Text List

III, D. 27, A. 2, Q. 6

III, D. 27, A. 2, Q. 6

Utrum teneamur diligere Deum ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente.

Sexto et ultimo quaeritur, utrum teneamur ad illum modum implendum, quem Dominus in praecepto implicat, Matthaei 22, 37 : "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua".

Rationes Principales

Et quod non, videtur. Primo, auctoritate Augustini, quae habetur in littera : "Cum inest aliquid carnalis concupiscentiae, non omni modo ex tota anima diligitur Deus". Sed necesse est in hac vita esse aliquid carnalis concupiscentiae : ergo impossibile est implere illud praeceptum in hac vita. Sed nullus tenetur ad impossibile : ergo non tenemur ad eius impletionem.

Item, "impossibile est aliquid moveri.simul et semel oppositis motibus" ; sed anima, dum est in carne, habet motum reflexum ad corpus, quia corpus, quod corrumpitur, aggravat animam : ergo non potest totaliter ferri in Deum ; et si homo, quamdiu est in vita, non potest Deum diligere ex toto corde, ergo non tenemur modo illo Deum diligere.

Item, in hac vita diu esse non possumus sine veniali peccato ; sed, cum peccat quis venialiter, movetur motu qui nec est in Deum nec ad illum ordinatus : ergo imposibile est quod homo in hac vita omnes motus suos ad Deum referat. Si ergo nemo tenetur ad impossibile, nemo tenetur ad illius modi impletionem.

Sed contra : Matthaei 22, 37 : "Diliges Dominum Deum tuum" etc. ; et eiusdem 19, 11 : "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata". Ergo, si hoc est praecipuum omnium mandatorum, homo tenetur praecipue ad illud servandum : ergo tenetur ad illius modi impletionem. Si tu dicas quod hoc non cadit sub praecepto, contra hoc est, quia, si sub praecepto non cadit, ergo potius modus ille debuit poni inter consilia quam inter praecepta.

Item, cum Deus praecipit aliquid alicui ut faciat tali tempore, non solum tenetur ad illud opus, sed etiam ad tempus, similiter etiam et cum vovet. Ergo pari ratione, cum Deus praecipit aliquid fieri, determinans modum, non solum tenetur quis ad actus exsecutionem, sed etiam ad modi impletionem. Si tu dicas quod homo excusatur a tentione propter impossibilitatem praecepti implendi, contra hoc est quod dicit Hieronymus: "Anathema sit qui dicit Deum praecepisse impossibile" ; et Augustinus: Servum pigrum non damnaret, si ea, quae nullo modo fieri poterant, imperaret.

Item, diligere Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, secundum Bernardum, est diligere "dulciter et sapienter et fortiter" ; secundum Augustinum, est ctiligere "sine errore, sine contradictione et sine oblivione" ; sed hoc totum potest homo et tenetur facere in statu viae : ergo tenemur ad huiusmodi mandati impletionem. Si tu dicas quod Augustinus intelligit non tantum privative, sed etiam positive, ut omnis motus intellectus et affectus feratur in Deum, adhuc videtur posse impleri, quia praeceptum affirmativum non obligat ad semper, et illud simpliciter dicitur posse impleri quod potest impleri pro loco et tempore ; sed aliquando potest homo cogitare solum de Deo et circa ipsum affici : ergo videtur quod modus ille dilectionis in via simpliciter debeat et potest impleri.

Iuxta hoc quaeritur : si modus ille non potest impleri in via nec quis tenetur illud implere, ad quid apponitur inter praecepta divina ? Si tu dica, sicut dicit Augustinus, quod hoc est ut sciamus quo tendere debeamus, pari ratione ergo videtur quod Deus debuerit praecepisse ut videamus eum facie ad faciem ; quod si non debuit facere, non videtur illa ratio sufficiens quam Augustinus assignat.

Conclusio

Praeceptum de diligendo Deo datum ita tenemur implere, ut excludatur a corde nostro omnis affectus contrarius; non lamen ita, ut excludatur penilus omnis affectus extraneus.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum aliquando dicant sacri Doctores modum praedictum posse impleri, aliquando dicant non posse impleri, ex hoc admonemur, si utrumque videre possumus, quod uno modo ad praedictum modum obligamur adimplendum, alio modo excitamur ad ipsum desiderandum. Unde modus praedidus uno modo est dispositio meriti, alio modo est dispositio praemii.

Hoc autem est secundum duplicem modum totalitatis cordis, animae et. mentis. Dupliciter enim potest intelligi quod amor Dei possideat totum cor : aut ita quod excludat omnem affectum extraneum ; et tunc dominatur plene et perfecte cordi. Hoc autem est quando amnes motus cordis per amorem referuntur in Deum ; et haec totalitas ponit dominium plenum. Alio modo dicitur amor Dei totum cor possidere, quando excludit omnem affectum contrarium, hoc est quod nihil diligatur supra Deum vel aequaliter ipsi Deo ; et sic diligit Deum ex toto corde qui diligit eum propter se et super omnia. Prima totalitas, quae excludit omnem extraneum motum, est perfecti dominii nec potest haberi ante adeptionem gloriae, ubi ad ipsum Deum aspiciemus et in ipsum feremur continue. Secunda vero totalitas potest haberi per infusionem gratiae, quae est expulsiva omnis mortalis culpae.

Si ergo in illo praecepto intelligatur Deus diligi ex tota anima et ex toto corde et ex tota mente quantum ad primam acceptionem totalitatis, sic modus ille non obligat ad sui impletionem ; sed exprimitur in praecepto, ut sciamus quo per amorem debeamus. tendere et ut nemo se perfectum arbitretur quousque illam perfectionem fuerit assecutus. Si vero dicatur diligere ex toto corde secundum secundam acceptionem, sic tenemur ad illum modum implendum. Et quia secundum utramque acceptionem voluit Spiritus Sanctus intelligi. praedictum mandatum, hinc est quod quidam dicunt ipsum posse impleri in via, quidam vero dicunt quod non potest impleri quousque perveniatur in patriam. Et secundum hoc procedunt rationes ad partes oppositas.

Si autem quaeratur quare in isto praecepto magis exprimitur quo tendere debeamus quam in aliis praeceptis, responderi potest, quia "plenitudo Legis est dilectio", et finis praecepti est caritas, et mandatum dilectionis est primum et summum, secundum divinum testimonium ; ideo disposuit Spiritus Sanctus circa ipsum exprimere perfectionem et complementum, ad quod singula bona et mandata ordinantur, magis quam in aliquo praeceptorum. Et per haec patent omnia quae circa hoc quaeruntur.

Si quis autem contendat modum illum simpliciter posse impleri in via quantum ad aliquod tempus, in quo potest homo totaliter ferri in Deum, ita ut nec sint in eo motus caritati oppositi nec etiam extranei, responderi potest quod, licet hoc possit esse et aliquando sit in aliquibus personis excellentibus, non tamen communiter reperitur in iustis omnibus. Praeterea, licet sit ibi totalitas motuum ut nunc, non tamen est simpliciter. Et ideo defectus est a perfecta totalitate, quae est totalitas motuum et temporum ; et haec est quae simpliciter excludit motum extraneum. Et ita, quamvis aliquo modo impleri possit modus ille, non tamen omnino, sicut insinuatur in illo praecepto. Et hoc innuit Augustinus, cum dicit : Cum aliquid adhuc est carnalis concupiscentiae, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Et hoc ipsum vult dicere Magister, cum dicit quod impleri potest hic modus praedictus secundum perfectionem viae, quae est perfectio currentis, non secundum perfectionem patriae, quae est perfectio pervenientis ; et ita vult quod impleri possit ex parte, non tamen omnino perfecte et integre.

PrevBack to TopNext