Text List

III, D. 28, A. 1, Q. 4

III, D. 28, A. 1, Q. 4

Utrum ex caritate sint diligenda corpora nostra.

Quarto quaeritur, utrum ex caritate sint diligenda corpora nostra.

Rationes Principales

Et quod non, videtur. Ioannis 12, 25 : "Qui amat animam suam perdet eam" ; sed constat quod anima non stat ibi nisi pro "vita carnali": ergo, si vita carnalis in hoc mundo est odienda, videtur quod odienda sint corpora nostra, non ergo ex caritate diligenda.

Item, nihil est ex caritate diligendum quod impedit hominem ab assecutione beatitudinis ; sed caro nostra est huiusmodi, quia "caro concupiscit adversus spiritum", secundum quod dicitur ad Galatas 5, 17 ; et ad Romanos 7, 23 : "Invenio in membris meis quod legem repugnat" etc. Ergo, si corpora nostra impediunt nos a beatitudine assequenda, videtur quod non sint ex caritate diligenda.

Item, "caritas nunquam excidit". Ergo illa sunt ex caritate diligenda, quae nunquam excidunt ; sed corpora corrumpuntur : ergo ex caritate diligenda non sunt.

Item, ratio imaginis sive expressa assimilatio ad Deum est illud quod facit creaturam rationalem ex caritate diligi, sicut ex praecedentibus patet ; sed in corpore communicamus cum brutis, nec perfectio imaginis invenitur in nobis ex parte corporis : videtur ergo quod corpora nostra non sint ex caritate diligenda, sicut nec bruta animalia.

Sed contra : Ad Ephesios 5, 28 : "Viri debent diligere uxores suas sicut corpora sua". Si ergo hortatur Apostolus ad diligendas uxores ex caritate, cum similiter diligendae sint ut corpora, videtur quod corpora nostra sint ex caritate diligenda.

Item, Augustinus dicit, in libro De doctrina christiana: "Quatuor sunt diligenda", et tribus praemissis, subdit : "quartum, quod infra nos est, scilicet corpus nostrum". Si ergo Augustinus enumerat ibi diligenda ex caritate praecise et proprie, videtur quod corpora nostra sint diligenda ex caritate.

Item, omne beatificabile est ex caritate diligibile ; sed corpus nostrum cum anima communicabit in participatione felicitatis : ergo similiter communicare debet in dilectione caritatis.

Item, in ordine caritatis consanguinei praemittendi sunt extraneis, secundum Ambrosium ; sed consanguinitas non est nisi ex parte corporum : si ergo haec conditio reddit homines magis amabiles, videtur quod corpora nostra inter ea connumerantur quae sunt ex caritate diligenda.

Conclusio

Corpora nostra, eum capacia sint beatitudinis per quandam redundantiam, ex caritate sunt diligenda.

Respondeo : Dicendum quod, cum caritas sit pondus inclinans ad summum Bonum et perfectam beatitudinem, omne illud facit diligere quod est beatum vel beatificabile. Quoniam ergo contingit aliquid esse beatum tripliciter, scilicet per essentiam et per primam influentiam et per quamdam redundantiam, hinc est quod omnia ista sunt ex caritate diligenda, secundum prius et posterius, secundum magis et minus. Beatum autem per essentiam est solus Deus ; beatum vero per primam influentiam est rationalis spiritus ; beatum denique per quamdam redundantiam est corpus humanum, in quod gaudium gloriae redundat per coniunctionem sui ad animam beatam. Hinc est quod caritas non solum facit nos diligere Deum et rationalem spiritum, sed etiam corpus nostrum. Concedendum est igitur, sicut probatum est, quod corpora nostra diligenda sunt ex caritate ; concedendae sunt etiam rationes ad hanc partem inductae.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod Deus hortatur nos in Evangelio ad vitam carnalem odiendam, dicendum quod in corpore nostro est vitiositas concupiscentiae et bonitas naturae. Et quia vitiositas concupiscentiae inclinat ad malum, ideo est odienda ; et si quis eam diligit, oait animam suam ; quia vero bonitas naturae ordinata est ad summum Bonum quodam modo comparticipandum, ideo est diligenda. Cum ergo Dominus hortatur ad odiendam animam nostram sive vitam carnalem, dicendum quod hoc non concludit quod corpora nostra non sint diligenda simpliciter, sed quod non sunt diligenda quantum ad vitiositatem concupiscentiae.

Et per hoc patet responsio ad rationem sequentem, quia caro non repugnat spiritui nec impedit ab assequenda beatitudine propter conditionem naturae, sed propter vitiositatem concupiscentiae contractae.

Ad illud quod obicitur, quod non debent diligi ex caritate ea quae corrumpuntur, cum caritas nunquam excidat, dicendum quod, quamvis corpus nostrum sit corruptibile ad tempus et secundum praesentem statum, est tamen ad perpetuam incorruptionem ordinatum. Unde, quamvis nunc seminetur in corruptione, resurget in incorruptione ; et ideo, quamvis corpus sit corruptibile quantum ad naturae lapsae infirmitatem, non sequitur quod non sit diligibile ex caritate quantum ad veritatem naturae, secundum quam ordinatum est ad perpetuam incorruptionem.

Ad illud quod obicitur, quod ratio imaginis et expressa assimilatio, quae facit creaturam rationalem diligi ex caritate, non invenitur in corpore, dicendum quod verum est ; per se loquendo, quod ratio imaginis sic facit. Licet autem corpus humanum non sit ad Dei imaginem per se, est tamen unitum animae, quae est ad Dei imaginem : unitum, inquam, in unitate naturae, et ratione illius est beatitudinis comparticipabile ; et sicut est beatitudinis comparticipabile, ita est diligendum ex caritate, ea videlicet ratione qua est animae rationali unitum ; et hoc est proprium corporis humani respectu cuiuslibet alterius corporis. Propterea non est simile de aliis corporibus et animalibus irrationalibus.

PrevBack to TopNext