Text List

III, D. 27, A. 1, Q. 2

III, D. 27, A. 1, Q. 2

Utrum habitus caritatis sit unus indivisus an per species multiplicatus.

Secuhdo quaeritur, utrum habitus caritatis sit unus indivisus an per species multiplicatus.

Rationes Principales

Et quod habeat per species multiplicari, videtur. Primo per obiecta, quoniam circa diversa volita et obiecta diversae sunt voluntates ; sicut enim vult Augustinus, voluntates diversificantur secundum volita ; sed caritas est amor Dei et proximi : si ergo Deus et proximus distant distantia infinita, necesse est habitum regulantem animum ad amandum Deum et amandum proximum esse alium et alium.

Item, hoc ipsum ostenditur per praecepta, quia, ubi sunt diversa praecepta, diversi sunt habitus habilitantes animam ad illa praecepta implenda, maxime cum. ipsis praeceptis praecipiuntur opera virtutum. Si ergo circa actum caritatis duo consistunt mandata, videtur quod virtus caritatis non sit una.

Item, hoc ipsum ostenditur per modos diligendi. Alius enim est modus diligendi Deum quam diligendi proximum : Deum enim debet un usquisque diligere plus quam se et ex toto corde, sed proximum sicut se ipsum et ex parte. Si ergo habitus virtutis datur ad modificandum actum, cum alius et alius sit hinc et inde modus, alius et alius erit hinc et inde habitus.

Item, hoc ipsum ostenditur per simile, quia sapientia, quae est de aeternis, alius est habitus et aliud donum quam scientia, quae est de temporalibus ; et similiter latria, quae est cultus Dei, est alia virtus quam dulia, quae est honor proximi. Ergo pari ratione alia et alia virtus erit qua diligitur proximus et qua diligitur Deus.

Item, plus differt vita activa a contemplativa quam differant operationes eiusdem vitae ad se invicem. Ergo similiter plus differt virtus quae dirigit hominem ad vitam contemplativam ab ea quae dirigit ad vitam activam quam duae virtutes quae dirigunt ad vitam contemplativam. Sed caritas, secundum quod est amor Dei, dirigit ad vitam contemplativam, prout est amor proximi, ad vitam activam : cum ergo caritas, secundum quod est amor Dei, differat a fide, licet utraque harum sit virtus dirigens ad vitam contemplativam, videtur multo fortius quod amor Dei et proximi ab invicem distinguuntur.

Item, amor amicitiae et amor concupiscentiae sunt diversae species amoris ; sed caritas amat Deum amore concupiscentiae, quia Deum desiderare et appetere, proximum vero amore amicitiae : si ergo illae sunt diversae affectiones et diversae dilectiones, videtur quod virtus caritatis habeat multiplicari.

Sed contra : Sicut una est summa Veritas, sic una est summa Bonitas ; et sicut fides omnino assentit summae Veritati et propter illam credit quidquid credit, sic caritas omnino adhaeret summae Bonitati et propter illam amat quidquid amat. Ergo sicut fides est una virtus et unus habitus respectu credendorum, ita et caritas respectu amandorum.

Item, sicut se habet rationalis ad verum et irascibilis ad arduum, sic se habet concupiscibilis ad bonum ; et sicut aliae duae vires habent unitatem in se, sic et ipsa concupiscibilis ; sed rationalis in donum credendo verum non habet perfici nisi una virtute, similiter et irascibilis in exspectando arduum : ergo similiter videtur quod concupiscibilis in amando bonum non habeat nisi unam solam virtutem. Sed haec est caritas : ergo etc.

Item, quanto aliquid est magis unitivum, tanto magis habet in se unitatem ; sed virtus caritatis inter ceteras virtutes est praecipue unitiva, cum ipsa sit vinculum perfectionis, sicut dicitur ad Colossenses 3, 14 : ergo videtur quod caritas inter ceteras virtutes teneat unitatem : ergo non habet subdividi per alias species.

Item, in omni genere in quo contingit reperire ordinem motorum necesse est esse statum in uno ; sed caritas omnibus virtutibus animae imperat et omnes movet, tam theologicas quam cardinales : ergo necesse est ipsam habere unitatem : non ergo multiplicatur per species.

Conclusio

Habitus caritatis est unus atque indivisus secundum speciem, licet secundum numerum multipliciter

Respondeo : Dicendum quod habitus caritatis est unus et indivisus secundum speciem, licet secundum numerum plurificetur in diversis. In diversis enim animabus plures sunt caritates, cum habitus et accidentia numerentur penes subiecta. In omnibus autem in quibus est, est una caritas secundum speciem, propter hoc quod unitas habitus venit ab unitate obiecti et actus principalis ; et hoc quidem est reperire in caritate, si quis diligenter velit attendere. Actus enim caritatis est diligere, diligere autem idem est quod velle bonum. Cum ergo caritas diligit aliquem, bonum optat ei quem diligit ; istud autem bonum, quod caritas optat, unum solum est, videlicet bonum aeternum et bonum summum. Istud autem summum bonum aliquando homo per caritatem optat Deo, aliquando sibi, aliquando proximo. Secundum quod optat ipsum ipsi Deo, dicitur diligere Deum, quia vult quod ipse Deus sit summum bonum et quod habeat omne bonum per essentiam. Secundum quod optat illud proximo, sic dicitur diligere proximum, quia vult quod habeat illud bonum per gratiam et gloriam. Secundum quod optat illud sibi, sic dicitur diligere se ipsum. Generaliter ergo in actu dilectionis ipsius caritatis unum est bonum optatum, licet multa sint quibus illud bonum optatur ; et illud est obiectum principale ipsius habitus diligendi, quoniam ipsum propter se optatur a caritate, ita quod habet rationem obiecti principaliter moventis et finis quietantis. Et, quia illud est unum solum, sive comparetur ad se sive comparetur ad eum qui habet caritatem sive comparetur ad eius proximum, hinc est quod caritatis habitus habet esse unus. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod obiecta sunt diversa, iam patet responsio, quia, licet caritas diligat proximum, tamen proximus non est principale obiectum, sed est illud ad quod principale obiectum caritatis comparatur. Quia enim proximus est imago Dei et capax ipsius Dei, ideo virtus caritatis, quae desiderat summum Bonum haberi ab omni eo qui potest ipsum habere et ipso frui, appetit summum Bonum a proximo haberi, sicut et ab eo in quo est ; et hoc non est aliud quam amare proximum per caritatis affectum. Et si tu obicias, quod caritas non tantum facit quod homo velit proximo bonum, quod Deus est, sed etiam omne aliud bonum, dicendum quod hoc non est principaliter et elicitive, sed quasi consequenter et imperative ; et hoc manifestabitur infra magis aperte, cum de his quae sunt diligenda ex caritate.

Ad illud quod obicitur, quod duo sunt praecepta caritatis, dicendum quod illa duo praecepta non sunt diversa formaliter, sed solum materialiter, quia "unum illorum clauditur in altero", secundum quod Magister dicit in littera. Et propter hoc non sequitur quod habitus caritatis diversificetur secundum formam.

Ad illud quod obicitur de diversitate modorum, dicendum quod diversitas illorum modorum est ex diversitate comparationum illius summi Boni, quod potest diligi vel optari sibi ipsi et potest optari creaturae ; quae nata est in ipso beatificari. Unde diversitas illorum modorum non venit ex diversitate principalis obiecti, sed ex varia comparatione ipsius. Et propterea non sequitur quod sit diversitas in virtute modificante, quia diversitas comparationis obiecti non sufficit ad faciendum habitum diversificari.

Ad illud quod obicitur de sapientia et scientia, latria et dulia, dicendum quod non est simile, quia sapientia negotiatur de aeternis secundum rationes aeternas et scientia de temporalibus secundum rationes temporales ; et ideo diversas rationes habent, secundum. quas diriguntur et in actibus suis regulantur. Sed caritas unam solam habet rationem moventem, videlicet ipsam summam Bonitatem, quae cum sit summe amabilis, et prout est in se et prout participatur a creatura, utroque modo caritas eam amat, et sic habet unam rationem motivam ; et propterea non debet sic diversificari sicut sapientia et scientia. Eodem modo dicendum est de latria et de dulia, sicut in praecedentibus est ostensum, distinctione nona.

Ad illud quod obicitur de differentia contemplativae et activae, dicendum quod contemplativa et activa vita nominat statum sive virtutis exercitium ; diversitas autem status vel exercitii non inducit diversitatem in habitu, sed diversitas principalis obiecti. Unde eaedem virtutes secundum diversos status et diversum exercitium dirigunt hominem in utraque vita, sicut fides dirigit hominem in contemplationem et operationem. Propter hoc non sequitur quod caritas, eo quod ad activam vitam et contemplativam dirigat et habilitet, sit virtus duplex

Ad illud quod ultimo obicitur de amore amicitiae et concupiscentiae, dicendum quod, sicut dictum est in praecedentibus de actu confidentiae et exspectationis, quod unus habet ex altero oriri et unus alium quodam modo includit, sic amor amicitiae quodam modo includit amorem concupiscentiae. Qui enim est amicus alii, optat ei aliquod bonum ; et dum optat ei illud bonum, et ipsum bonum optatum facit concupiscere et eidem facit adhaerere. Unde sicut spes innititur summae Immensitati sive Potestati, sic caritas adhaeret et adhaerere facit summae Bonitati ; et iste eius actus primus et unicus, ex quo oritur et in quo includitur amor concupiscentiae et amor amicitiae. Et propterea sicut spes non diversificatur propter actum confidentiae et exspectationis, sic nec caritas propter actum amicitiae et concupiscentiae. Quod autem adhaerere Deo sit actus caritatis principalis, Augustinus satis expresse dicit, in libro De moribus Ecclesiae, et Apostolus, I ad Corinthios 6, 17 : Qui adhaeret Deo unus spiritus est ; et Dionysius, De divinis nominibus : Amorem, sive divinum sive naturalem sive intellectualem, unitivam quamdam dicimus virtutem. Et quia unum est illud bonum, cui principaliter caritas unit, hinc est quod habitus caritatis unitatem habet, sicut prius ostensum est.

PrevBack to TopNext