum optat plus quam habens caritatem optet sibi ipsi. Amor autem concupiscentiae adeo intensus esse non potest nisi praeambula exspectatione. Similiter nec amor amicitiae potest esse adeo elevatus nisi praecedat confidentia. Nullus enim vult plus bonum alii quam sibi nisi in illum totaliter confidat ; nullus etiam aliquod bonum super omnia concupiscit nisi qui se ad illud aliquando perventurum praesumit.
Ad illud quod obicitur, quod timor consequitur amorem, ergo et spes similiter, respondendum est, sicut dictum est, quod, licet haec affectio praecedat illam, tamen habitus iste in com paratione ad actum non praecedit ilium, propter praecipuam perfectionem quam caritas ponit circa actum diligendi. Praeterea, cum dicitur quod timor sequitur ad amorem, hoc non intelligitur de quolibet amore, sed de amore sui. Ideo enim quis timet poenam, quia se ipsum amat ; caritas autem non dicit principaliter amorem sui, sed amorem Dei. Et propterea non sequitur quod actus caritatis praecedat actum timoris ; nec ex hoc potest concludi quod similiter praecedat actum spei.
Ad illud quod obicitur, quod prius est a quo non convertitur consequentia, dicendum quod illud habet veritatem in his quae essentialiter consequuntur ad se invicem ; in his autem quae se invicem concomitantur non habet veritatem. Et hoc patet, quia sequitur, si est nix, quod sit album, sed non convertitur ; tamen albedo nivis non praecedit ipsam nivis substantiam. Quoniam ergo sperare et amare sunt actus se invicem concomitantes, ideo, quamvis actus amandi se extendat ad diligibilia, non oportet quod sit prius secundum ordinem naturae. Praeterea, quamvis caritas generalior sit a parte obiecti, tamen spes generalior et in plus est a parte subiecti. Omnis enim viator, qui habet caritatem, habet spem ; sed non convertitur, quia spes potest esse in peccatore ; et ideo actus spei origine praecedit actum caritatis respecta subiecti, a quo uterque actus sumit originem. Et sic ratio non valet.
Ad illud quod obicitur de dotibus, quod perfecta tentio sequitur perfectam dilectionem, dicendum quod illud non est usquequaque simile, propter hoc quod dotes in patria erunt aequalis perfectioni ; in via autem caritas maioris perfectionis et dignitatis est, quantum est de ratione virtutis, quam sit ipsa spes. Et ideo non oportet, quodsi in via exspectatio praecedit dilectionem praecipuam, quod propter hoc in patria tentio praecedat dilectionem perfectam. Quamvis enim virtutes aequales sint quantum ad rationem merendi, perfectior tamen est actus dilectionis quam exspectationis ; sed in gloria perfecte diligere non est maioris dignitatis quam perfecte habere et perfecte tenere. Unde, quamvis in via actus irascibilis praecedat actum concupiscibilis, non tamen sic oportet esse in patria, ubi est reformatio perfecta, immo potest esse e contrario. Sunt autem et hic alii modi respondendi, qui causa brevitatis omittuntur ad praesens propter hoc quod trahunt extra materiam istam ad ordinem et distinctionem ipsarum dotum.