Text List

III, D. 27, A. 2, Q. 3

III, D. 27, A. 2, Q. 3

Utrum idem motus dilectionis possit esse in Deum et in proximum.

Tertio quaeritur, utrum idem motus dilectionis possit esse in Deum et in proximum.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Idem est motus in finem et in id quod est ad finem, quia motus non numeratur propter differentiam medii, sed extremi ; sed motus caritatis est in Deum tamquam in finem, in proximum solummodo tamquam in viam : ergo unus et idem motus potest esse in utrumque obiectum.

Item, ubi est unum dilectum, ibi est unus motus dilectionis ; sed, cum diligitur Deus et proximus, unum est dilectum ; nam, sicut dicit Augustinus, "in proximo non diligitur nisi Deus": ergo respectu utriusque unus est caritatis actus et motus.

Item, unus et idem est honor quo honoratur imago beati Petri et ipse beatus Petrus, quia "honor imaginis refertur ad prototypum", sicut dicit Damascenus ; sed dilectio proximi refertur ad Deum : ergo unus est motus dilectionis quo amatur Deus et proximus.

Item, "ubi unum propter alterum, utrobique tantum unum", sicut vult Philosophus ; unde qui tenet equum per frenum una tentione tenet utrumque : ergo pari ratione, cum homo diligat proximum propter Deum, una dilectione potest diligere utrumque.

Item, quamvis plures sint divinae personae, tamen una dilectione diliguntur a nobis, quia in eis est una ratio diligendi, scilicet Bonitas summa ; sed similiter una est ratio diligendi Deum et proximum, videlicet ipsa summa Bonitas : ergo videt ur quod uno dilectionis motu simul amari possit Deus et proximus.

Sed contra : Sicut vult Philosophus, "motus numeratur tripliciter, scilicet subiecto, tempore et termino sive obiecto". Sed alius est terminus sive obiectum dilectionis, cum.amatur Deus et cum amatur proximus : ergo motus dilectionis est hinc inde alius et alius.

Item, nullus diligit aliquid deliberative nisi praecogitans ; sed nullus simul et semel potest Deum et proximum intelligere, quia, sicut dicit Philosophus, "intelligimus unum solum": ergo pari ratione simul et semel non potest utrumque diligere : ergo alio motu dilectionis amatur Deus, alio proximus.

Item, unus et idem motus non potest esse intensior et remissior ; sed motus dilectionis in Deum est intensior quam motus in proximum : ergo motus iste et ille est alius et alius.

Item, magis conformatur in ratione diligendi Petrus et Paulus quam Deus et proximus ; sed non potest unus motus dilectionis esse in Petrum et Paulum, immo secundum proprias rationes diversis motibus diliguntur : ergo alius et alius motus dilectionis est in Deum et in proximum.

Item, praeceptum respicit virtutis actum et usum ; sed duo sunt praecepta caritatis, secundum quod dicitur Matthaei 22, 37-40 : unum respectu Dei et aliud respectu proximi : ergo videtur quod motus et actus dilectionis respectu illorum duorum habeant distingui et numerari.

Conclusio

Motuscaritatis in Deum non potest idem esse, nisi quando in Deum est ut finem ultimum, in proximum vero ut obiectum; vel quando ntrumque obiectum respicit sub diversa ratione, scilicet Deum ut bonum, quod optat, proximum vero, cui optat.

Respondeo : Dicendum quod motus dilectionis in Deum et in proximum potest esse dupliciter : aut ita quod in utrumque sit tamquam in obiectum et terminum ; aut ita quod in unum sit tamquam in obiectum et in alterum tmquam in finem ultimum. Si est in unum tamquam in obiectum et in alterum tamquam in finem ultimum, sic potest esse unus et idem motus in proximum et in Deum, ut patet, quia uno actu dilectionis diligitur proximus propter Deum, et est ille motus quasi collativus. Si autem sit in utrumque, sicut in obiectum, hoc potest esse dupliciter, quia, cum actus caritatis sit diligere, et diligere sit velle bonum alicui, dupliciter secundum hoc habet obiectum caritatis assignari, videlicet ut illud bonum dicatur obiectum quod optatur et ille etiam cui optatur. Potest ergo motus caritatis ad Deum et proximum comparari in ratione obiecti dupliciter : vel sub eadem ratione et uniformi, ita quod utrumque diligat sicut illud cui optat bonum ; vel difformiter, ita quod unum respiciat sicut illud bonum quod optat, et aliud sicut illud cui optat. Si respiciat difformiter, sic adhuc idem. Potest esse motus dilectionis in Deum et in proximum. Caritas enim in illo motu quo diligit proximum optat proximo Deum. Si autem respiciat uniformiter, si necesse est motum dilectionis esse alium et alium in Deum et in proximum. Alius enim motus dilectionis est quo volo bonum Deo, alius, quo volo bonum proximo, quia alius et alius est dilectionis terminus ; et unus est intensior et alius remissior. Et secundum hoc circa actum dilectionis consistunt duo praecepta. Et secundum hanc viam rationes ad istam partem adductae procedunt, et ideo concedi possunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, patet responsio, quia procedit secundum quod actus dilectionis est in proximum sicut in obiectum et in Deum sicut in finem ; et sic non recipit numerationem, sed quamdam relationem et rectam ordinationem.

Ad illud quod secundo obicitur, quod est idem utrobique dilectum, similiter patet responsio, quia procedit secundum alteram viam, videlicet secundum quod Deus dicitur diligi, cum optatur proximo ; sed si intelligamus de dilecto, ut illud dicatur dilectum cui bonum optatur, non est idem dilectum, cum diligitur Deus et cum diligitur proximus.

Ad illud quod obicitur, quod eadem est adoratio qua adoratur imago Petri et Petrus, dicendum quod non est simile hinc inde, quia aliter refertur dilectio proximi ad Deum, aliter honor imaginis refertur ad prototypum. Honor enim imaginis refertur ad prototypum npn solum sicut ad finem, sed etiam sicut ad obiectum. Unde totaliter refertur honor in illum qui per imaginem signatur ; rion enhn adoratur signum secundum quod res, sed solum ipsum signatum. Non sic autem est in dilectione, quia, cum diligitur proximus propter Deum, vere afficitur homo circa proximum et aliter quam circa Deum.

Ad illud quod obicitur, quod ubi unum propter alterum, ibi tantum unum, dicendum quod illud verum est in his quae non possunt invicem separari. Sic autem non est in proposito. Nam sic potest homo affici circa Deum, quod nihil cogitet de proximo, sic etiam potest affici circa proximum, quod tunc non afficiatur circa Deum ; et ideo consideratio illa non habet hic locum.

Ad illud quod obicitur ultimo, quod eadem est ratio diligendi utrobique, sicut in divinis personis, dicendum quod non est simile, quia in divinis personis est una ratio diligendi et eodem modo comparatur ad illas tres personas dilectas. Non sic autem est in dilectione Dei et proximi, quia, quamvis utrobique sit una ratio diligendi, differenti tamen modo habet ad Deum et ad proximum comparari. Et quia ex diversitate comparationum consurgit pluralitas actuum, ex unitate rationis principaliter moventis consurgit unitas habitus, hinc est quod habitus, quo amatur Deus et proximus, est unus, licet motus eius in Deum et in proximum sit alius et alius.

PrevBack to TopNext