Text List

III, D. 27, Tractatio Quaestionum

III, D. 27, Tractatio Quaestionum

Ad intelligentiam autem huius partis secundum duo quae tangit Magister incidit hic quaestio circa duo principaliter. Primo enim queritur de ipsa caritas quantum ad habitum. Secundo vero quaeritur de eadem quantum ad eius actum et modum. Circa primum sex possunt quaeri. Primum est, utrum caritas sit habitus creatus. Secundum est, utrum sit habitus virtuosus. Tertium est, utrum sit habitus ab aliis virtutibus distinctus. Quartum est, utrum sit habitus in se ipso indivisus. Quintum est, utrum sit habitus mere gratuitus. Sextum et ultimum est, utrum sit habitus aliquando informis an semper formatus. Sed quoniam duorum primorum veritas satis haberi potest ex his quae in primo libro fuerunt determinata, ubi ostensum est quod caritas sit vrtus creata, ideo nunc restat determinare atia quatuor sequentia.

PrevBack to TopNext