III, D. 27, A. 1, Q. 1
III, D. 27, A. 1, Q. 1
Utrum caritas sit habitus ab aliis virtutibus distinctus.
Circa primum de quatuor sic proceditur et quaeritur, utrum caritas sit habitus ab aliis virtutibus distinctus an omnibus virtutibus communis et generalis.
Rationes Principales
Et quod sit habitus omnibus communis, videtur. Et primo, auctoritate Apostoti, 1 ad Corinthios 13, 4, ubi Apostolus dicit : "Caritas patiens est, benigna est" etc., et enumerat ibi quindecim opera virtutum ; sed quidquid habet in se actus omnium virtutum est commune et universate ad omnes virtutes ; habitus autem caritatis est huiusmodi, secundum quod in praecedenti auctoritate habetur : ergo omnibus virtutibus est communis.
Item, Hieronymus: "Ut breviter complectar omnem definitionem virtutis, virtus est caritas qua diligitur omne diligendum". Ergo, cum definitio et definituril sunt aequalis ambitus, et virtus sit generatis ad omnes virtutes, videtur simititer quod et caritas.
Item, Augustinus, De civitate Dei, et Bernardus, De diligendo Deo, dicunt quod "virtus non est aliud quam ordo amoris vet amor ordinatus". Ergo, cum amor ordinatus nihil aliud sit quam caritas, et omnis virtus nihil aliud sit quam amor ordinatus, omnis virtus est caritas : ergo caritas non est ab aliis virtutibus distincta.
Item, sicut se habet praeceptum caritatis ad alia praecepta, sic se habet habitus caritatis ad alios habitus virtutum ; sed praeceptum caritatis omnia atia praecepta comprehendit, sicut dicitur ad Romanos 13, 8 : "Qui diligit proximum Legem implevit": ergo videtur quod habitus caritatis contineat in se habitus omnium virtutum et non si ab aliis distinctus.
Item, sicut se habet obiectum caritatis ad obiecta aliarum virtutum, ita se habet habitus caritatis ad alios habitus ; sed obiectum caritatis est bonum sub ratione boni simpliciter : si ergo hoc est commune obiectis omnium aliarum virtutum, videtur quod habitus caritatis sit communis omnibus aliis habitibus.
Item, qui habet ditectionem caritatis in via habet omne quod necessarium est ad meritum, quia dicit Augustinus: "Tene caritatem, et fac quidquid vis" ; similiter, qui habet dotem fruitionis correspondentem caritati, in patria habet sufficientissimum praemium : "Frui enim, secundum quod dicit Augustinus, est amore inhaerere". Ergo, si caritas inchoata sufficit ad meritum et caritas consummata sufficit ad praemium, videtur quod, habita caritate, aut ceterae virtutes superfluant aut ipsa non differat ab habitibus aliarum virtutum. Sed constans est quod aliae virtutes non superfluant : restat ergo quod ipsa ab aliis virtutibus non distinguitur.
Sed contra : I ad Corinthios 13, 13 : "Nunc manent fides, spes, caritas, tria haec". Quod recte connumeratur et superponitur habitis aliis virtutibus, distinguitur ab aliis virtutibus ; sed caritas connumeratur et superponitur aliis virtutibus : ergo ab illis distinguitur.
Item, hoc ipsum ostenditur ab obiecto, quia sicut fides respicit Deum sub ratione veri et spes sub ratione ardui, sic caritas sub ratione boni. Si ergo bonum sub ratione boni et verum sub ratione veri dicunt diversas rationes movendi, et secundum diversitatem rationis movendi est distinctio in habitibus et actibus, videtur ergo quod caritas differat ab aliis theologicis virtutibus : ergo multo fortius ab aliis, scilicet cardinalibus.
Item, hoc ipsum ostenditur ab actu proprio, quia constans est quod diligere et credere et sperare actus sunt diversi, loquendo formaliter. Si ergo penes diversitatem actuum principalium necesse est esse diversitatem habituum, videtur quod necesse sit ponere habitum caritatis ab habitibus aliarum virtutum differre.
Item, penes diversitatem subiectorum est diversitas proprietatum ; sed sicut fides est in rationali et spes in irascibili, sic caritas et amor est in concupiscibili : si ergo vis concupiscibilis distincta est ab aliis viribus, necesse est quod habitus caritatis distinctus sit ab aliis habitibus.
Item, hoc ipsum ostenditur per comparationem ad suum oppositum, quia vitium directe oppositum caritati distinguitur ab aliis vitiis, utpote odium ab infidelitate et desperatione. Si ergo distinctio malorum et vitiorum est ratione bonorum quibus opponuntur, cum sint privationes, videtur quod, si vitium caritati oppositum ab aliis vitiis distinguitur, consimiliter et habitus caritatis ab aliis habitibus.
Item, hoc ipsum ostenditur per comparationem ad praemium, quia quandocumque aliqui sic se habent quod quando unus perficitur, alii evacuantur, necesse est illos habitus per essentiam differre ; sed habitus caritatis in patria perficitur et consummatur ; habitus vero fidei et spei evacuantur, sicut dicit Magister, et habitum est in distinctione praecedenti : ergo necesse est caritatis habitum ab habitibus aliarum virtutum distingui.
Conclusio
Caritas est habitus ab aliis virtutibus distinetus.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc reperitur triplex modus dicendi.
Quidam enim dicere voluerunt quod caritatis habitus est ab aliis virtutibus indistinctus, propter ipsorum habituum essentialem unitatem. Dixerunt enim ipsos habitus virtutum ab invicem non differre per essentiam nisi sola relatione ad actus. Et hoc ipsum dixerunt de potentiis animae. Et quod sint unum per essentiam inter se invicem, hoc probare nituntur propter mutuam ipsorum habituum denominationem. Cum enim formae disparatae nullo modo possint se ipsas denominare, et una virtus aliam denominet, ut iustitia est prudens, et prudentia est iusta, fides amat, et caritas credit : impossibile est igitur habitus virtutum essentialiter inter se differre. Ex hac eadem ratione concludere voluerunt quod non differant a caritate, cum caritati attribuantur quasi omnium virtutum actus, sicut dicit Apostolus, I ad Corinthios 13, 4. Et hoc ipsum dicunt sensisse Augustinum, in libro De moribus Ecclesiae, ubi sic definit virtutem : "Nihil omnino esse virtutem affirmaverim nisi summum amorem Dei. Nam "illud quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris quodam vario affectu, quantum intelligo, dicitur"".
Sed quantumcumque hoc innuerent auctoritates, ponere tamen omnes habitus virtutum a se invicem non differre nisi sola relatione, non videtur consonum rationi nec etiam doctrinae communi. Quod enim diversitas sit in potentiis animae et ipsarum habitibus, manifestat ipsa diversitas actuum et obiectorum. Et propterea, cum una virtus denominat alteram vel actus unius attribuitur alteri, hoc non est intelligendum fieri propter omnimodam. ipsorum habituum indifferentiam, sed propter mutuam circumincesionem et concomitantiam ; sicut dicimus de potentiis animae quod se invicem circumincedunt et supra se mutuo reflectuntur, non quia omnino idem sint, sed quia, cum sint in eodem et possint reflecti super illud, in quo sunt, quia anima intelligit se et amat se, per consequens et super se invicem reflectuntur. Et propterea, quia reflexio non tantummodo fit propter omnimodam indivisionem convenientiae, verum etiam propter circumincessionem concomitantiae, ideo non cogimur ponere nec potentias animae nec habitus, secundum id quod sunt, ab invicem non differre. Nec Augustinus, in libro De moribus Ecclesiae, vult illud dicere, sed omnes virtutes alias vult ad caritatem tamquam ad fundamentum reducere, sine qua aliae virtutes non sunt verae virtutes, quia ad veram beatitudinem non perducunt.
Est et hic alius modus dicendi, videlicet quod caritas ab aliis virtutibus non distinguitur propter ipsius caritatis generalitatem. Voluerunt enim quidam dicere quod ipsa vis concupiscibilis diffunditur per omnes alias vires, pro eo quod omnes vires animae appetunt sua obiecta. Unde amor reperitur in omnibus viribus, ut dicunt, et amor ordinatus in omnibus virtutibus ; et quia caritas non est aliud quam ordo amoris, hinc est quod dicere voluerunt caritatem ob suam gerieralitatem non distingui ab aliis virtutibus.
Sed nec illud videtur rationabile usquequaque nec convenienter dici, cum Apostolus eam distinguat ab aliis. Nec ratio, quam assignant, multum est efficax, pro eo quod concupiscibilis ita est vis in se distincta, secundum quod rationalis et irascibilis. Unde quod actus concupiscibilis ad actum aliarum virium concurrit, hoc non est propter identitatem et indivisionem in essendo, sed propter simultatem et ordinem in movendo. Unde et generale sive universale consuevit aliquid dici dupliciter : vel propter communitatem in praedicando, vel propter communitatem in causando ; sicut sol dicitur causa universalis, non quia de aliis causis inferioribus praedicatur, sed quia alias adiuvat et movet. Et ideo, sicut possibile est quod aliquid habeat rationem generalis motoris respectu aliorum, et tamen in se sit unum et ab eis distinctum in causis naturalibus, sic reperire contingit in.animae potentiis et viribus. Et ideo, quamvis voluntas imperet aliis viribus animae et caritas aliis virtutibus, non oportet propter hoc ponere quod ab eis non distinguatur.
Tertius vero modus dicendi communis et usitatus rationi et auctoritatibus satis consonus est quod caritatis habitus est ab habitibus aliarum virtutum distinctus, sicut innuit ipse Apostolus. Et eius distinctio ab habitibus aliis potest colligi ex multiplici ipsius comparatione, sicut in opponendo fuit demonstratum, primo videlicet ex comparatione ad obiectum, quod sub ratione movendi ab aliis distinguitur ; secundo per comparationem ad actum, qui differt ab actibus aliarum ; tertio per comparationem ad subiectum proprium ; quarto per comparationem ad oppositum, quod ei determinate opponitur, ita quod non habitibus aliarum virtutum ; quinto per comparationem ad praemium, in quo perficitur, cum habitus spei et fidei evacuetur ; sexto vero et ultimo per comparationem ad suum principium, quod repraesentat. Consistit enim imago recreationis in tribus virtutibus theologicis et unitate gratiae, sicut imago creationis in tribus potentiis et unitate substantiae. Si ergo ipsae potentiae, ad hoc quod sint recte imago, a se invicem discernuntur et una de altera non praedicatur ; si in tribus virtutibus theologicis reperitur similiter ratio cuiusdam imaginis, opportunum est ponere ipsas ab invicem distinctas esse. Concedendum est igitur habitum caritatis distinctum esse ab habiti bus aliarum virtutum ; concedendae sunt etiam rationes quae hoc ostendunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Apostoli, patet responsio ex iam dictis, quoniam actus aliarum virtutum attribuuntur ipsi caritati non sicut elicienti, sed sicut imperanti, et sicut motori primo, non sicut motori immediato. Et ideo ex hoc non potest concludi quod caritas ab aliis virtutibus non distinguatur, quia non habet generalitatem ad illas in praedicando, sed solum in movendo.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Hieronymi, quod virtus non est aliud quam caritas, dicendum quod praedicatio illa est praedicatio causalis. Ideo enim omnes virtutes definiri possunt per caritatem, quia amor caritatis dat eis rationem merendi, qua ablata, non est, proprie loquendo, dicenda virtus esse in anima.
Ad illud quod obicitur per auctoritatem Augustini, dicendum similiter quod notificationes illae et consimiles per causam datae sunt. Et si tu quaeras, per quod genus causae, responderi potest quod caritas respectu aliarum in movendo quodam modo habet rationem efficientis, quodam modo formalis, quodam modo finalis. Amor autem caritatis aliis virtutibus, ut in actus suos exeant, imperat et imperando informat et facit eos meritorios et informando iungit fini et in ipso quietat, dum facit nos Deo adhaerere et ipso frui ; et ideo merito virtus gratuita per caritatis amorem est definienda. Posset etiam aliter dici quod amor ille qui cadit in definitione virtutis generaliter non est amor caritatis, quae est una de virtutibus theologicis, sed est amor omnibus et ceteris virtutibus communis et generalis. Et ideo in processu illo est sophisma consequentis a superiori ad inferius affirmando.
Ad illud quod obicitur, quod praeceptum caritatis comprehendit omnia praecepta, dicendum quod non comprehendit ea per omnimodam identitatem, sed per quamdam reductionem : omnia enim praecepta reducuntur ad illam et in illa consummantur ; et ideo ex hoc non potest concludi quod habitus caritatis sit aliis communis nisi solum per radicationern, secundum quod dicit Gregorius quod praecepta sunt multa per diversitatem operis et unum in radice dilectionis, quia quidquid praecipitur, in sola caritate radicatur. Hoc autem non est quia solius caritatis sit exsequi praecepta iniuncta, sed quia aliae virtutes sine caritate non exsequuntur divina praecepta secundum acceptionem divinam.
Ad illud quod obicitur, quod obiectum caritatis commune est obiectis aliarum virtutum, respondendum est per interemptionem, quia obiectum caritatis non est quodcumque bonum, sed bonum summum et bonum sub ratione boni ; et ita obiectum caritatis distinguitur secundum substantiam ab obiectis virtutum cardinalium, quae habent obiectum creatum ; ab obiecto vero aliarum virtutum theologicarum secundum substantiam non distinguitur, sed secundum rationem movendi, quae quidem ratio movendi facit diversitatem in actu et habitu et potentia substantiae motae, sicut patet, quia, quamvis unum et idem sit verum et bonum, tamen cognitio et affectio et potentia cognitiva et affectiva et habitus scientiae et virtutis habent ad invicem differentiam.
Ad illud quod obicitur, quod caritas sufficit ad praemium et meritum, dicend um quod caritas dicitur sufficere ad meritum et ad praemium propter connexionem aliarum virtutum et dotum. Qui enim habet caritatem habet alias virtutes, et qui habet dotem sibi correspondentem habet alias dotes, et ita sufficientiam in merito et praemio, non ratione caritatis tantum, sed ratione aliarum virtutum annexarum. Et ideo ex hoc non potest concludi quod aliae virtutes superfluant vel quod caritas sola sit virtus ab aliis non distincta , pro eo quod non habet sufficientiam per se sola, sed prout est cum aliis coniuncta. Et per hoc patet quod non potest aliquis sufficienter mereri nisi speret et credat ; nunquam autem potest aliquis esse expeditus et habilitatus ad credendum et sperandum nisi mediante fide et spe ; similiter circa dotes praemii intelligendum est.