III, D. 27, A. 2, Q. 5
III, D. 27, A. 2, Q. 5
Utrum actus dilectionis in Deum habeat modum.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Sapientiae 11, 21 : "Omnia in numero et mensura et pondere disposuisti, Domine". Ergo motus caritatis in Deum mensuram habet ; et omne quod habet mensuram, habet modum : ergo necesse est motum dilectionis in Deum esse modificatum.
Item, omne finitum est terminatum, et omne terminatum est mensuratum, et omne tale est modificatum. Ergo, a primo, omne finitum habet modum ; sed motus caritatis in Deum est finitus, cum sit creatus et a virtute finita : ergo necesse est ipsum habere modum.
Item, sapientia est supra caritatem, sicut dicit Bernardus, in libro De amore Dei, quod "amor proficit in caritatem et caritas in sapientiam". Sed sapientiam oportet habere modum, secundum quod dicit Apostolus ad Romanos 12, 3 : "Non plus sapere quam oportet sapere" etc. Si ergo sapientia debet habere modum, pari ratione videtur, immo multo fortiori, quod ipsa caritas habeat modum.
Item, modus, species et ordo ad se invicem comparantur sicut unum, verum et bonum ; sed bonum praesupponit verum, et verum praesupponit unum : ergo pari ratione ordo praesupponit speciem, et species praesupponit modum. Sed motus caritatis in Deum est ordinatus : ergo et modificatus
Sed contra : Bernardus, De diligendo Deo : "Causa diligendi Deum Deus est ; modus est sine modo diligere" ; et iterum : "Mihi fides tanto plus dicit Deum amandum, quanto me pluris ipsum aestimandum intelligo". Sed intelligo quod ipse pluris aestimandus est quam ego in infinitum : ergo in infinitum est diligendus ; sed nihil tale habet modum ; ergo motus caritatis non habet modum.
Item, ratio diligendi Deum est ipsa summa Bonitas ; sed summa Bonitas est infinita, non habens modum neque mensuram : ergo et habitus qui movere et inclinare habet secundum rationem illam : videtur ergo quod motus dilectionis in Deum non habeat terminum neque modum.
Item, caritas est aequa ponderatrix, cum sit affectio ordinata ; sed qui aequaliter et ordinate ponderat, appretiatur et amat unumquodque quantum est appretiandum et amandum : si ergo summum Bonum in infinitum excedit oinne bonum creatum, videtur quod motus caritatis in Deum in infinitum excedat motum caritatis in proximum : ergo non videtur quod habeat modum.
Item, omne quod habet modum per sui excessum potest vitiari. Ergo, si motus caritatis in Deum modum haberet, per suum excessum vitiari posset ; sed nemo vituperabilis est, quantumcumque diligat Deum affectuose et intense : si ergo motus caritatis in Deum non potest vitiari per excessum, videtur quod in se non habeat modum.
Conclusio
Actus dilectionis ergo Deum habet modum ex virtutis limitatione et debitarum circumstantiarum additione, sed non modum ex mediatione inter superfluum et diminutum.
Respondeo : Dicendum quod tripliciter potest dici aliquis actus habere modum : uno modo per limitationem quantum ad se ipsum ; alio modo per aggregationem circumstantiarum ; tertio modo ex mediatione inter superfluum et diminutum. Primo modo est dicere quod modum habet actus omnis virtutis creatae. Omnis enim virtus creata finita est et limitata ; et ideo omnis actus eius finitatem habet et mod um, loquendo de limitatione et finitate non secundum possibilitatem, sed secundum actum. Secundo vero modo est dicere modum esse circa actum virtutis moralis et meritoriae, quia nullus actus fit laudabiliter, nisi ad eum concurrant debitae circumstantiae. Tertio modo est dicere quod modum habet actus omnis virtutis cardinalis sive politicae. Omnes enim in medietate consistunt inter superfluum et diminutum, ex hoc ipso quod habent obiectum creatum et finitum.
Quoniam ergo caritas est virtus creata et virtus gratuita et virtus theologica, hinc est quod actus eius modum habet ex virtutis limitatione ; modum etiam habet ex debitarum circumstantiarum additione, ut patet, quia. modus, qui est circa actum caritatis, est ut quis diligat Deum super omnia et propter se ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente. Sed modum ilium, qui est ex mediatione inter superfluum et diminutum, non habet, quia obiectum eius est immensum et infinitum.
Ex his patet responsio ad quaestionem propositam, quia motus dilectionis in Deum, quodam modo accipiendi modum, modificari habet, quodam modo vero minime. Et secundum hoc currunt rationes ad oppositas partes. Nam rationes, quae ad primam partem inducuntur, quae ostendunt motum caritatis habere modum, coneludunt de modo qui consistit in limitatione actus quantum ad se ipsum. Illa tamen ratio de sapientia non cogit, quia sapientia uno modo dicta est a sapere, alio modo dicta est a sapore ita quod uno modo consistit in cognitione, alio modo in affectione. Et secundum quod consistit in affectione, sic dicit Bernardus quod caritas crescit in sapientiam ; et hoc modo non habet vitiari per excessum. Secundum autem quod consisfit in cognitione, sic potest vitiari per excessum et curiositatem perscrutationis ; sed hoc modo non est superior ad caritatem nec illa dignior : et ideo non sequitur quod motus caritatis in Deum habeat modum, secundum quod modus dicit medium inter superfluum et diminutum. Aliae vero tres rationes verum concludunt, et ideo concedendae sunt.
Ad Rationes
Ad rationes vero quae ad oppositum adducuntur, similiter plana est responsio. Nam illud Bernardi, De diligendo Deo, quod Deus diligendus est sine modo, non tollit modum debitae circumstantiae vel finitatem virtutis creatae ; sed hoc tollit quod nemo debet sibi terminum infra virtutem suam praefigere, quia nemo potest superflue Deum diligere, et ita aufert modum tertio modo dictum.
Ad illud quod obicitur, quod ratio diligendi Deum est Bonitas infinita, dicendum quod, licet caritas moveat conformiter illi rationi secundum quod potest, nunquam tamen facit aequalem ; et ideo, quamvis ipsa summa Bonitas sit infinita, non tamen propter hoc oportet quod affectio caritatis, quae movetur secundum illam, habeat infinitatem et careat omni mensura ; pro eo quod sicut lux claritatis divinae, quam sumus visuri in patria, est in se infinita, tamen finite cognoscetur a nobis, et claritas cognoscibilis in infinitum excedet claritatem nostrae cognitionis : sic etiam intelligendum est ex parte affectionis quod multo maior erit bonitas illius. summi Boni amabilis quam sit affectio amantis.
Ad illud quod obicitur, quod caritas est aequa ponderatrix, dicendum quod verum est ; hoc etiam verum est quod in infinitum plus diligit Deum quam creaturam ; sed tamen non propter hoc sequitur quod diligat Deum. omnino infinite sine mensura, quia linea in infinitum excedit punctum et tamen ipsa in se finita est.
Ad ultimum quod obicitur de excessu, patet responsio, quia obicit de modo, qui non solum est ex parte virtutis moventis, sed etiam ex parte obiecti, qui etiam medium locum tenet respectu superflui et diminuti ; et hunc non est reperire circa actum dilectionis Dei, sicut prius factum est, propter immensitatem ipsius obiecti.