III, D. 26, A. 2, Q. 5
III, D. 26, A. 2, Q. 5
Utrum spes sit in parte animae cognitiva vel affectiva.
Quinto quaeritur de spe per comparationem ad subiectum, et est quaestio, utrum spes sit in parte animae cognitiva vel affectiva.
Rationes Principales
Et quod sit in cognitiva, videtur. Primo, per illud quod dicitur I ad Timotheum 1, 5 super illud : "Finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona", Glossa : de conscientia bona, id est de spe. Si ergo spes est conscientia et conscientia se tenet ex parte cognitivae ; videtur quod et ipsa spes.
Item, Bernardus, in quadam homilia super Cantica : "Deus futurus est rationi plenitudo lucis, voluntati multitudo pacis et memoriae continuatio aeternitatis". Sed continuatio aeternitatis est dos correspondens exspectationi ipsius spei : ergo, si illa respicit ipsam memoriam, videtur quod ipsa exspectatio spei in via esse in memoria habeat ; sed haec est potentia cognitiva : ergo etc.
Item, Augustinus, definiens spem, in libro De civitate Dei, dicit quod "spes est virtus, qua quis se ad illud quod credit, perventurum praesumit". Ex hac definitione videtur quod nihil aliud sit sperare quam firmiter credere se perventurum ad aliquod arduum et excellens ; sed tam credere quam firmiter credere est potentiae cognitivae : igitur sperare spectat ad potentiam cognitivam. Sed "cuius est actus, eius est et habitus": ergo idem redit, qpod prius.
Item, imago creationis reformatur per imaginem recreationis, quae quidem consistit in gratia et tribus virtutibus theologicis. Ergo, si virtutes reformantes sunt in potentiis quas reformant, necesse est esse virtutes theologicas in illis potentiis in quibus attenditur integritas imaginis. Si ergo illae potentiae sunt intelligentia, memoria et voluntas, et caritas respicit voluntatem, fides intelligentiam, videtur ergo quod spes respiciat memoriam : ergo est in potentia cognitiva.
Item, certitudo respicit potentiam cognitivam. Ergo, cum "spes sit certa exspectatio futurae beatitudinis", spes est in potentia cognitiva tamquam in subiecto.
Sed contra : Quatuor genera affectionum distinguuntur a Sanctis et a philosophis, videlicet gaudium et dolor, spes et timor. Ergo, si omnis affectio et habitus regulativus affectionis est in potentia affectiva, cum spes vel nominet affectionem vel habitum directivum affectionis, videtur ergo generaliter quod spes sit in potentia affectiva.
Item, eiusdem potentiae est sperare cuius est et timere ; sed timre non. est nisi potentiae affectivae : ergo nec sperare. Sed cuius est actus, eius est et habitus : ergo etc.
Item, "opposita nata sunt fieri circa eamdem vim" ; sed spes et desperatio sunt opposita : si ergo desperatio est in potentia affectiva, videtur similiter quod et ipsa spes.
Item, sicut contingit potentiam rationalem et concupiscibilem obliquari et dirigi, ita etiam irascibilem. Ergo sicut est aliqua virtus theologica in rationali et aliqua in concupiscibili, ita aliqua debet esse in irascibili ; sed haec non est nisi spes : ergo spes est in irascibili : ergo spes est in potentia affectiva.
Conclusio
Spes est in potentia animae affectiva, et quidem in parte irascibili.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio spes est in potentia affectiva : est enim in ipsa irascibili, quae est pars potentiae affectivae. Potentiae enim irascibilis non tantum est detestari mata culpae et perpeti mata poenae, sed etiam aggredi terribilia et erigi ad magna et ardua. Et propterea non tantum ponimus in ipsa esse iram et patientiam, sed etiam fortitudinem et spem : fortitudinem, inquam, in quantum negotiatur circa ea quae sunt ad finem ; spem autem, secundum quod se erigit ad excellentiam ipsius finis.
Hoc autem satis potest aperte colligi tum ex parte affectionis substratae, tum ex parte conditionis adiunctae, tum ex parte dotis subsecuturae. Ex parte affectionis substratae, quia, cum quatuor sint affectiones, videlicet gaudium et dolor, spes et timor, sicut gaudium et dolor sunt circa eamdem potentiam, ita etiam spes et timor. Cum igitur planum sit timorem esse ipsius potentiae irascibilis, non est dubium quin affectio spei ad potentiam irascibilem pertineat ac per hoc habitus virtutis spei dirigens affectionem illam. Ex parte similiter conditionis et proprietatis annexae hoc ipsum potest satis aperte videri. Spei enim est stabilire et quodam modo assecurare de assequenda futura beatitudine ; stabilitio autem et confirmatio pertinet ad potentiam irascibilem. Sicut enim rationalis se habet ad claritatem, et concupiscibilis ad voluptatem, sic etiam irascibilis ad securitatem. Quia ergo assecuratio est conditio concomitans ipsam spem, indubitanter verum est virtutem spei ad irascibilem pertinere. Ex parte dotis futurae hoc ipsum potest haberi. Sicut enim ad fidem subsequitur visio, ita ad spem subsequitur perfecta tentio. Firmiter autem tenere hoc est illius potentiae cuius est habitum defendere ; hanc autem non est dubium esse potentiam irascibilem. Et ideo concedendum est habitum spei esse in irascibili potentia ac per hoc in virtute animi affectiva, sicut rationes concludunt, quae sunt ad partem istam.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur, quod spes dicitur conscientia, dicendum quod in processu illo est peccaturn secundurn aequivocationem, quia conscientia potest nominare ipsam spem et potest nominare lumen directivum ad bene agendum ; et hoc ultimo modo spectat ad potentiam cognitivam, alio modo non : ideo non sequitur quod virtus spei sit in potentia animae cognitiva. Praeterea, alius defectus est ibi, quia nomine conscientiae intelligitur spes, non quia spes sit conscientia, sed quia spes est certa exspectatio, consurgens ex gratia et meritis ; merita autem esse non possunt nisi ubi est conscientia bona.
Ad illud quod obicitur, quod Deus futurus est memoriae continuatio aeternitatis, dicendum quod illud verbum Bernardi intelligitur mediate et non primo. Nam continuatio aeternitatis respicit illam virtutem cuius est perpetuo tenere ; et hoc est potentiae irascibilis, cuius est in praesenti exspectare : et ideo ex hoc non sequitur quod spes sit primo in potentia memorativa, sed quod aliquo modo ipsam respiciat, vel principaliter vel ex consequenti.
Ad illud quod obicitur, quod sperare non est aliud quam firmiter credere se habiturum aliquid, dicendum quod spes dicitur et large et proprie. Large accipiendo spem, sic dicit credulitatem quodam modo firmatam respectu alicuius boni assequendi, sive a se sive ab alio ; quemadmodum, cum quis videt alium bonae indolis, dicit quod sperat ipsum esse futurum bonum hominem, ibi sperare idem est quod probabiliter credere ; et sic sumitur large et improprie et bene potest pertinere ad virtutem cognitivam. Alio modo sperare, secundum quod dicitur proprie, idem est quod confidere et ex illa confidentia cum quadam securitate tendere ad habendum illud quod speratur ; et hoc modo pertinet ad virtutem affectivam. Et haec duo, videlicet confidentiam illam et securam tendentiam, comprehendit Augustinus sub verbo praesumendi, quod, quamvis sequatur credulitatem cognitionis, tenet tamen se ex parte affectionis. Et ideo ex illa ratione non potest concludi quod potentia cognitiva sit subiectum spei.
Ad illud quod obicitur, quod imago recreationis respondet imagini creationis, dicendum quod verum est quod respondet ; nihilominus tamen imago creationis plus se tenet ex parte cognitivae, imago vero recreationis plus se tenet ex parte affectivae, secundum quod dicit Augustinus quod imago est in potentia cognoscendi, et similitudo in potentia diligendi. Et quia imago recreationis plus se tenet ex parte affectivae, ideo duae virtutes sunt in parte affectiva totaliter et principaliter, videlicet spes et caritas. Et virtus spei reformando potentiam irascibilem, quae est potentia affectiva, per consequens reformat ipsam memoriam, quae in actu communicat cum ea, videlicet in actu tenendi. Et ideo non oportet quod spes reponatur in memoria sicut in proprio subiecto. Sed haec planius determinata sunt in libro secundo, distinctione decima sexta.
Ad illud quod ultimo obicitur de certitudine, patet responsio ex his quae dicta sunt supra, pro eo quod certitudo spei non est pertinens ad potentiam cognitivam, sed magis ad potentiam affectivam, quae quidem certitudo est quaedam assecuratio tenens se ex parte potentiae irascibilis. Patet igitur quid sit subiectum spei quantum ad animae potentiam.
Ulterius etiam posset esse hic inquisitio de subiecto spei quantum ad substantiam, et circa hoc possent quaeri plura dubitabilia. Primo quaeritur, utnim spes sit in angelis bonis. Secundo, utrum sit in animabus beatis. Tertio, utrum aliquo modo sit in angelis malis. Quarto, utrum fuerit in his qui fuerunt in limbo. Quinto, utrum sit in his qui sunt in purgatorio. Sexto et ultimo quaeritur, utrum fuerit in Christo. Sed quoniam omnes hae quaestiones pro magna parte pendent ab illa quaestione qua dicitur de evacuatione spei, et, illa visa, cetera sunt facilia, ideo quaestiones istae ad praesens omittuntur, quia quaedam ex eis determinabuntur infra, quaedam ex eis tanguntur in littera, ut sic vitetur superfluitas, quae est memoriae inimica.