III, D. 28, A. 1, Q. 3
III, D. 28, A. 1, Q. 3
Utrum ex caritate diligendi sint mali homines.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Matthaei 5, 44 : "Diligite inimicos vestros" etc. sed qui odit iustos absque dubio est iniquus et malus : ergo, si talis est ex caritate diligendus iuxta mandatum dominicum, mali homines ex caritate diligendi sunt.
Item, omnes praedestinati diligendi sunt ex caritate ; sed multi, qui sunt mali, sunt praedestinati : ergo aliqui mali ex caritate diligendi sunt. Sed nescimus qui sint praedestinati, qui praesciti, dum in via sunt : ergo omnes mali sunt ex caritate diligendi.
Item, omnes pro quibus est orandum sunt ex caritate diligendi ; sed ora,ndum est pro peccatoribus : ergo tales ex caritate sunt diligendi.
Item, perfectissima caritas fuit in Christo ; sed Christus, cum essemus iniusti et peccatores, dilexit nos : si ergo omnis amor rectus debet caritatem Christi imitari, tunc videtur quod peccatores et impii ex caritate sint diligendi.
Sed contra : In Psalmo [138, 21] : "Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et. super inimicos tuos tabescebam" ? Sed omnes viri iniusti Deum offendunt et ipsi Do inimicantur : ergo om nes peccatores odiendi sunt, non ergo ex caritate diligendi.
Item, caritas facit voluntatem nostram conformem voluntati divinae ; sed peccatores et iniusti sunt Deo odibiles, secundum illud Ecclesiastici 12, 3 : "Altissimus odio habet peccatores", et illud : "Similiter abominabilis est Deo impius et impietas eius". Ergo videtur quod secundum legem caritatis mali sunt odiendi : non ergo ex caritate diligendi.
Conclusio
Mali homines ex caritate diligendi sunt, quatenus sunt homines ad imaginem Dei facti et beatitudinis capaces ; quatenus autem sunt mali, potius delestandi sunt quam diligendi.
Respondeo : Dicendum quod de malis hominibus dupliciter contingit loqui et dupliciter etiam eos contingit considerare : vel in quantum sunt homines vel in quantum sunt mali, sive in quantum habent in se rationem divinae imaginis, secundum quam sunt capaces beatitudinis, vel in quantum carent perfectione divinae similitudinis.
Si primo modo consideremus homines malos, in quantum videlicet sunt homines et ad Dei imaginem, secundum quam sunt capaces beatitudinis, sic ex caritate diligendi sunt, pro eo quod liberalitas caritatis et eius amplitudo omnes recolligit qui ad illam summam beatitudinem habent idoneitatem. Si vero consideremus homines malos, secundum quod mali sunt et privati perfectione divinae similitudinis, sic potius sunt detestandi quam diligendi. Et sic iidem homines et odiendi sunt et diligendi : odiendi quidem ratione inordinationis culpae, diligendi vero ratione ordinationis naturae, quae possibilis est ad perfectionem gratiae. Et hoc est quod dicit Gregorius, in quadam Homilia, quod, etsi indignationem debemus vitiis, compassionem debemus naturae. Et Isidorus, in libro De virtutibus : Totum Christum non diligit qui hominem odit ; bonum est non odire naturam, sed culpam. Licet ergo malorum culpam odiamus, ipsos tamen diligere debemus. Et sic concedendum est quod, licet malorum hominum malitia sit defestanda, ipsi tamen mali homines, in quantum sunt ad beatitudinem ordinati, sunt ex caritate diligendi. Unde et rationes quae ad hoc inducuntur concedi possunt.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod Propheta odio habebat odientes Deum, dicendum quod Propheta non odiebat naturam, sed eorum culpam ; propter quod subiungit : Perfecto odio oderam illos, Glossa : Id est, iniquitates eorum odivi, non naturam ; hoc est enim perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines oderis nec proptet homines vitia diligas.
Ad illud quod obicitur, quod Deus odit peccatores, iam patet responsio, quia Deus non odit eos ratione naturae, sed ratione vitii. Licet enim ratione vitii puniantur a divina iustitia, ratione tamen naturae ad bonum ordinatae foventur et attrahuntur a divina misericordia, secundum illud quod dicitur ad Romanos 5, 8 : "Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quia, cum adhuc peccatores essemus" ; Christus pro nobis mortuus est ; "sic enim Deus dilexit mundum ut dicitur Ioannis 3, 16, ut Filium suum unigenitum" etc.
Ad illud quod obicitur, quod si propositum de proposito, et oppositum de opposito, dicendum quod illud habet veritatem, intelligendo per se ; et ideo in ratione illa est duplex defectus. Primum, quia boni homines sunt diligendi, non solum quia boni, sed etiam quia ad bonum ordinati, sive non solum quia boni in actu, sed etiam quia boni in aptitudine et habilitate ; et ideo non sequitur quod mali sint odiendi, quia mali, etsi non sint boni in actu, sunt tamen boni in aptitudine. Praeterea, esto quod hoc sit verum quod boni, in quantum boni, sunt diligendi, ex hoc non sequitur nisi quod mali, in quantum mali, sunt odiendi. Et hoc quidem verum est ; sed ex hoc ulterius non est inferendum quod mali homines non sunt diligendi, quia, quamvis sit in eis malitia culpae, quae est ratio odiendi, est tamen in eis bonitas naturae, quae est ratio diligendi.
Ad illud quod obicitur ; quod caritas est vinculum unitatis, dicendum quod vinculum dilectionis, licet respiciat duo extrema, unum tamen illorum respicit sicut subiectum, altrum autem sicut terminum ; nec oportet quod utrumque respiciat sicut subiectum, nisi ubi reperitur perfecta ratio unionis. Quoniam ergo habens caritatem est de unitate corporis, alius vero actu malus potest esse de unitate corporis illius, quamvis actu non sit, hinc est quod caritas potest esse in uno respectu alterius, pro eo quod vinculum amicitiae ad sui esse non necessario exigit extremorum mutuam coniunctionem ; multi eriim diligunt qui non diliguntur. Unde ad hoc quod caritas sit vinculum unionis, non oportet quod ponat utrumque.extremorum in actu uniendi, sed sufficit quod ponat unum in actu, scilicet subiectum in quo est, reliquum vero in habitu, scilicet obiectum, sicut sciehtia ponit scientem in actu, scibile vero ponit in habitu.