III, D. 26, Dubia
III, D. 26, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de illa definitione, quam ponit, cum dicit : Spes est virtus, qua spiritualia et aeterna bona sperantur. Si enim bonum aeternum est unum solum, videtur quod male dicat pluraliter : qua aeterna bona sperantur. Item, nullum aeternum est temporale ; sed omne futurum est temporale : igitur, cum per spem exspectantur futura bona, sicut dicitur in alia definitione, videtur quod per ipsam non exspectentur bona aeterna.
Propter hoc quaeritur, quae sit differentia inter illa duo membra, videlicet inter spiritualia bona et aeterna.
Respondeo : Dicendum quod spes definitur hic per comparationem ad obiectum proprium. Obiectum autem ipsius spei est ipsum bonum aeternum et gloriosum. Hoc autem est duplex, scilicet creatum et increatum ; et respectu utriusque est spes, principaliter tamen respectu Boni increati. Et secundum hoc dupliciter potest intelligi praedicta definitio. Et si intelligatur de Bono increato, tunc spes dicitur exspectare aeterna bona, quae quidem, quantum est in se, carent principio et fine. Si autem intelligatur de bono creato, tunc dicitur exspectare bona aeterna, id est perpetua. Utroque tamen modo pluraliter dicitur exspectare bona aeterna, non quia plura sint bona summa, sed quia bonum aeternum, quod est ipsa immensa Bonitas, omnia bona excellit per sui eminentiam ; et bonum perpetuum, quod est beatitudo creata, omnia bona comprehendit per aequivalentiam. Et ideo pluraliter dixit aeterna, non propter aeternitatis multitudinem, sed propter boni exspectati omnimodam plenitudinem.
Ad illud vero quod obicitur, quod est exspectatio boni futuri, dicendum quod nihil impedit aliquod bonum esse aeternum in se et temporaliter ab aliquo haberi in praemio ; et sic est in mercede quae exspectatur per spem, quod aeterna est in se et tamen futura est exspectanti, qui ad eam nondum pervenit.
Ad illud quod quaeritur, quae differentia sit inter illa duo membra, dicendum quod primum membrum explicatur per secundum, quia ibi ponitur et pro id est, ut sit sensus : spiritualia, id est aeterna. Vel potest dici quod per hanc differentiam spiritualia distinguitur spes ab affectione naturali ; per hoc autem quod dicitur aeterna distinguitur a virtute cardinali et tangitur propria ratio spei ; quae est in bonum sub ratione aeterni. Vel potest dici quod per hoc quod dicitur spiritualia tangitur obiectum generale, quod habet rationem materialis, secundum quod consuevit dici quod spes quaedam est veniae, quaedam gratiae, quaedam gloriae. Per hoc autem quod dicitur aeternum tangitur obiectum proprium et formale sive motivum.
Dub. II.
Item quaeritur de alia definitione quam ponit ibi : Spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, proveniens ex gratia et meritis, quia, secundum quod dicit Philosophus, "peccat qui definit quod est in motu per id quod est in quiete et e converso". Sed exspectare est quiescere, sperare quodam modo est tendere in rem speratam : ergo male definitur per exspectationem. Item, "omnis notificatio debet dari per propria" ; sed beatitudo et gratia et merita sunt ceteris virtutibus communia : ergo inconvenienter spes definitur per illa.
Iuxta hoc quaeritur : cum "unius rei sit tinum esse, et ita una definitio", quomodo differt praedicta notificatio ab aliis notificationibus quae consueverunt assignari de spe ?
Respondeo : Diendum quod spes est nomen affectionis et est nomen virtutis. Secundum quod est nomen affectionis, sic definitur a Philosopho: "Spes est suspicio futuri boni". Secundum autem quod est nomen virtutis et nominat habitum, sic habet definiri et notificari per suum actum. Actus autem ille tripliciter potest comparari : vel ad obiectum tantum, et sic est illa definitio Magistri: "Spes est virtus, qua spiritualia et aeterna bona sperantur" ; vel ad obiectum et principium, et sic est illa Haymonis : "Spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, veniens ex gratia et meritis" ; vel ad obiectum et habitum praeambulum, et sic est illa Augustini, De civitate Dei : "Spes est virtus qua quis se ad illud quod credit perventurum praesumit".
Aliter etiam potest assignari distinctio inter istas tres notificationes, quod prima sit formalis, data per genus et differentias ; secunda causalis, data per actum et causam ; tertia vero partim causalis, partim formalis, quia datur per genus spei et aliam virtutem praeambulam, scilicet fidem, quae tangitur in verbo credendi.
Ad illud ergo quod obicitur, quod exspectatio est quies, dicendum quod, quamvis sit quies corporalis, tamen est quaedam sollicitatio mentis. Qui enim exspectat adventum desiderat expectati ; exspectatio vero, secundum quod ponitur in definitione spei, non est exspectatio corporalis, sed magis mentalis, quae est quaedam inhiatio et protensio respectu finis assequendi.
Ad illud quod obicitur, quod haec notificatio data est per communia, dicendum quod illa communia, secundum quod in hac notificatione ponuntur, sunt appropriata. Nam beatitudo appropriatur ipsi spei ratione ultimae dotis, quae quidem est perfecta tentio, correspondens ipsi spei, et ea ratione qua nomine beatitudinis. intelligimus bonum excellens et indeficiens. Similiter gratia et merita eidem appropriantur prout iunguntur insimul. Gratia enim respicit Dei benignitatem et misericordiam, merita vero Dei aequitatem et iustitiam. Quoniam vero virtutis spei est proprie utrumque respicere, ut liberet a desperatione et praesumptione, quae solmnmodo alterum intuentur, ideo proprie convenit ipsi spei quod dicitur veniens ex gratia et meritis : meritis, inquam, praecedentibus vel in proposito vel in radice vel in usu, sicut in praecedentibus fuit ostensum.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Et sicut fides, ita et spes est de invisibilibus. Videtur enim falsum dicere, quia, si fides et spes communicant in obiecto, ergo sunt eadem virtus. Item, in temporalibus ita bene potest quis sperare pecuniam quam videt sicut pecuniam quam non videt. Ergo pari ratione et in spiritualibus : ergo spes non debet dici esse de invisibilibus. Item, spes respicit ipsum affectum, visibile autem et invisibile respicit intellectum : ergo, si obiectum et habitus respiciunt eamdem potentiam, male dicitur spes esse de invisibilibus.
Respondeo : Dicendum quod in aeternis bonis perfecte videre habere est, sicut dicit Augustinus ; propter quod dicitur Ioannis 17, 3 : "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum" etc. Ideo respectu eorumdem bonorum spiritualium non videre et non habere se mutuo concomitantur. Quoniam ergo spes est de non habitis - quia nemo sperat illud quod habet, sed illud quod habendum est et respectu aeternorum bonorum non habitum est non visum -hinc est quod Magister dicit quod sicut fides est de invisibilibus, ita et spes. In hoc tamen est differentia, quod fides est de invisibilibus secundum quod sunt invisibilia, spes autem est de invisibilibus secundum quod sunt non habita, sed habenda. Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Ad illud enim quod primo obicitur, quod communicant in obiecto, dicendum quod non sub eadem ratione respiciunt illud obiectum, sed sub alia et alia.
Dus. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Spes non est nisi bonarum rerum nec nisi futurarum et ad eum pertinentium qui sperat. Contra hoc enim obicitur primo ratione primi membri, quia dicit poeta :
Ergo spes est malarum rerum. Item, sicut aliquis exspectat propriam exaltationem, ita exspectat adversarii sui confusionem : ergo sicut exspectat bonum suum, ita exspectare potest malum alienum.
Item, obicitur contra secundum membrum, quod dicit non nisi futurarum , quia beatitudo non est futura nec habenda a praescito : ergo, si spes non est nisi rerum futurarum, nullus praescitus habet spem.
Item, obicitur contra tertium membrum, quo dicitur ad eum pertinentium, quia Lucae ultimo, 21 dicitur : Nos autem sperabamus quod ipse redempturus esset Israel. Ergo contingit sperare bonum commune : non ergo tantum spes est respectu boni proprii.Item, Augustinus dicit quod de nemine desperandum est, dum est in via ; sed de quo contingit desperare, et sperare : ergo videtur quod de alio contingit sperare. Item, cum fides et caritas possint non tantummodo esse de bonis propriis, sed et de bonis communibus, quare non similiter est hoc reperire de spe ?
Respondeo : Dicendum quod spes est respectu futuri, respectu futuri boni et respectu futuri boni proprii, secundum quod accipitur proprie pro ipsa virtute. Respectu futuri est, in quantum distinguitur a gaudio et dolore, et convenit cum timore, quia illae duae affectiones sunt respectu praesentium, sed istae duae respectu futurorum. Respectu boni est, in quantum distinguitur a timore, quia timor est respectu disconvenientis, spes respectu convenientis. Respectu boni proprii est in quantum non solum distinguitur ab aliis affectibus, sed etiam in quantum distinguitur ab aliis virtutibus, utpote a credulitate fidei ; ipsa enim spes procedit ex gratia et meritis. Et quoniam meritum non assecurat de beatitudine nisi eum qui meretur, quia unicuique retribuetur secundum merita sua, hinc est quod per virtutem spei nemo sperat nisi sibi. Et secundum hoc patet quod illa differentia, quam assignat Augustinus inter fidem et spem, recte et convenienter assignatur ; sumitur enim spes proprie pro ipsa virtute. Si autem accipiatur spes communiter pro ipsa suspicione, sic potest esse non tantum boni, sed etiam mali ; et sic accipit poeta.
Et per hoc patet responsio ad primum obiectum : ille enim est extensus et improprius modus accipiendi ipsam spem. Si vero spes dicatur minus communiter de quacumque exspectatione boni, sic potest esse exspectatio non solum proprii boni, sed etiam communis. Et sic accipitur Lucae ultimo, 21 et etiam ab Augustino. Et per hoc patet responsio ad illas duas auctoritates. Prout autem accipitur proprie pro ipsa spe, quae est exspectatio veniens ex gratia et meritis, sic non est nisi respectu proprii boni, quia nemo redditur securus de salute nisi per merita propria ; ideo non est simile de fide et caritate. Et per hoc patet responsio ad ultimo obiectum.
Ad illud vero quod obicitur, quod si spes est tantum futurarum rerum, sic praescitus non habet spem, dicendum quod futurum dicitur dupliciter : vel quantum ad eventum vel quantum ad ordinem. Quantum ad eventum dicitur futurum quod evenit ; quantum ad ordinem dicitur futurum quod est ordinatum ad eveniendum ; vel futurum dicit eventum simpliciter, non respectu exspectationis. Et hoc ultimo modo dicitur spes esse futurorum ; ipse autem obicit prout accipitur priino modo, et ideo non valet.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quibusdam non indocte videtur fidem spem in Christo non fuisse, sicut in Sanctis iam beatificatis vel in angelis non sunt. Obicitur contra primum, quia in Psalmo [30, 1] : "In te, Domine, speravi" etc., dicitur in Glossa : "Hoc dicitur in persona Christi". Ergo Christus habuit spem. Item, hoc videtur ratione, quia Chritus fuit simil viator et comprehensor ; et in quantum viator defuit sibi stola corporis. Si ergo Christus fuit perfecte viator sicut et perfectus comprehensor, videtur quod debuit habere omnia dona gratiarum et omnes virtutes quae respiciunt statum viae.
Item obicitur contra secundum de Sanctis iam beatificatis, quia dicitur Apocalypsis 6, 11 quod dictum est eis ut exspectarent adhuc modicum tempus. Ergo, si spes est exspectatio videtur etc. Item, animae sanctae in patria exspectant glorificationem suorum corporum, quae est quaedam pars beatitudinis. Resumendo enim corpora perfectius contemplabuntur, quoniam, sicut dicit Augustinus, "animae propter desiderium corporum retardantur ne omnino ferantur in summum caelum"
Item obicitur contra tertium, quia videtur quod angeli habeant spem. Dicitur enim I Petri 1 , 12 : "In quem desiderant angeli prospicere ; desiderium" autem est respectu non habiti : ergo, si de eodem potest esse spes de quo et desiderium ; videtur ergo quod angeli sperent. Item, angelis accrescet gloria quaedam et decor de nostra glorificatione et beatitudine. Si ergo hanc exspectant et nondum habent, videtur quod habeant spem.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister, nec Christus nec animae beatae nec sancti angeli, proprie loquendo, habent spem. Et ratio huius est, quia spes est exspectatio praemii substantiali ; omnes autem hi praedicti substantiale praemium habent : et ideo carent spe proprie dicta. Alia etiam ratio est, quia spes habet annexam fidem ; fides autem est cognitio aenigmatica. Et quia claritas visionis divinae tollit omne aenigma, per consequens evacuat fidem et evacuando fidem evacuat ipsam spem. Et ob hanc duplicem rationem, sicut Magister innuit in littera, convenienter dicitur quod nec Christus nec Sancti nec angeli beati habeant spem.
Ad rationes autem ad oppositum respondetur faciliter, pro eo quod, licet in eis non ponatur spes proprie dicta, secundum quod est exspectatio praemii substantialis, potest tamen, large accipiendo spem pro quacumque exspectatione, videlicet stolae secundae et alicuius gaudii accidentalis, poni in Christo et in angelis et in animabus beatis. Sed quare spes-virtus non est respectu praemii accidentatis, sed substantialis et quare etiam in Sanctis evacuatur, hoc infra melius manifestabitur, cum agetur de evacuatione virtutum.
Ad illud tamen quod obicitur de desiderio, dicendum quod non est simile de desiderio et spe, quia spes est respectu non habiti, sed desiderium potest esse respectu habiti, ut continuetur et tollatur fastidium ; et sic est in angelis. Similiter ad illud quod obictur de auctoritate Psalmi, consuevit dici quod hoc dicitur de Christo ratione membrorum. Alia satis patent.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : De antiquis vero Patribus, qui apud inferos tenebantur, dici potest quod fidem et spem habuerunt. Sed contra : spes se commetitur statui viae ; sed illi non erant in statu viae : ergo non habebant spem. Item, spes datur homini ad hoc quod mereatur. Ergo, si illi erant extra statum meriti, non videtur quod habuerint spem.
Iuxta hoc quaeritur de animabus quae sunt in purgatorio, utrum habeant spem. Et quod sic, videtur, quia adhuc non habent apertam visionem per speciem : ergo spes non est evacuata in eis. Sed contra hoc est, quia ipsi certi sunt quod non possunt damnari : ergo videtur quod non indigeant fulcimento spei.
Iuxta hoc quaeritur, utrum daemones aliquo modo habeant spem. Et quod sic, videtur, quia dicitur Iob 40, 28 de Behemoth : Ecce spes eius frustrabitur. Ergo ipse habet spem : Sed contra : sciunt peccatum suum esse irremediabile, ergo desperant : ergo non habent spem. Et Augustinus dicit de diabolo quod "ad cumulum damnationis suae desperavit".
Respondeo : Dicendum quod, quia spes non tollitur nisi per subsequens praemium et per contrarium habitum, et Sancti in limbo et animae in purgatorio nec erant assecuti praemium nec inciderant in contrarium habitum sive in defectum, hinc est quod spem habebant, sicut dicit Beda, et habetur in quarto libro, distinctione prima, quod "Patres in limbo felici spe ingressum ianuae caelestis exspectabant". Daemones vero et alii damnati, qui habent contrarium habitum spei, scilicet desperationem, spem habere non possunt. Similiter sancti Beati assecuti sunt praemium, per quod spes evacuatur, sicut infra manifestabitur.
Ad illud vero quod obicitur, quod spes commetitur se statui viae et datur ad merendum, dicendum quod sancti Patres quodam modo erant in via et nondum pervenerant ad patriam. Praeterea, meritum non respicit ipsam spem universaliter, sed secundum statum.
Ad illud quod obicitur, quod in purgatorio certi sunt quod damnari non possunt, dicend um quod hoc non est propter assecutionem gloriae, sed propter confirmationem liberi arbitrii, quod est extra statum merendi et demerendi ; et illa confirmatio non evacuat spem, quamvis ponat extra statum vertibilitatis ipsius liberi arbitrii et ideo demeriti.
Ad illud quod obicitur de Behemoth, dicendum quod spes accipitur ibi improprie pro exspectatione dilationis iudicii, in quo acrius quam modo punietur ; vel etiam pro exspectatione iudicii divini diutius continuandi super peccatores, quorum utroque frustrabitur diabolus in die iudicii et citius quam vellet iudicabitur. Et ex his patent illa dubia quae supra de subiecto spei quaerebantur.