Text List

III, D. 27, Divisio Textus

III, D. 27, Divisio Textus

In praecedentibus egit Magister de duabus virtutibus theologicis, videlicet de fide et spe. Hic sequitur tertia pars, in qua intendit agere de caritate. Dividitur autem ista pars in partes sex secundum sex distinctiones quas continet. In quarum prima agit de caritate secundum eius essentiam et definitionem. In secunda vero quantum ad diligibilium numerum et distinctionem, infra, distinctione vigesima octava : Hic quaeri potest, utrum illo mandato etc. In tertia vero quantum ad diligendi ordinem, infra, distinctione vigesima nona : Post praedicta de ordine caritatis etc. In quarta vero quantum ad meriti perfectionem, infra, distinctione trigesima : Hic solet quaeri, quid potius sit plurisque meriti. In quinta vero quantum ad ipsius caritatis durationem, infra, distinctione trigesima prima : Illud quoque praetermittendum non est etc. In sexta vero in comparatione ad aeternam dilectionem, infra, distinctione trigesima secunda : Praedictis adiciendum est de dilectione Dei etc.

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in partes duas, in quarum prima determinat Magister de ipsa caritate quantum ad eius essentiam et unitatem. In secunda vero quantum ad eius actum et modum, ibi : Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus.

Prima pars dividitur in partes quatuor. In quarum prima continuat partem istam ad praecedentis partis inquisitionem. In secunda vero parte ponit caritatis definitionem, ibi : Caritas est dilectio etc. In tertia vero comparat eam ad divini mandati duplicationem, ibi : Haec autem habet duo mandata. In quarta vero removet dubitationem, ibi : Hic quaeritur, si ex ea ipsa dilectione etc.

Similiter secunda pars principalis, in qua determinat de ipsa caritate quantum ad actum et modum, dividitur in partes quatuor, in quarum prima determinat quis modus circa actum caritatis reperiatur. In secunda vero ostendit ubi ille modus insinuatur ibi : Dilectionis autem Dei modus insinuatur etc. In. tertia vero inquirit utrum ille modus in via impleatur, ibi : Istud autem praeceptum penitus non impletur etc. In quarta vero et ultima ostendit qualiter unum praeceptum caritatis in altero implicatur, ibi : Cum autem duo sint praecepta caritatis. Subdivisiones autem partium in littera satis sunt manifestae.

PrevBack to TopNext