Text List

III, D. 26, A. 2, Q. 4

III, D. 26, A. 2, Q. 4

Utrum spes sit in bonum sub ratione boni.

Quarto quaeritur de ipsa spe per comparationem ad obiectum, et est quaestio, utrum spes sit in bonum sub ratione boni.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, per rationem virtutis in communi, quia sicut scientia est respecta veri, sic virtus respecta boni ; sed omnis scientia est in verum sub ratione veri : ergo omnis virtus est in bonum sub ratione boni : si ergo spes est virtus, ergo est in bonum sub ratione boni.

Item, hoc ipsum videtur ratione magis propria, quae sumitur ex proprietate virtutis theologicae. Virtus enim theologica idem habet pro obiecto et pro fine ; sed "bonum et finis eidem sunt": ergo cum spes sit virtus theologica, et bonum sub ratione boni sit eius finis, ergo bonum sub ratione boni erit eius obiectum.

Item, hoc ipsum ostenditur adhuc ratione magis speciali per comparationem ad alia genera affectionum, quia sicut se habet gaudium respecta praesentis, sic spes respectu futuri ; sed gaudium est de bono praesenti sub ratione boni : ergo spes est de futuro bono sub ratione boni.

Item, hoc ipsum ostenditur adhuc specialiori ratione pet comparationem ad aliam speciem virtutis, quia, sicut dicit Augustinus, in hoc differt fides a spe, quia fides est respectu boni et mali, spes est respectu boni tantum. Si enim fides simul poterat esse boni et mali, pro eo quod non respiciebat bonum sub ratione boni, sed magis sub ratione veri, spes autem determinat sibi bonum, ita quod nullo modo est in eius oppositum, videtur ergo quod ipsa spes sit in bonum sub ratione boni.

Item, hoc ipsum ostenditur ratione magis propria per definitionem ipsius spei : "Spes, enim est exspecatio futurae beatitudinis". Si ergo beatitudo nominat bonum sub ratione boni, videtur ergo quod bonum sub ratione boni sit obiectum ipsius spei.

Sed contra : Virtutes theologicae distinguuntur per obiecta, secundum quod habent propriam rationem ; sed caritas est in bonum sub ratione boni : ergo, si spes distinguitur a caritate, bonum sub ratione boni non erit obiectum spei.

Item, circumscripta ratione boni et mali, adhuc contingit timere, sicut in patria Deum timebimus, non quidem sub ratione mali nec sub ratione boni, quia sub illa ratione amabimus : bonum enim sub ratione boni magis generat amorem quani timorem. Si ergo contingit timere, circumscripta ratione boni et mali, igitur et contingit sperare : ergo obiectum spei non est bonum sub ratione boni neque malum sub ratione mali.

Item, nullus timet malum quod est subiectum suae potestati, sed quicumque timet malum, timet sub ratione excellentis. Si ergo spes sic est in bonum sicut timor in malum, videtur quod spes non sit in bonum sub ratione boni, sed magis sub ratione ardui.

Item, sicut homo naturaliter appetit illuminari et delectari, ita etiam naturaliter appetit gloriari, et hoc dico secundum ipsius animae suprem um. Ergo sicut in nobis est reperire aliquas virtutes perficientes et dirigentes ipsam animam respectu veri illuminantis et respectu boni delectantis, utpote fidem et caritatem, ita erit respectu ardui et excellentis ; hanc autem non est dare nisi spem : ergo etc.

Item, licet omnes virtutes gratuitae quodam modo elevent mentem, et hoc maxime faciant virtutes theologicae, elevatio tamen et erectio ipsius animi propriissime competit ipsi spei. Ergo, si virtus spei maxime consistit in erigendo et elevando ipsum animum, cum animus noster magnus sit nec sit natus erigere se nisi ad magna et ardua, videtur ergo quod obiectum spei quantum ad efficaciam movendi, teneat rationem ardui : non ergo obiectum spei est bonum sub ratione boni.

Conclusio

Obiectum speo est bonum sub ratione magni et ardui, vel etiam bonum sub ratione gloriosi et aeterni.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod quidam dicere voluerunt obiectum spei esse bonum sub ratione futuri. Dixerunt enim quod omnes affectiones animae vel sunt respectu boni vel sunt respectu mali ; et sicut gaudium est respectu boni praesentis, dolor vero, qui est affectio sibi opposita, est respectu praesentis mali, sic spes est respectu futuri boni, timor vero respectu futuri mali. Quod autem movit eos hoc ponere fuit, quia posuerunt quod duplex sit tantum obiectum in quod tendit anima : unum, scilicet verum, in quod tendit intellectus ; alterum, scilicet bonum, in quod tendit affectus ; et ideo, cum spes non sit in verum sub ratione veri, voluerunt dicere quod sit in bonum sub ratione boni. In hoc tamen differt a caritate, quia caritas est in bonum sub ratione boni simpliciter, non considerando praesens nec futurum ; et quia bonum sub ratione boni est amandum, ideo actus ipsius caritatis est amare. Spes autem est in bonum, non tantum sub ratione boni, sed etiam sub ratione futuri ; et quia bonum futurum, in quantum futurum, est exspectandum, ideo actus ipsius spei est exspectare ; et quia exspectare et amare sunt actus diversi, hinc est quod spes et caritas diversae sunt virtutes, non principaliter ratione diversitatis obiectorum, sed ratone diversitatis actuum propriorum.

Licet autem hic modus dicendi videatur aliquid probabilitatis habere, interius tamen consideranti non satisfacit dubitationi nec consonat veritati. Nam quod dicitur quod non est aliud obiectum motivum potentiarum animae nisi verum sub ratione veri et bonum sub ratio boni, simpliciter non habet veritatem, pro eo quod, sicut in opponendo tactum est, quemadmodum rationalis tendit in verum et concupiscibilis in bonum, sic etiam irascibilis nostra tendit in arduum et magnum. Rursus, quod dicit bonum sub ratione boni futuri esse motivum alterius affectionis quam bonum sub ratione boni, non habet veritatem, pro eo quod bonum sub ratione futuri desideratur, et desiderium non est spes, sed magis quaedam differentia amoris et ad ipsam caritatem pertinet desiderare. Amplius, quod dicit timorem esse respectu mali sub ratione mali, non habet veritatem. Contingit enim timere, sicut in opponendo ostensum est, abstracta ratione mali, sicut timebitur Deus in patria. Praeterea, si quando malum timetur, non timetur nisi quia excellens : si ergo affectio, quae est timor, in suo obiecto magis concernit excellentiam quam malitia sub ratione motivi, restat similiter quod et affectio sibi correspondens, videlicet spes.

Est igitur obiectum spei bonum quidem, sed non sub ratione boni, sed magis sub ratione ardui sive magni. Et hoc quidem sic habet manifestari. Spei enim duplex est actus, quorum unus est principium et origo alterius : spes enim facit confidere et faciendo confidere facit exspectare. Nullus autem recte confidens confidit et innititur nisi in eo qui nec possit nec velit sibi deficere ; talis autem non est nisi ille qui est potentissimus in virtute et munificentissimus in liberalitate ; et hoc non habet nisi habeat excellentiam virtutis et largitatis. Cum autem quis totam fiduciam suam in eum posuit qui excellentissimae virtutis est et liberalitatis, magna ab eo exspecat se assecuturum. Quoniam ergo spes habet obiectum magnum et arduum in confidendo, hinc est quod habet pro obiecto magnum et arduum in exspectando. Et hinc est quod ipse Dominus, in quo speramus, magna promittit nobis in consolationem spei nostrae, iuxta quod dicit Abrahae, Genesis 15, 1 : Noli timere, Abraham, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis ; quasi dicat : Ego protector, in quo debes confidere, et merces tua magna, quam debes exspectare.

Concedendum est igitur quod obiectum spei est bonum sub ratione magni vel ardui. Et quia gloriosum nominat magnum sublimitate, aeternum nominat magnum diuturnitate, illud intensive, istud extensive, ideo concedi potest etiam quod obiectum spei sit bonum sub ratione gloriosi et sub ratione aeterni, hoc est sub ratione excellentis et indeficientis, quia haec duo concurrunt ad perfectam rationem magnitudinis ipsius boni. Concedendae sunt ergo ratiories quae sunt ad partem istam.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod sicut se habet scientia ad verum, ita virtus ad bonum, dicendum quod hoc non est omnino simile, quia cognitiva non habet obiectum nisi unius rationis, scilicet verum ; sed affectiva, cum duplicetur in duas vires, videlicet in concupiscibilem et irascibilem, obiectum habet duplicis rationis, videlicet bonum quod concupiscit, et arduum ad quod se erigit.

Ad illud quod obicitur, quod virtus theologica idem habet pro obiecto et pro fine, dicendum quod, si hoc intelligatur de identitate quantum ad substantiam, sic verum est, quia ipse Deus est finis et obiectum earum. Si autem loquamur quantum ad rationem movendi, sic non habet veritatem nisi in sola virtute quae est caritas ; ipsa enim habet bonum sub ratione boni et pro obiecto et pro fine ; ideo principatum tenet inter ceteras virtutes, sicut infra manifestabitur. In fide autem et spe non habet veritatem ; et quoniam in illa ratione procedit ab identitate secundum substantiam ad identitatem secundum rationem, ideo in processu illo est peccatum secundum accidens.

Ad illud quod obicitur, quod sic se habet spes respectu futuri sicut gaudium respectu praesentis, dicendum quod similitudo bona est quantum ad differentiam futuritionis et praesentialitatis, sed quantum ad rationem boni motivi non est similitudo Bonum enim sub ratione boni, quando praesens est, delectat et reficit ipsam concupiscibilem ; sed sub hac ratione non habet elevare et erigere, immo potius sub ratione excellentis. Delectatio enim, quae est in gaudio, respicit convenientiam ; sed erectio, quae est in spe, respicit excellentiam.

Ad illud quod obicitur, quod spes est respectu boni tantum, ergo habet obiectum bonum sub ratione boni, dicendum quod illud non sequitur, pro eo quod ista non est sola ratio propter quam aliquid tendat solummodo in bonum, quia motivum eius est bonum sub ratione boni, sed etiam propter hoc quod illud quod est motivum eius habet semper bonum sibi substratum. Et hoc modo intelligendum est se habere in spe. lllud enim arduum et excellens, ad quod assequendum erigitur anima, non potest esse nisi bonum.

Ad illud quod obicitur, quod spes est exspectatio futurae beatitudinis, dicendum quod spes non exspectat beatitudinem nisi in quantum tenet rationem magni et ardui, hoc est rationem excellentis et indeficientis. Et quia ista duo importat beatitudo de sua prima ratione, hinc est quod spes magis habet definiri per beatitudinem quam alia virtus ; unde in ratione illa est peccatum secundum accidens. Quamvis enim beatitudo habeat rationem boni, tamen non cadit principaliter sub exspectatione spei sub illa ratione, sed in quantum habet rationem ardui.

PrevBack to TopNext